monumenta.ch > Beda Venerabilis > 18
Beda, Homiliae, 2, HOMILIA XVII. IN NATALE SANCTI BENEDICTI EPISCOPI. <<<     >>> HOMILIA XIX. IN DOMINICA XII POST PENTECOSTEN.

Beda Venerabilis, Homiliae, 2, HOMILIA XVIII. IN NATALE SANCTI IACOBI APOSTOLI.

0 MATTH. XX, MARC. X. In illo tempore accessit ad Iesum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans, et petens aliquid ab eo, etc.
1 Dominus Iesus Christus conditor ac redemptor noster, vulnera superbiae nostrae sanare desiderans, et ipse cum in forma Dei esset, forma hominis assumpta, humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem: et nos quoque, si culmen verae sublimitatis conscendere volumus, iter humilitatis arripere praemonet; nos, si veram vitam videre cupimus, et adversa quaeque praesentis saeculi, et ipsam quoque mortem patienter ferre praecepit. Promisit nobis dona gloriae, sed praemisit certamina pugnae. Dixit promittens: Erit merces vestra magna, et eritis filii Altissimi [Luc. VI]; sed praedixit iubens, Diligite inimicos vestros, benefacite, [Al. add. et] mutuum date, nihil inde sperantes. Ita igitur praemia pollicetur electis, ut et digna praemiis merita praemonstret: sic vitam donat aeternam, ut per angustam portam, et arctam viam ad hanc perveniendum esse decernat; unde ait: Contendite intrare per angustam portam [Luc. XIII]. Contentione etenim non parva opus est, si quis ad alta velit ascendere. Nam cum tanto sudore vertices montium subeamus, quantum necesse est conari ut conversationem in coelis habere et in monte sancto Domini, de quo canit Psalmista, mereamur quiescere. Unde etiam in hodierna Evangelii sancti lectione cum filii Zebedaei ab eo sedes regni peterent, confestim illos ad bibendum calicem suum, hoc est, ad imitandum passionis suae agonem revocat, ut meminissent quia coelestium summa petere non nisi per abiecta et aspera terrestrium deberent.
2 Accessit, inquit, ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans, et petens aliquid ab eo. Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dextram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo. Nemo autem aestimet matrem haec pro filiis absque illorum consensu ac voto petisse, sed potius intelligat unanimi omnium consilio eorum fuisse dispositum ut per matrem quam maxime dilectam Domino noverant, suum illi desiderium discipuli patefacerent. Unde haec referens evangelista Marcus, tacito matris interventu, discipulorum vero solummodo, quorum cordis appetitum sciebat, facit mentionem. Et accedunt, inquit, ad eum Iacobus et Ioannes, filii Zebedaei, dicentes: Magister, volumus ut quodcunque petierimus, facias nobis. At ille dixit eis: Quid vultis ut faciam vobis? Et dixerunt: Da nobis ut unus ad dextram tuam, et alius ad sinistram sedeamus in gloria tua [Marc. X]. Illos ergo tantum accedere [Al., ascendere] ad Dominum, et eum rogare asserit, quorum voluntatem in rogando potiorem conspicit, et quorum hortatu matrem ad rogandum novit esse commonitam [Al., commotam]. Credendum est autem quod illa maxime causa, vel muliebrem matris affectum, vel carnales adhuc discipulorum animos ad haec postulanda concitaverit, quia meminissent sermonis Domini, quem ait: Cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel [Matth. XIX], nossentque se inter discipulos specialius a Domino diligi, se specialitus cum beato Petro conscios saepe factos arcanorum, quae ignorarent caeteri, quod frequens sancti Evangelii textus indicat. Hinc est enim quod ipsis quoque, quomodo Petro, novum ab illo nomen imponitur, ut sicut ille qui prius Simon dicebatur, per [Al., pro] fortitudinem [Al., fortitudine] ac stabilitatem [Al., stabilitate] fidei impugnabilis vocabulum Petri meruit, ita et isti Boanerges, hoc est filii tonitrui, vocarentur: quia videlicet et vocem Patris super Dominum in monte clarificatum una cum Petro audirent, et plura aliis discipulis mysteriorum secreta cognoscerent: quodque ad rem plurimum pertinebat, se integro corde Domino adhaerere, et maxima illum dilectione sentiebant amplecti. Ideoque non discredebant fieri posse ut circa eum vicinius ipsi in regno sederent, praesertim cum viderent Ioannem pro singulari puritate mentis et corporis tanto amore habitum, ut in coena in sinu ipsius recumberet. Sed quid eis dignitatem sedium quaerentibus ipse cognitor meritorum ac sedium distributor responderit, audiamus.
3 Respondens autem Iesus, dixit: Nescitis quid petatis? Nesciebant etenim quid peterent, qui in regno coelestis patriae quemquam ad sinistram Christi sessurum esse putabant, cum in illa discretione novissimi examinis omnes electi ad dextram summi regis ac iudicis legantur esse statuendi. Nil quippe sinistrum vita illa, nil habet felicitas aeterna reprobum, nil pax sempiterna recipit caducum. Sinistra autem Christi cum in bono accipitur, praesens sanctae Ecclesiae vita intelligitur, unde scriptum est: Longitudo dierum in dextra eius, in sinistra eius divitiae et gloria (Proverb. III). Longitudo quippe dierum in dextra, sapientia videlicet nostri Redemptoris est, quia in illa supernae habitationis patria electis, et angelis, et hominibus, lux indefectiva donatur. In sinistra illius divitiae et gloria, quia et in huius exsilio peregrinationis divitiis virtutum et gloria fidei, donec ad aeterna perveniamus, reficimur. De qua videlicet gloria dicit Apostolus: Et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei: non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus [Rom. V]. De quibus item divitiis: Quia in omnibus, inquit, divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia [I Cor. I]. Nesciebant quid peterent, quia autumabant humano arbitrio praeelegi [Al., praelegi] posse, quibus quisque sedibus in futuro, qua retributione donetur. Et potius Dominum precabantur ut fiduciam et gloriam spei quam habebant usque ad finem firmum bene merendo perducerent, scientes quia quidquid boni agerent, ipse inaestimabili mercede remuneraret. Et quidem laude digna est pia simplicitas eorum, qui fiducia devotae mentis sedere in regno circa Dominum poscebant, sed multo dignius laudabitur prudens humilitas eius, qui conscientia [Al., conscius] propriae fragilitatis aiebat, Elegi abiectus esse in domo Dei mei magis, quam habitare in tabernaculis peccatorum. Nesciebant quid peterent, qui sublimitatem potius praemiorum a Domino, quam operum perfectionem quaerebant. Sed coelestis eos magister quid primo quaerendum esset insinuans, revocat ad viam laboris qua ad bravium pertingere possint retributionis.
4 Potestis, inquit, bibere calicem quem ego bibiturus sum? Calicem suum dicit amaritudinem passionis, quae infidelium acerbitate crebro iustis offertur. Nam hanc quisquis humiliter, patienter, gaudenter pro Christo suscipit, merito cum illo sublimiter regnabit. Quia ergo filii Zebedaei dum illo sedere desiderabant, admonet eos primo passionis suae sequi exempla, et ita demum aptare [Al., optare] maiestatis culmen appetere. Quem vivendi ordinem cunctis fidelibus sequendum docet Apostolus, dicens: Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, simul etiam et resurrectionis eius erimus [Rom. VI].
5 Dicunt illi: Possumus. Mentem quidem devotionemque suam, qualis in praesenti erat, simpliciter Domino pandebant, dum se calicem eius bibere posse testabantur: qui tamen quantae infirmitatis adhuc essent, postmodum patenter ostendebant, dum adveniente tempore quo ipse Dominus eumdem calicem biberet, etiam illi cum caeteris discipulis eius relicto [Al. add. eo] fugerunt. Sed non diu metus idem bibendi calicis eorum corda premebat, quin potius qui passuro Domino fugerunt, eo resurgente ocius redierunt: et quia passionis turbine terrente trepidaverunt [Al., trepidaverant], fulgente resurrectionis eius triumpho confirmati [Al., castigati] sunt: atque accepta sancti Spiritus gratia firmum de reliquo pectus ad bibendum Domini calicem tenebant, quia ad patiendum moriendumque pro illo iam invincibiles esse coeperunt, impleta eius promissione qua dixit eos calicem suum esse bibituros. Nam sequitur.
