monumenta.ch > Beda Venerabilis > 17
Beda, Homiliae, 2, HOMILIA XVI. IN NATALE BEATORUM APOSTOLORUM PETRI ET PAULI. <<<     >>> HOMILIA XVIII. IN NATALE SANCTI IACOBI APOSTOLI.

Beda Venerabilis, Homiliae, 2, HOMILIA XVII. IN NATALE SANCTI BENEDICTI EPISCOPI.

0 MATTH. XIX, LUC. XVIII, MARC. X. In illo tempore dixit Simon Petrus ad Iesum: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te. Quid ergo erit nobis? etc.
1 Audiens a Domino Petrus quia dives difficile intraret in regnum coelorum, sciensque secum suis condiscipulis ad integrum mundi fallentis sprevisse delicias, voluit agnoscere quid vel ipsi, vel caeteri mundi contemptores pro maiore mentis virtute maioris praemii sperare deberent. Et respondens Domino ait:
2 Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te. Ubi solerter intuendum quod non solum se omnia reliquisse, sed et Dominum sequi gloriatur: quia stultum profecto est, iuxta Platonem et Diogenem, et quosdam alios philosophos, vitae quidem huius divitias calcare, et non haec pro aeterna adipiscenda vita, sed pro inani agere mortalium laude captanda: stultum praesentes labores ultro, absque spe futurae subire quietis et pacis. Perfectus autem ille est qui abiens vendit omnia quae habet, et dat pauperibus, ac veniens sequitur Christum. Habebit enim thesaurum non deficientem in coelis. Unde bene interrogante Petro, dixit talibus Iesus:
3 Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel. In hac quippe vita pro eius nomine laborantes, in alia praemium sperare docuit, id est in regeneratione, cum videlicet in vitam immortalem fuerimus resurgendo regenerati, qui in vitam caducam mortaliter eramus geniti. Et iusta prorsus retributio ut qui hic pro Christo humanae gloriam celsitudinis neglexerunt, illic a Christo iudices glorificati singulariter cum eo humanae conversationis assideant; et qui a sequendis eius vestigiis nulla ratione poterant avelli, usque ad fastigium iudiciariae potestatis illum sequendo perveniant. Nemo autem putet duodecim tantum apostolos, quia pro Iuda praevaricante Matthias electus est, tunc esse iudicaturos, sicut nec duodecim solae sunt tribus Israel iudicandae. Alioquin tribus Levi, quae tertia decima est, iniudicata recedit; et Paulus qui tertius decimus est apostolus, quia pro Iuda praevaricante Matthias electus est, iudicandi sorte privabitur, cum ipse dicat: Nescitis quoniam angelos iudicabimus, quanto magis saecularia? [I Cor. VI.] Sciendum namque est, omnes qui ad exemplum apostolorum sua reliquerunt omnia, et secuti sunt Christum, iudices cum eo venturos, sicut etiam omne mortalium genus esse iudicandum. Quia enim duodenario saepe numero solet in Scripturis universitas designari, per duodecim sedes apostolorum omnium numerositas iudicantium, et per duodecim tribus Israel universitas eorum qui iudicandi sunt, ostenditur. Unde notandum quod duo sunt ordines electorum in iudicio futuri: unus iudicantium cum Domino, de quibus hoc loco memorat, qui reliquerunt omnia, et secuti sunt illum; alius iudicatorum a Domino qui non quidem omnia sua pariter reliquerunt, sed de his tamen quae habebant quotidianas dare eleemosynas Christi pauperibus curabant. Unde et audituri sunt in iudicio: Venite, benedicti Patris mei, possidete praeparatum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere [Matth. XXV], et caetera, quorum et in superioribus huius lectionis Dominus meminit, cum principe quodam interrogante, quid boni faciendo vitam possideret aeternam [Al., possit habere perpetuam]: Si vis, inquit, ad vitam ingredi, serva mandata. Non homicidium facies, non furtum [Al., non adulterabis, non facies furtum], non falsum testimonium dices: vel honora patrem et matrem, et diliges proximum tuum sicut teipsum [Matth. XIX]. Ergo qui mandata Domini servat, ad vitam ingreditur aeternam: qui autem non solum mandata servat, verum etiam consilium Domini, quod pro [Al., de] contemnendis divitiis mundi a [Al., ac] luxibus tribuit, sequitur, non tantum vitam ipse percipiet, sed etiam de vita aliorum cum Domino iudicabit: atque ita fit ut in iudicio, ut diximus, duo sint ordines bonorum. Sed et reproborum duos ibi futuros ordines Domino narrante comperimus: unum eorum qui fidei Christianae mysteriis initiati, opera fidei exercere contemnunt, quibus [Al. add. dicendum] in iudicio testatur: Discedite a me maledicti in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare, et caetera [Matth. XXV]. Alterum eorum qui fidem et mysteria Christi vel nunquam suscepere, vel susceptam per apostasiam deseruere, de quibus dicit: Qui autem non credit, iam iudicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei [Ioan. III]. Qui quoniam nec verbo tenus Christum colere voluerunt, nec verba saltem eius quibus coarguantur [Al. add. in] iudicio, merentur audire. sed ad hoc tantum veniunt in iudicium, ut cum eis qui iudicantur peccatoribus, in damnationem mittantur aeternam. Verum his cum timore et pavore debite [Al., debito] paulisper commemoratis, ad laetissima potius Domini et Salvatoris nostri promissa convertamus auditum. Videamus quae tantae gratiae [Al., videamusque quantae gratia] pietatis, non aeternae tantummodo vitae praemia suis sequacibus, sed et praesentis munera pollicetur eximia.
4 Et omnis, inquit, qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit. Qui enim terrenis affectibus sive possessionibus pro Christi discipulatu renuntiaverit, quo plus in eius amorem [Al., amore] profecerit, eo plures inveniet qui se interno suscipere affectu, et suis gaudeant sustentare substantiis: eius nimirum professionibus vitaeque consortes, qui se pro Christo pauperem factum in suis domibus agrisque recipere, et maiore prorsus quam uxor, parens, frater, aut filius carnalis devotione charitatis refovere delectentur. Centuplum namque quod ait, non numerum amantium in Christo, et servientium pro Christo fidelibus, sed universitatem perfectionemque qua per charitatem invicem serviunt, ostenditur. Cuius rei et in nobis ipsis, fratres charissimi, saepe exemplum sumpsimus, cum alicubi pro rerum necessitate digredientes cuncta nobis monasteriorum habitacula, quasi propria, patere cognovimus, cunctos in nostrum obsequium sincerissima devotione pronos aspeximus, et maxime in beatae memoriae Patre nostro beato Benedicto, cuius hodie venerandam assumptionis diem debita solemnitate recolimus, totum lectionis huius tenorem videmus perfectissime compleri. Derelictis enim omnibus secutus est Christum, quando spretis eis quae in monasterio regali acquisierat vel acquirere valebat, cum esset nobilis natu, ad beatorum apostolorum limina [Al. add. Romam] peregrinaturus advolavit, ut quia rudis adhuc in gente Anglorum fides et Ecclesiarum institutio florebat, ibi potius perfectam vivendi formam sumeret ubi per summos Christi apostolos totius Ecclesiae caput eminet eximium. Ibi ergo eruditus in Christo, illis in partibus attonsus, ibi est monasterialibus imbutus institutis: ibidem totum vitae suae tempus erat exacturus, si non apostolica Domini papae prohibuisset [Al., prohiberet] auctoritas, qui eum propter ducendum in [Al. om. in] Britanniam sanctae recordationis archiepiscopum Theodorum in patriam redire praecepit. Nec longo post tempore etiam reges [Al., per reges] saeculi, cognito virtutum eius studio, locum eis [Al., ei; al., eius] construendi monasterii non ab aliqua minorum personarum ablatum, sed de suis propriis donatum dare [Al. om. dare] curabant. Quem ille acceptum mox perfectissime iuxta regularem disciplinam interius exteriusque instituit, non pro suo captu decreta nobis statuens, sed antiquorum statuta certissima monasteriorum, quae in peregrinatione didicerat, sibi suisque observanda proponens. Nec cuilibet vestrum, fratres, grave debet videri, si nota loquamur, sed delectabile potius aestimare, quia vera loquimur, quando Patris nostri spiritualia gesta narramus, cui manifesto miraculo Dominus, quod fidelibus suis promisit, adimplevit: quia omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet in hoc tempore, et in saeculo futuro vitam aeternam. Reliquit quippe cognatos, quando patriam deseruit: accepit vero centuplum, quia non solum a cunctis in hac terra pro virtutum industria merita veneratione habitus est, sed et in Gallia atque Italia, Romae atque in maris insulis, ab omnibus qui eum nosse potuerunt dilectus, adeo ut ipse papa apostolicus ad profectum monasterii huius quod illum nuper fundasse gaudebat, Ioannem illi abbatem atque archicantorem Romanae Ecclesiae, sicut charitas vestra bene meminit, in Britanniam a Roma deducendum praestaret, per quem idem monasterium morem canendi ac ministrandi canonicum iuxta ritum sanctae Romanae atque apostolicae Ecclesiae perciperet. Reliquit domos et agros quos habuerat, pro Christo, de [Al., a] quo agrum semper virentis paradisi, et domum non manufactam, sed aeternam in coelis se accipere sperabat. Reliquit uxorem et filios, non quidem uxorem acceptam, et filios ex ea carne natos, sed uxorem prorsus accipere, ex qua filios habere posset, castitatis amore contempsit, malens ad illa centum quadraginta quatuor millia electorum pertinere, qui cantant canticum novum ante sedem Dei et Agni, quod nemo potest dicere nisi illi: Hi enim sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati, et sequuntur Agnum quocunque abierit [Apoc. XIV]. Et accepit centuplum, quando non in his solummodo, sed et in transmarinis eum partibus plurimi in domos suas recipere viantem, suorum fructibus agrorum reficere desiderabant, quando matronae perplures illi, quando viri Deo devoti pro animi constantis excellentia, non minori quam coniugibus aut parentibus propriis, dilectionis instantia serviebant. Accepit centuplum domus et agros, quando loca haec in quibus monasteria construeret, adeptus est. Uxorem si dimisisset pro Christo et hoc centuplum acciperet, quia nimirum centuplum maius esset tunc meritum charitatis inter continentes propter fructum spiritus, quam inter lascivientes quondam propter desiderium carnis. Filios, quos carnaliter habere despexit, centuplum accipere meruit spirituales. Centenarius quippe numerus, ut saepe dictum est, perfectionem figurate significat. Nos namque sumus filii eius, quos in hanc monachicae devotionis domum pius provisor induxit: nos sumus filii eius [Al. om. eius], si iter virtutum eius imitando tenemus; nos sumus filii eius, quos diversis carnaliter editos parentibus in unam sanctae professionis familiam spiritualiter fecit aggregari; nos sumus filii eius, si non a semita regulari, quam docuit, torpendo deflectimus. Meminimus namque, fratres, qui illum nosse potuimus; didicere crebro auditu, quos post obitum illius in nostrae fraternitatis consortium pietas superna congregavit, quia quandiu sospes erat corpore, pro gloria sanctae Dei Ecclesiae, et maxime pro huius monasterii pace, honore et quiete semper laborare perstabat: toties mari transiit, nunquam, ut est consuetudinis quibusdam, vacuus et inutilis rediit, sed nunc librorum copiam sanctorum, nunc reliquiarum beatorum martyrum Christi, munus venerabile detulit, nunc architectos ecclesiae fabricandae, nunc vitrifactores ad fenestras eius decorandas ac muniendas, nunc cantandi, et in ecclesia per totum annum ministrandi secum magistros adduxit, nunc epistulam privilegii a domino papa missam, qua nostra libertas ab omni extrinseca incursione tutaretur, apportavit, nunc picturas sanctarum historiarum, quae non ad ornatum solummodo ecclesiae, verum etiam ad instructionem intuentium proponerentur, advexit, videlicet ut qui litterarum lectione non possent opera Domini et Salvatoris nostri, per ipsarum contuitum discerent imaginum. Qui in his et in huiusmodi rebus ideo tam plura laborare studuit, ne nobis sic laborandi remaneret necessitas: ideo toties transmarina loca adiit, ut nos omnibus scientiae salutaris dapibus abundantes, intra monasterii claustra quiescere, et cum secura libertate Christo servire queamus. Qui etiam cum corporis infirmitate corriperetur premereturque acerbius, semper inter Deo debitas gratiarum actiones de monasteriorum quas didicerat docueratque regulis servandis, semper de ecclesiasticis observationibus, quas per omnes civitates et maxime Romae viderat, semper de locis sanctis, quae se lustrasse iuvenem meminit, loqui et iterare delectabile habebat. Sic longis virtutum studiis exercitatus, longo insuper animo semper [Al., annosae] infirmitatis martyrio excoctus, post centupla gratiae praesentis munera ad vitam transivit aeternam. Unde necesse est, fratres charissimi, ut tanquam boni filii et tanto parente digni, exempla ac praecepta illius in omnibus servare curemus, neque ulla nos a vestigiis tanti ductoris [Al., doctoris] sequendis animae vel carnis illecebra revocet; quatenus et ipsi qui carnales affectus substantiamque reliquimus terrenam, qui uxores ducere ac filios carnaliter procreare angelicae conversationis amore fastidivimus, augescente spiritualium virtutum merito, et in praesenti centuplum accipere de societate sanctorum, et in saeculo venturo vitam possidere mereamur aeternam, praestante gratia Redemptoris nostri, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
Beda Venerabilis HOME

bke47.105r

Beda, Homiliae, 2, HOMILIA XVI. IN NATALE BEATORUM APOSTOLORUM PETRI ET PAULI. <<<     >>> HOMILIA XVIII. IN NATALE SANCTI IACOBI APOSTOLI.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 17

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik