monumenta.ch > Beda Venerabilis > 1
>>> Beda, Homiliae, 3, HOMILIA II. IN DOMINICA SECUNDA POST TRINITATEM.

Beda Venerabilis, Homiliae, 3, HOMILIA PRIMA. IN DOMINICA PRIMA POST TRINITATEM.

0 LUC. XVI. In illo tempore, dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc: Homo quidam erat dives, et induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie spendide, etc.
1 Purpuram regii habitus esse colorem marinis e conchyliis tinctam, nemo fere qui dubitet. Nam conchylia ferro circumcisa lacrymas purpurei coloris quibus lana tingatur emittunt. Byssum vero genus est quoddam lini nimium candidi et nobilissimi, quod Graeci παπατὴν vocant. Admonuerat ergo Dominus supra facere amicos de mammona iniquitatis, qui cum ab hac vita defecerimus, recipiant nos in aeterna tabernacula, quod audientes Pharisaei deridebant. Verum ille quae proposuerat, exemplis astruens, ostendit ideo divitem purpuratum irremediabiliter apud inferos tortum, quia pauperem Lazarum, a quo in vitae tabernacula recipi posset, amicum sibi facere neglexerat. Nonnulli autem putant praecepta veteris Testamenti districtiora esse quam novi, sed hi nimirum improvida consideratione falluntur. In illo enim non tenacia, sed rapina multatur, ibi res iniuste sublata restitutione quadrupli punitur; hic autem dives iste non abstulisse aliena reprehenditur, sed propria non dedisse; nec dicitur quod vi quempiam oppressit, sed quia in acceptis rebus se extulit. Hinc ergo, hinc summopere colligendum est, qua poena multandus sit, qui aliena diripit, si inferni damnatione percutitur, qui propria non largitur. Et sunt nonnulli qui cultum subtilium pretiosarumque vestium non putant esse peccatum: quod si videlicet culpa non esset, nequaquam sermo Dei tam vigilanter exprimeret, quod dives qui torquetur apud inferos, bysso et purpura indutus fuisset. Nemo quippe vestimenta praecipua nisi ad inanem gloriam quaerit, videlicet, ut honorabilior caeteris esse videatur. Quam culpam possumus melius ex diverso colligere, quia si abiectio vilis indumenti virtus non esset, evangelista vigilanter de Ioanne non diceret: Erat indutus pilis camelorum [Matth. III] [Marc. I] [Luc. III] [Ioan. I]. Sed notandum nobis magnopere est, in ore veritatis de superbo divite, et de humili paupere, quantus sit ordo narrationis. Ecce enim dicitur: Homo quidam erat dives, et protinus subiungitur:
2 Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus. Certe in populo plus solent nomina divitum quam pauperum sciri. Quid est ergo quod Dominus de paupere et divite verbum faciens, nomen pauperis dicit, et nomen divitis non dicit, nisi quod Deus humiles novit atque approbat, et superbos ignorat? Unde et quibusdam de miraculorum virtute superbientibus in fine dicturus est: Nescio vos unde sitis; discedite a me, omnes operarii iniquitatis [Luc. XIII] [Matth. VII]. At contra Moysi dicitur: Novi te ex nomine tuo [Exod. XXXIII]. Ait ergo de divite: Homo quidam; ait de paupere: Egenus nomine Lazarus. Ac si aperte dicat: Pauperem humilem scio, superbum divitem nescio; illum cognitum per approbationem habeo, hunc per iudicium reprobationis ignoro.
3 Qui iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus, cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis. Sed et canes veniebant, et lingebant ulcera eius. Plenus ulceribus mendicus Lazarus ante ianuas divitis iacet, qua de re una Dominus duo iudicia explevit. Habuisset enim fortasse aliquam excusationem dives, si Lazarus pauper et ulcerosus ante eius ianuam non iacuisset, si remotus fuisset, si eius inopia non esset oculis importuna; rursus si longe esset dives ab oculis ulcerosi pauperis, minorem tolerasset tentationem pauper in animo. Sed dum egenum et ulceratum ante ianuam divitis et deliciis affluentis posuit, in una eademque re, ex visione pauperis non miserenti diviti cumulum damnationis intulit, et rursum ex visione divitis tentatum quotidie pauperem probavit. Cui certe poterat ad poenam sufficere paupertas, etiamsi sanus fuisset; rursum suffecisset aegritudo, etiamsi subsidium adesset. Sed ut probaretur amplius pauper, simul hunc et paupertas et aegritudo tabefecit, atque insuper videbat procedentem divitem obsequentibus cuneis fulciri, et se in infirmitate et inopia a nullo visitari. Nam quia nemo ei ad visitandum aderat, testantur canes qui libenter vulnera lingebant. Ex una ergo re omnipotens Deus duo iudicia exhibuit, dum Lazarum pauperem ante ianuam divitis iacere permisit, ut et dives impius damnationis sibi augeret ultionem, et tentatus pauper cresceret ad remunerationem.
4 Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem dives, et sepultus est in inferno. Sinus Abraham requies est beatorum pauperum, quorum est regnum coelorum, quo post hanc vitam recipiuntur. Sepultura inferni poenarum profunditas, quae superbos et immisericordes post hanc vitam vorat.
5 Elevans autem oculos suos cum esset in tormentis, videbat Abraham a longe, et Lazarum in sinu eius; et ipse clamans, dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, et refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. O quanta est subtilitas iudiciorum Dei, o quam districte agitur bonorum actuum malorumque retributio! Certe superius dictum est quia in hac vita Lazarus cadentes micas de mensa divitis quaerebat, et nemo illi dabat; nunc de supplicio divitis dicitur, quia de extremo digiti Lazari destillari aquam in os suum concupiscit. Qui ergo mensae suae vel minima dare noluit, in inferno positus usque ad minima quaerenda pervenit. Sed notandum valde est quid sit quod dives, in igne positus, linguam suam refrigerari petit. Mos quippe est sacri eloquii, ut aliquando aliud dicat, sed ex eodem dicto aliud innuat. Superius autem hunc superbum divitem Dominus non loquacitati vacantem dixerat, sed superflue convivantem. Neque hunc de loquacitate narravit, sed cum elatione et tenacia de edacitate peccasse. Sed quia abundare in conviviis loquacitas solet, is qui hic male convivatus dicitur, apud inferos gravius in lingua ardere perhibetur. Sed cum gravi valde pavore pensandum est hoc quod sequitur:
6 Et dixit illi Abraham: Fili, recordare, quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. Ecce enim dum dicitur: Recepisti bona in vita tua, indicatur et dives iste boni aliquid habuisse, ex quo in hac vita bona reciperet. Rursumque dum de Lazaro dicitur quia recepit mala, profecto monstratur et Lazarum habuisse malum aliquod quod purgaretur. Sed mala Lazari purgavit ignis inopiae, et bona divitis remuneravit felicitas transeuntis vitae.
7 Et in his omnibus inter vos et nos chaos magnum firmatum est, ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare. Qua in re valde quaerendum est quomodo dicatur: Hi qui volunt ad vos transire non possint. Quod enim hi qui in inferno sunt ad beatorum sortem transire cupiunt, dubium non est; qui vero iam in beatitudinis sortem suscepti sunt, quo pacto dicitur quia transire ad eos qui in inferno cruciantur volunt? Sed sicut transire reprobi ad electos cupiunt, id est, a suppliciorum suorum afflictione migrare, ita ad afflictos atque in tormentis positos transire iustorum est, mente ire per misericordiam, eosque velle liberare. Sed qui volunt de beatorum sede ad afflictos atque in tormentis positos transire non possunt, quia iustorum animae quamvis in suae naturae bonitate misericordiam habeant, iam tunc auctoris sui iustitiae coniunctae tanta rectitudine constringuntur, ut nulla ad reprobos compassione moveantur. Sed postquam ardenti diviti de se spes tollitur, eius animus ad propinquos quos reliquerat recurrit, quia reproborum mentem poena sua quandoque inutiliter erudit ad charitatem, ut iam tunc etiam suos spiritaliter diligant, qui hic dum peccata diligerent, nec se amabant, unde nunc sequitur:
8 Et ait: Rogo te ergo, Pater, ut mittas eum in domum patris mei: habeo enim quinque fratres, ut testetur illis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum. Qua in re notandum est, ardenti diviti quanta ad supplicium cumulantur. Ad poenam namque suam ei et cognitio servatur et memoria. Cognoscit enim Lazarum quem despexit, fratrum quoque suorum meminit quos reliquit. Perfecta quippe ei ultio de paupere non esset, si hunc in retributione non cognosceret; et perfecta poena in igne non esset, si non hoc quod ipse patitur etiam suis timeret. Ut ergo peccatores amplius in supplicio puniantur, et eorum vident gloriam quos contempserunt, et de illorum etiam poena torquentur, quos inutiliter amaverunt. Credendum vero est quod ante retributionem extremi iudicii iniusti in requie quosdam iustos conspiciunt, ut eos videntes in gaudia non solum de suo supplicio, sed etiam de illorum bono crucientur. Iusti vero in tormentis semper intuentur iniustos, ut hinc eorum gaudium crescat, quia malum conspiciunt, quod misericorditer evaserunt, tantoque maiores ereptori suo gratias referant, quanto evidentius vident in aliis quid ipsi perpeti, si essent neglecti, potuerunt, quia qui Creatoris sui claritatem vident, nihil in creatura agitur quod videre non possint.
9 Et ait illi Abraham: Habent Mosen et Prophetas, audiant illos. Sed qui verba despexerat, haec audire non posse suos sequaces aestimabat. Unde et respondit dives:
10 Non, pater Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad eos, poenitentiam agent. Cui mox veraci sententia dicitur:
11 Si Mosen et Prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis surrexerit, credent. Quia nimirum qui verba legis despiciunt, redemptoris praecepta qui ex mortuis surrexit, quanto subtiliora sunt, tanto haec difficilius implebunt. Et nimirum constat, quia cuius implere dicta renuunt, ei procul dubio credere recusant. Quem vero iuxta allegoriam dives iste qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide, nisi Iudaicum populum significat? qui cultum vitae exterius habuit, qui acceptae legis deliciis ad nitorem usus est, non ad utilitatem. Quem autem Lazarus ulceribus plenus, nisi gentilem populum figuraliter exprimit: qui dum, conversus ad Deum, peccata sua confiteri non erubuit, huic vulnus in cute fuit. In cutis quippe vulnere virus a visceribus trahitur, et foras erumpit. Quid est ergo peccatorum confessio, nisi quaedam vulnerum ruptio? quia peccati virus salubriter aperitur in confessione, quod pestifere latebat in mente. Sed Lazarus vulneratus cupiebat saturari de micis, quae cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat, quia gentilem quemque ad cognitionem legis admittere superbus ille populus despiciebat, qui dum doctrinam legis non ad charitatem habuit, sed ad elationem, quasi de acceptis opibus tumuit, et quia ei verba defluebant de scientia, quasi micae cadebant de mensa. At contra iacentis pauperis vulnera lingebant canes. Nonnunquam solent in sacro eloquio per canes praedicatores intelligi. Canum etenim lingua vulnus dum lingit, curat, quia et doctores sancti dum in confessione peccati nostri nos instruunt, quasi vulnus mentis per linguam tangunt; et quia nos loquendo a peccatis eripiunt, quasi tangendo vulnera ad salutem reducunt. Unde et bene Lazarus adiutus interpretatur, quia ipsi hunc ad ereptionem iuvant, qui eius vulnera per linguae correptionem curant. Contigit vero ut uterque moreretur: dives qui induebatur purpura et bysso, sepultus in inferno; in sinu vero Abrahae Lazarus ab angelis ductus est. Quid Abrahae sinus, nisi secretam requiem significat Patris? de qua Veritas: Multi, inquit, venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham, et Isaac et Iacob in regno coelorum, filii autem regni huius eiicientur in tenebras exteriores [Matth. VIII] [Luc. XIII]. Qui enim purpura indutus dicitur, recte filius regni vocatur. Qui de longinquo ad videndum Lazarum oculos levat, quia dum per damnationis suae supplicia infideles in imo sunt, fideles quosque ante diem extremi iudicii super se in requie attendunt, quorum post gaudia contemplari nullatenus possunt. Longe vero est quod conspiciunt, quia illuc per meritum non attingunt. In lingua autem amplius ardere ostenditur, cum dicit: Mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, et refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. Infidelis populus verba legis in ore tenuit, quae opere servare contempsit. Ibi ergo amplius ardebit, ubi se ostendit scire quod facere noluit. Ab extremo digiti se tangi desiderat, quia aeternis suppliciis datus optat operatione iustorum vel ultima participari. Cui respondetur quod in hac vita bona receperit, quia omne suum gaudium, felicitatem transitoriam putavit. Habere hic iterum possunt et iusti bona, nec tamen haec in recompensatione recipere, quia dum meliora, id est, aeterna appetunt, eorum iudicio quaelibet bona adfuerint, cum sanctis desideriis aestuant, bona minime videntur. Inter haec vero notandum est quod ei dicitur: Memento, fili. Ecce enim Abraham filium vocat, quem tamen a tormento non liberat, quoniam huius infidelis populi praecedentes patres fideles, quia multos a sua fide deviasse considerant, eos nulla compassione a tormentis eripiunt, quos tamen per carnem filios recognoscunt. In tormentis autem dives positus, quinque fratres habere se perhibet, quia superbus idem Iudaicus populus qui ex magna iam parte damnatus est, sequaces suos quos super terram reliquit, quinque sensibus corporis deditos novit. Quinario ergo numero fratres quos reliquerat exprimit, quia eos ad spiritalem intelligentiam non assurgere, in inferno positus gemit. Petit ut ad eos Lazarus mittatur, cui quod Mosen et Prophetas habeant, dicitur. Sed ait quod non credunt, Nisi quis ex mortuis resurrexerit, cui protinus respondetur: Si Mosen et Prophetas non audiunt, neque si quis a mortuis resurrexerit, credent ei. Certe de Mose veritas dicit: Si crederetis Mosi, crederetis utique et mihi, de me enim ille scripsit [Ioan. V]. Impletur ergo quod per Abrahae responsionem dicitur: Ex mortuis enim Dominus resurrexit, sed Iudaicus populus quia Mosi credere noluit, ei etiam qui resurrexit ex mortuis credere contempsit; cumque Mosi verba spiritaliter intelligere renuit, ad eum de quo Moses locutus fuerat non pervenit.
Beda Venerabilis HOME

bke47.125r

>>> Beda, Homiliae, 3, HOMILIA II. IN DOMINICA SECUNDA POST TRINITATEM.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 1