6 Ait illis: Calicem quidem meum bibetis, sedere autem ad dextram meam et sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo. Sedet ad dextram Salvatoris, qui in superna beatitudine de praesenti eius visione laetatur; sedet ad sinistram, qui in hac peregrinatione sanctae eius Ecclesiae sacerdotali regimine praesidet. Sed intuendum solertius quomodo se petentibus discipulis dicat verax magister, Non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo, cum alibi dixerit ipse: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo [Matth. XI], ideoque constet quia quaecunque Pater dederit, vel paraverit dona fidelibus, haec eadem una cum eo Filium parare sive dare. Nam et rursum dicit de Patre Dominus: Quaecunque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit [Ioan. V]. Si ergo omnia quaecunque Pater fecerit, haec et Filius similiter facit, quomodo dicit Filius, Non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo, nisi quia idem Filius et Deus et homo est? Ideoque per Evangelium suum aliquando ex voce divinae maiestatis, quae aequalis est Patri, aliquando ex voce loquitur humanae assumptionis, qua aequalis factus est nobis. In hac autem lectione quia humilitatis formam erat praebiturus hominibus, cuncta maxime ex assumpti [Al., assumpta] hominis natura loquitur. Nam et in principiis, ut mater ad eum cum filiis petitura advenit, quaesivit ad ea quid vellet, interrogans quasi homo, quasi nescius occultorum, quasi ignarus futurorum, qui in aeternitate divinae potentiae omnia novit antequam fiant. Et quia illa in precibus humanitatis eius, potius quam divinitatis memoriam praetulit, postulans sedem filiis a dextris eius et sinistris, qui in habitu corporeo dextram habuit et sinistram, sed in divina maiestate nulla membrorum est compositione formatus, consequenter et ipse tacita impassibilis gloria deitatis memoriam passionis, quam humanitus erat suscepturus, in medium protulit, atque hanc discipulis imitandam proposuit, cum devotam eorum sponsionem sua etiam attestatione confirmasset, dicens: Calicem quidem meum bibetis, sedere autem ad dextram meam et sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo. Ac si aperte diceret: Passionem quidem quam secundum carnem subeo, vos patiendo estis secuturi: sed non est meum secundum ipsam in qua patior humanae fragilitatis substantiam, donorum coelestium vobis munera dare, quae dignis quibusque ad percipiendum sunt a Patre parata, me pariter cum illo in divinitate cum illo parante ac dante, quia omnia quaecunque ille fecerit, haec et ipse per divinitatem [Al., per divinae unitatem pot.] potentiae similiter facio. Quia vero iidem filii Zebedaei promptum gerebant animum ad bibendum calicem Domini, constat eos cum caeteris apostolis dignitatem sedium, quam quaerebant, accepisse: non tamen [Al., tantum] ea distinctione qua [Al., quam] petebant, ut unus a dextris in regno eius, alter sederet a sinistris, sed iuxta quod supra exposuimus, ambo prius ad sinistram eius ad tempus, ambo nunc ad dextram eius sedere perpetuo meruerunt. A sinistris quippe Christi sedebant, cum regendis in hac vita fidelium populis apostolico iure praesiderent, illo nimirum in regno, de quo ipse ait: Regnum Dei intra vos est [Luc. XVII]. Sedent a dextris [Al. add. eius] nunc in illa, quae mortem nescit, vita, iudices mundi cum illo, utramque hanc sedem illis ipso Filio cum Patre parante. Neque enim largitio donorum in eis separari potest, in quibus unitas naturae semper inseparabilis manet, eodem Filio attestante qui ait: Ego et Pater unum sumus [Ioan. X]. Neque enim hoc sine consideratione transeundum quomodo dixerit Dominus indifferenter filios Zebedaei calicem suum bibituros, cum noverimus unum ex his, Iacobum scilicet, per effusionem sanguinis vitam finisse; alium vero, id est, Ioannem, in pace Ecclesiae quievisse. Nam de Iacobi martyrio Lucas aperte testatur, quia misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de ecclesia, occidit [Al. add. autem] Iacobum Ioannis fratrem gladio. De cuius passione etiam historia ecclesiastica (Euseb. II, 9) rem quamdam dignam memoria refert. Quandoquidem, inquit, et ei [Al., is] qui obtulerat eum iudici ad martyrium, Iacobum scilicet, motus etiam ipse confessus est se esse Christianum, ducti sunt, inquit, ambo pariter ad supplicium. Et dum ducerentur in via, rogavit Iacobum dare sibi remissionem. At ille parumper deliberans, Pax tibi, inquit, et osculatus est eum. Et ita ambo simul capite plexi sunt. Porro de Ioanne narrant historiae fideles quia cum sciret sibi supervenisse diem recessus sui, convocatis discipulis suis in Epheso, per multa signorum experimenta promens Christum, descenderit in defossum sepulturae suae locum, et facta oratione positus sit ad patres suos, tam extraneus a dolore mortis, quam a corruptione carnis invenitur alienus. Quomodo ergo calicem Domini bibere dictus est, de quo constat quia nequaquam per mortem passionis de corpore exivit; nisi quia duobus modis idem calix bibitur, uno videlicet cum a persecutore illata mors patienter suscipitur; alio, cum mens ad passionem prompta habetur, cum vita martyrio digna geritur? Nam et Ioannes ipse quoniam [Al., quam] sit paratus ad potandum pro Domino mortis calicem docuit, quando cum caeteris apostolis, sicut in Actibus eorum legimus, carcerem et verbera gaudenti animo tolerabat, quando propter verbum Dei et testimonium Iesu in Pathmos insulam exsilio relegatus est, quando, sicut historia ecclesiastica narrat, a Domitiano principe missus est in ferventis olei dolium, de quo tamen propitio Domino tam sospes et mundus exstitit [Al., exivit], quam fuerat mente et vita castissimus: et in exsilium ab eodem missus [Al., exsilio perstante ipso], quo magis humano solatio destitutus esse videbatur, eo ampliori supernorum civium meruit frequentia consolari. Unde ipse quoque veraciter calicem Domini cum fratre Iacobo, qui occisus est gladio, bibisse intelligitur, quia qui tanta pro veritate sustinuit, quam promptus etiam ipsam mortem si offerretur, exciperet ostendit. Sed et nos, fratres charissimi, etiamsi nil tale perpetiamur, si non vincula, non verbera, non carceres, non supplicia corporis alia, non ullam hominum persecutionem, propter iustitiam toleremus, calicem tamen salutaris accipere, et martyrii palmam obtinere valemus, si castigare corpus nostrum et servituti subiicere curamus, si in spiritu humilitatis et animo contrito Domino supplicare assuescimus, si illatas a proximo contumelias placida mente suscipere satagimus, si et eos qui nos odio habent, qui iniurias nobis inferunt, diligere, his bene facere, pro horum vita et sospitate studemus exorare, si cum virtute patientiae bonorum quoque operum fructibus adornari contendimus. Taliter enim conservantibus nobis, et corpora nostra, iuxta Apostoli vocem, hostiam viventem, sanctam, Deo placentem exhibentibus, Domino largiente dabitur, ut communi cum eis qui membra sua in mortem pro Christo dederunt gloria remuneremur: quia sicut mors illorum, sic et vita nostra pretiosa fit in conspectu Domini, diruptisque vinculis carnis, et ipsi atria supernae civitatis intrare, atque inter choros beatorum martyrum vota gratiarum Redemptori nostro reddere merebimur, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
Beda Venerabilis HOME

bke47.33v

Beda, Homiliae, 2, HOMILIA XVII. IN NATALE SANCTI BENEDICTI EPISCOPI. <<<     >>> HOMILIA XIX. IN DOMINICA XII POST PENTECOSTEN.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 18

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik