monumenta.ch > Beda Venerabilis > 16
Beda, Homiliae, 2, HOMILIA XV. IN VIGILIA BEATORUM APOSTOLORUM PETRI ET PAULI. <<<     >>> HOMILIA XVII. IN NATALE SANCTI BENEDICTI EPISCOPI.

Beda Venerabilis, Homiliae, 2, HOMILIA XVI. IN NATALE BEATORUM APOSTOLORUM PETRI ET PAULI.

0 MATTH. XVI, MARC. VIII, LUC. IX. In illo tempore venit Iesus in partes Caesareae Philippi, et interrogavit discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis? etc.
1 Lectio sancti Evangelii, quam modo, fratres, audistis, tanto intentius cogitanda, ac sine oblivione est iugiter retinenda, quanto constat quia magnam nobis fidei perfectionem commendat, magnum eiusdem perfectae fidei contra omnia tentamenta robur aeque demonstrat. Si enim scire volumus quomodo in Christum credi oporteat, quid ludicius eo quod ait ad eum Petrus, Tu es Christus Filius Dei vivi. Rursus, si audire delectat quantum haec fides valeat, quid apertius eo quod ait Dominus de Ecclesia quae super eum aedificanda erat, Et portae inferi non praevalebunt adversus eam? Sed haec suis in locis plenius exponentur. Nunc autem revertentes ad explanandam ex ordine lectionem Dominicam, primo videamus de loco in quo habita memoratur.
2 Venit, inquit, Iesus in partes Caesareae Philippi. Philippus, ut Lucas testatur (Cap. III), erat tetrarcha Ituriae et Traconitidis regionis. Hic ergo statuens civitatem in loco ubi Iordanis ad radices oritur Libani montis, et est terminus Iudaeae contra septentrionem, appellavit eam Caesaream Philippi, in memoriam videlicet sui nominis, pariterque honorem Tiberii Caesaris, sub quo ipse regnabat.
3 In cuius partes veniens Iesus, interrogabat discipulos suos dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis? Non autem quasi nesciens sententiam de se, vel discipulorum, vel extraneorum inquirit, sed ideo discipulos quid de se sentiant interrogat, ut confessionem rectae fidei illorum digna mercede remuneret. Nam sicut interrogatis generaliter omnibus Petrus respondit unus pro omnibus, ita quod Petro Dominus respondit, in Petro omnibus respondit. Ideo quid alii de se sentiant inquirit, ut expositis primo sententiis errautinm, discipuli probarentur veritatem suae confessionis non de opinione vulgata, sed de ipso percepisse Dominicae revelationis arcano. Quem, inquit, dicunt homines esse Filium hominis? Pulchre homines appellat eos qui de Filio hominis tantum loqui noverant, quia divinitatis eius arcana nesciebant. Nam qui divinitatis eius mysteria capere norunt, merito supra homines esse dicuntur, Apostolo attestante, qui ait: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se [I Cor. II] [Isa. LXIV]. Qui cum haec de hominibus [Al., hominis], hoc est, humana solum sapientibus [Al., sapientis] corde, aure et oculo praemitteret, mox de se ac de suis similibus, qui generalem humanitatis scientiam transcenderant, adiecit: Nobis autem revelavit Deus per spiritum suum [Ibid.]. Cui simile est quod hic Dominus, cum interrogasset discipulos quem eum dicerent homines esse, et illi diversas diversorum opiniones praemisissent, dicit illis:
4 Vos autem quem me esse dicitis? Quasi ab hominum generalitate illos sequestrans, et deos ac Dei filios per adoptionem factos insinuans, iuxta illud Psalmistae: Ego dixi, dii estis, et filii excelsi omnes [Psal. LXXXI].
5 Respondens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus Filius Dei vivi. Deum vivum appellat ad distinctionem falsorum deorum, quos vario delusa errore gentilitas, vel de mortuis sibi hominibus instituit, vel maiore dementia de insensibili materia quos adoraret, creavit, de qualibus canitur in Psalmo: Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. Os habent et non loquentur, etc. [Psal. CXV]. Notet autem dilectio vestra quam miranda distinctione sit factum ut cum de utraque eiusdem Domini et Salvatoris nostri natura ab ipso Domino et a fideli eius discipulo esset proferenda sententia, Dominus ipse humilitatem assumptae humanitatis profiteatur, discipulus excellentiam divinae aeternitatis ostendit. Dominus de se quod minus est, discipulus de Domino intimat quod maius est. Dominus de se quod factus est propter nos, discipulus declarat de Domino quia ipse est qui fecit nos. Sic et in Evangelio Dominus multo crebrius se Filium hominis quam Filium Dei appellare consuevit ut nos admoneat dispensationis quam pro nobis suscepit. Sed nos necesse est tanto humilius divinitatis eius alta venerari, quanto illum meminimus pro nostra exaltatione ad humanitatis infirma descendisse. Si enim inter sacramenta incarnationis eius quibus redempti sumus, potentiam divinitatis qua creati sumus, pia semper mente recolimus, fit ut ipsi quoque cum Petro supernae beatitudinis mercede donemur. Nam confitente illo Christum Filium Dei vivi, videamus quid sequitur:
6 Respondens autem Iesus, dixit: Beatus es, Simon Bar Iona. Constat ergo quia post veram Christi confessionem, vera beatitudinis praemia restant. Sed intueamur attente, quale quantumve sit nomen illud, quo [Al., quod] perfectum sui nominis confessorem glorificat: ut huius etiam nos veraciter eum confitendo mereamur esse consortes. Beatus es, inquit, Simon Bar Iona. Bar Iona Syriace, Latine dicitur filius columbae. Filius autem columbae recte vocatur apostolus Petrus, quia videlicet columba multum simplex est animal, et ipse prudenti ac pia simplicitate Dominum sequebatur, memor illius praecepti quod cum suis condiscipulis ab eodem magistro simplicitatis ac veritatis accepit: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae [Matth. X]. Vel certe, quia Spiritus sanctus super Dominum in columbae specie descendit, recte filius columbae nuncupatur, qui spirituali gratia plenus exstitisse monstratur. Et iusta laude dilectorem confessoremque suum Dominus remunerat, cum eum sancti Spiritus filium esse testatur a quo ipse Filius Dei vivi asseveratur, quamvis hoc ipsum multum dissimiliter fieri nullus fidelium dubitat. Dominus enim Christus Filius Dei per naturam, Petrus, sicut et caeteri electi, filius est sancti Spiritus per gratiam. Christus Filius Dei vivi, quia de ipso natus est; Petrus filius Spiritus sancti, quia de ipso renatus est. Christus filius Dei ante tempora, ipse est enim Dei virtus et Dei sapientia quae dicit: Dominus possedit me ab initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio [Prov. VIII]. Petrus filius Spiritus sancti ex eo tempore quo ab ipso illuminatus gratiam divinae cognitionis accepit. Et quia una voluntas, eadem est operatio sanctae Trinitatis, recte cum dixisset, Beatus es, Simon Bar Iona, id est, filius gratiae spiritualis, protinus adiunxit:
7 Quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in coelis est. Pater quippe filio columbae revelavit, quia una est gratia Patris et Spiritus sancti, eadem quoque et Filii, quod facillimis sacrae Scripturae probabitur exemplis. Dicit namque de Patre Apostolus: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra [Gal. IV]. Dicit ipse Filius de Spiritu sancto: Cum autem venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre [Ioan. XV]. Dicit de Spiritu sancto Apostolus: Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult [I Cor. XII]. Pater ergo mittit Spiritum, Filius mittit Spiritum: Spiritus ipse ubi vult, spirat: quia profecto ut diximus, una est voluntas et operatio Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Et propterea convenienter dicitur quia Pater qui in coelis est revelaverit Filio columbae mysterium fidei, quod ei caro et sanguis revelare nequibat. Caro autem et sanguis recte intelliguntur homines sapientia carnis inflati, columbinae simplicitatis nescii, ideoque a sapientia Spiritus omnimodis aversi. De quibus supra dictum est, quia Christum non intelligentes, alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis [Al. add. eum] esse dicerent; de qualibus dicit Apostolus: Carnalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei [I Cor. II]. Sequitur:
8 Et ego dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Petrus qui Simon antea dicebatur, ob fortitudinem fidei et confessionis suae constantiam, a Domino Petri nomen accepit, quia videlicet illi firma ac tenaci mente adhaesit de quo scriptum est: Petra autem erat Christus [I Cor. X]. Et supra hanc petram, id est super Dominum Salvatorem, qui fideli suo cognitori, amatori, confessori participium sui nominis donavit, ut videlicet a petra Petrus vocaretur: supra quam [Al. om. supra quam] aedificatur Ecclesia, quia non nisi per fidem et dilectionem Christi, per susceptionem sacramentorum Christi, per observantiam mandatorum Christi, ad sortem electorum et aeternam pertingitur vitam, Apostolo attestante, qui ait: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus [II Cor. III].
9 Et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Portae inferi doctrinae sunt nequam, quae seducendo imprudentes ad inferos trahunt. Portae quoque inferi et tormenta et blandimenta sunt persecutorum, quae infirmos quosque deterrendo vel emolliendo a stabilitate fidei introitum eis aeternae mortis aperiunt. Sed et prava fidelium [Al., infidelium] opera ineptaque colloquia portae utique sunt inferi, in quantum suis vel fautoribus vel sequacibus iter perditionis ostendunt. Nam et fides si non habeat opera, mortua est in semetipsa [Iacob. II]; et: Corrumpunt bonos mores colloquia mala [I Cor. XV]. Multae sunt itaque portae inferi, sed harum nulla Ecclesiae quae supra petram fundata est, praevalet, quia qui fidem Christi intimo cordis amore perceperit, omne quidquid exterius periculi tentantis ingruerit, facillime contemnit. At quicunque credentium fidem vel opere vel negatione depravatus prodiderit, non hic supra petram Domino cooperante domum suae professionis aedificasse, sed iuxta alterius loci parabolam [Matth. VII], super arenam sine fundamento posuisse credendus est, hoc est, non simplici ac vera intentione Christum sequi, sed terrenam quamlibet fragilemque ob causam habitum praetendisse Christiani. Sequitur:
10 Et tibi dabo claves regni coelorum. Qui regem coelorum maiori prae caeteris devotione confessus est, merito prae caeteris ipse collatis clavibus regni coelestis donatus est, ut constaret omnibus quia absque ea confessione et fide regnum coelorum nullus posset intrare. Claves autem regni coelorum ipsam discernendi scientiam potentiamque nominat, qua dignos recipere in regnum, indignos secludere deberet a regno. Unde manifeste subiungit:
11 Et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis: et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelis. Quae solvendi atque ligandi potestas, quamvis soli Petro videatur a Domino data, absque ulla tamen dubietate noscendum est quia et caeteris apostolis datur ipso teste qui post passionis resurrectionisque suae triumphum, apparens eis insufflavit, et dixit eis [Al., omnibus]: Accipite Spiritum sanctum. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt [Ioan. XX]. Necnon etiam nunc in episcopis ac presbyteris omni Ecclesiae officium idem committitur, ut videlicet agnitis peccantium causis, quoscunque humiles ac vere poenitentes aspexerit, hos iam a timore perpetuae mortis miserans absolvat; quos vero in peccatis quae egerint persistere cognoverit, illos perennibus suppliciis obligandos insinuet. Unde alias Dominus de correpto semel et iterum, ac tertio, sed non poenitente fratre praecipit, dicens: Si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus [Matth. XVIII]. Et ne leve quisquam putaret Ecclesiae iudicio condemnari, mox terribiliter adiunxit: Amen dico vobis, quaecunque ligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo: et quaecunque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo. Omni igitur electorum Ecclesiae iuxta modum culparum vel poenitentiae ligandi ac solvendi datur auctoritas. Sed ideo beatus Petrus qui Christum vera fide confessus, vero est amore secutus, specialiter claves regni coelorum et principatum iudiciariae potestatis accepit, ut omnes per orbem credentes intelligant quia quicunque ab unitate fidei vel societatis illius quolibet modo semetipsos segregant, tales nec vinculis peccatorum absolvi, nec ianuam possint regni coelestis ingredi. Unde nos necesse est tota intentione, fratres charissimi, et fidei quam docuit, sacramenta discere, et congruentia fidei opera demonstrare. Necesse est omni vigilantia multiplices subtilesque portarum inferi cavere insidias, quatenus iuxta Psalmistae vocem, de his adiuvante Domino eripi, atque ad annuntiandas eius laudes, portas filiae Sion, hoc est gaudia supernae civitatis mereamur intrare. Nec sufficere nobis ad salutem arbitremur, si turbis negligentium, vel quorumlibet indoctorum fide vel actibus adaequamur, quibus in litteris sacris unica est credendi pariter et vivendi regula praescripta; sed quotiescunque nobis errantium ingeruntur exempla, nos confestim avertentes oculos mentis nostrae ne videant vanitatem, magis quid veritas ipsa decernit, sedulo corde scrutemur, sequentes exemplum beati Petri qui, spretis errantium sectis, verae fidei arcanum quod cognoverat, indubia oris confessione protulit, insuperabili cordis cura servavit. Nam de fiducia confessionis hoc loco cognovimus, de virtute autem unicae in Christum dilectionis ipse alibi testatur, qui cum discederent ab eo quidam discipulorum eius, diceretque ille ad duodecim: Nunquid et vos vultis abire? respondit ei Petrus, dicens: Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes, et nos cognovimus et credidimus quia tu es Christus Filius Dei [Ioan. VI]. Huius ergo, fratres mei, pro modulo nostro exemplum si imitari satagimus, et nos cum illo beati et appellari et esse valebimus: nobis quoque Simonis, hoc est obedientis Christo, nomen congruet, nosque propter simplicitatem fidei non fictae, acceptamque a Domino gratiam, virtutum filii columbae vocabimur, congaudensque ipse spiritualibus animae nostrae profectibus dicet: Quam pulchra es, amica mea! quam pulchra es, oculi tui columbarum [Cant. IV]! Sicque fit ut nobis supra petram fidei, aurum, argentum, lapides pretiosos, hoc est perfecta virtutum opera construentibus, nil tribulationum ignis detrimenti afferat, nulli tentationum turbines praevaleant: quin potius adversitatibus probati, accipiamus coronam vitae quam ipse nobis ante saecula promisit, qui vivit et regnat Deus cum Patre in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.
Beda Venerabilis HOME

bke47.107r

Beda, Homiliae, 2, HOMILIA XV. IN VIGILIA BEATORUM APOSTOLORUM PETRI ET PAULI. <<<     >>> HOMILIA XVII. IN NATALE SANCTI BENEDICTI EPISCOPI.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 16

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik