monumenta.ch > Beda Venerabilis > 14
Beda, Homiliae, 2, HOMILIA XIII. IN VIGILIA SANCTI IOANNIS BAPTISTAE. <<<     >>> HOMILIA XV. IN VIGILIA BEATORUM APOSTOLORUM PETRI ET PAULI.

Beda Venerabilis, Homiliae, 2, HOMILIA XIV. IN NATIVITATE SANCTI IOANNIS BAPTISTAE.

0 LUC. I. In illo tempore, Elizabeth impletum est tempus pariendi, et peperit filium. Et audierunt vicini et cognati eius, quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei, etc.
1 Praecursoris Domini nativitas sicut sacratissima lectionis evangelicae prodit historia, multa miraculorum sublimitate refulget: quia nimirum decebat ut ille quo maior inter natos mulierum nemo surrexit, maiore prae caeteris sanctis in ipso mox ortu virtutum iubare claresceret. Senes ac diu infecundi parentes dono nobilissimae prolis exsultant, ipsi patri quem incredulitas mutum reddiderat, ad salutandum novae praeconem gratiae os et lingua reseratur. Nec solum facultas Deum benedicendi restituitur, sed de eo etiam prophetandi virtus augetur. Excitati fama facti omnes vicini admiratione ac metu percelluntur, omnium qui audiere, circumquaque ad adventum novi prophetae corda praeparantur. Unde merito sancta per orbem Ecclesia, quae tot beatorum martyrum victorias, quibus ingressum regni coelestis meruere frequentat, huius tantummodo post Dominum etiam nativitatis diem celebrare consuevit. Quod nullatenus sine evangelica auctoritate in consuetudinem venisse credendum est: sed attentius animo recondendum quia sicut nato Domino pastoribus apparens angelus ait: Ecce evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus: ita etiam angelus nasciturum Zachariae praedicans Ioannem, Et erit, inquit, gaudium tibi et exsultatio, et multi in nativitate eius gaudebunt. Erit enim magnus coram Domino. Iure igitur utriusque nativitas festa devotione celebratur, sed in illius tanquam in Christi Domini, tanquam in Salvatoris mundi, tanquam in Filii Dei omnipotentis, tanquam in solis iustitiae nativitate, omni populo gaudium evangelizatur. In huius autem tanquam in praecursoris Domini, in servi Dei eximii, in lucernae ardentis et lucentis exortu multi gavisuri [Al. add. esse] memorantur. Iste magnus coram Domino esse narratur: de illo Propheta testatur: Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis, et magnitudinis eius non erit finis [Psalm. XLVII]. Iste, peccatorum consortia declinans, ab omni quod inebriari [Al., inebriare] potest abstinebat; ille inter peccatores conversatus peccati omnis immunis permansit. Hic adhuc ex utero matris Spiritu sancto repletus est, in illo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, quam [Al., qui] dono sui Spiritus sedem sibi uteri virginalis in quo carnem susciperet, ipse consecravit. Iste multos filiorum Israel ad Dominum suo tempore praedicando convertit; ille multos quotidie de universis per orbem nationibus ad suam fidem et charitatem interius illustrando convertere non desistit. Hic in spiritu et virtute Eliae praecessit ante illum, ut plebem eius aqua baptizans ad suscipiendum eum, ubi appareret, doceret esse perfectam; huic successit ille in spiritu et virtute Dei Patris, ut plebem suam Spiritu sancto et igni baptizans ad videndam faciem Patris sui donaret esse perfectam. Ioanne nato congratulabantur vicini et cognati genitrici illius, quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa; Domino autem nato congratulabantur Ecclesiae, quia venit tempus miserandi eius, spiritus angelici qui sunt vicini eius et cognati, cives videlicet eiusdem patriae coelestis, quam et ipsa exspectat [Al., ipsi exspectant] qui hymnum gloriae Deo canendo quid illa per orbem esset actura, priores ipsi de coelis admonebant. Recte igitur nativitas celebratur illius qui talis potentia magnitudinis Dominicis propinquabat operibus. Recte ortus illius solemnitas colitur, cuius tanta est vitae sublimitas, ut quidquid illo sublimius est, hoc iam hominis naturam transcendere dubium non sit. Siquidem Dominus cum maiorem eo neminem in natis mulierum esse dixisset, mox subdidit dicens, Qui autem minor est in regno coelorum, maior est illo, seipsum videlicet insinuans, qui humana nativitate posterior Ioanne, sed coelestis regni esset apice praestantior. Nec vacat a mysterio quod Ioannis nativitas cum dies decrescere, Domini autem cum dies crescere inchoant [Al., inchoat], facta memoratur. Huius etenim secretum distantiae revelat ipse Ioannes, qui cum prae magnitudine virtutum Christus crederetur a turbis, Dominus autem prae infirmitate carnis a quibusdam non Christus, sed esse propheta putaretur, Illum, inquit, oportet crescere, me autem minui. Crevit quippe Dominus, quia per totum orbem fidelibus quod Christus esset, qui propheta credebatur, innotuit. Decrevit ac minoratus est Ioannes, quia qui Christus aestimabatur, quod non Christus ipse, sed praeco Christi esset apparuit. Ideoque iure nato Ioanne lux diurna minorari incipit, cuius fama divinitatis desitura, et baptismus [Al., baptismum] in brevi erat finem accepturus [Al., accepturum]. Iure etiam nascente Domino abbreviata dies ad incrementum luminis redit [Al., rediit], quia ille nimirum apparuit qui lucem suae cognitionis, quam prius solet [Al., sola] Iudaea, et hoc ex parte habebat, cunctis gentibus aperiret, suae calorem dilectionis in totam mundi latitudinem diffunderet. Notandum autem quod haec eadem beati Ioannis nativitas nonnullam habet similitudinem adventus Dominici, et gratiae quam praedicare veniebat. Nam et congruum valde est ut cui omnes prophetae priores et patriarchae, vel nascendo, vel moriendo, vel vivendo, vel praedicando testimonium perhibuerunt, hunc multo amplius praecursor suus, qui plus quam propheta exstitit, non tantum in vita et passione, sed in ipsa quoque sua nativitate designet. Quid est enim quod veteranis parentibus natus est Ioannes, nisi quia illius mox secutura nativitas signabatur, qui spiritualia Novi Testamenti proferens arcana, carnalem legis et sacerdotii veteris observantiam iam terminandam esse doceret? Quod enim antiquatur et senescit, prope interitum est. Quid quod muto patre, principe videlicet tunc sacerdotum, ortus est praecursor Domini, nisi quia, ipso apparente Domino, lingua iam sacerdotii veteris magna ex parte a doctrina sensus spiritualis obmutuerat, solam litterae custodiam curantibus ac docentibus scribis et legisperitis, imo et ipsam litteram plerisque in locis per suas traditiones corrumpentibus, iuxta quod eis Dominus in Evangelio saepius improperare probatur? Et quid quod diu sterili genitrice nascitur, nisi quia lex, quae auxilio sacerdotalis officii spiritualem Deo sobolem gignere iussa est, neminem ad perfectum adduxit, quia nimirum suis cultoribus regni coelestis ianuas aperire non potuit? Sed factus sub lege auctor ipse legis sterilitatis opprobrium legi abstulit, qui hanc spiritualiter intelligendam monstravit, et supernae beatitudinis gratiam, quae in Evangelio nunc apertissime lucet, in ea iam olim praefiguratam et quasi conceptam fuisse docuit.
2 Et factum est, inquit, in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris eius Zachariam. Et respondens mater eius dixit, Nequaquam, sed vocabitur Ioannes. Ioannes interpretatur Domini gratia, sive In quo est gratia. Quo nomine et totam evangelicae dispensationis gratiam quam praedicat, et ipsum specialiter Dominum signat, per quem eadem gratia mundo donata est. Qui vero natum puerum patris Zachariae nomine magis quam Ioannem vocandum esse decernebant, eos profecto figurant qui, Domino nova gratiae munera declarante, cuperent eum potius consueta sacerdotii veteris edicta praedicare. Unde bene Zacharias Memor Domini interpretatur, quia videlicet memoriam antiquae observationis, quae utique a Domino data est, figurate denuntiat. Contendebant ergo de nomine nati prophetae hi qui convenerant, et Zachariam hunc vocari satagebant: at contra mater verbis, et pater scriptis, quia Ioannes magis appellandus est, astruebant. Quia fuere nonnulli coelestium sacramentorum minus periti, qui in primordiis Evangelii coruscantis carnalia adhuc legalis sacerdotii statuta simul observanda esse decernerent, quos profecto ipsa legis doctrina de suscipienda gratia Christi, quasi Elizabeth de nomine Ioannis viva voce confirmat dicendo per legislatorem: Prophetam vobis suscitabit Deus vester de fratribus vestris; tanquam meipsum audietis, iuxta omnia quaecunque locutus fuerit vobis [Deut. XVIII]. Ipsum quoque legale sacerdotium tacitis caeremoniarum suarum typis, quasi mutis litterarum figuris, Zacharias eidem gratiae nascenti testimonium perhibet, quia nihil prorsus in omnibus sacerdotii veteris observationibus actum vel dictum esse credendum est, quod non Evangelii gratiam, si recte intelligatur, expresserit. Quod autem declarato postmodum et confirmato nomine Ioannis apertum est os Zachariae, et loquebatur benedicens Deum, patet utique quia manifestata per apostolos gratia Novi Testamenti, multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei, relictaque taciturnitate nociva, ad confitenda, laudanda et praedicanda sui dona Redemptoris se devota submittebat. Et quidem in die circumcisionis Ioannis, quando et nomen accepit:
3 Factus est timor super omnes vicinos eorum, et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec. Porro in tempore Dominicae resurrectionis, ubi misso desuper Spiritu gloria nominis eius per apostolos mundo innotuit, timor continuo saluberrimus non solum Iudaeorum qui erant vicini vel situ videlicet loci, vel scientia legis, sed et exterarum usque ad fines terrae gentium corda concussit. Nec tantum montana cuncta Iudaeae, verum etiam omnia mundani regni mundanaeque sapientiae culmina virtutis eius fama transcendit, ita ut relicta ubique cultura ac vita priori ad percipienda fidei illius sacramenta confluerent. Recte etenim circumcisionis dies [Al., circumcisio] Dominicae resurrectionis imaginem praefert, quia et haec octava die, hoc est post sabbatum, facta est; et sicut illa a reatu perpetuae mortis absolvere solebat, ita ista perfectam vitae immortalis novitatem et in auctore nostro exhibuit, et in nobis sperandam monstravit. Quod vero inter haec Zacharias impletur Spiritu sancto, ac de Redemptore nostro simul et nostra redemptione prophetat, significat mystice quia multi de stirpe sacerdotali, qui a confessione Christi diutius ora continuerant, postmodum per susceptionem fidei illius Spiritus sancti virtute replendi, dono prophetiae sublimandi, et magisterii pastoralis officio populis essent praeferendi. Quamvis eadem acceptione spiritus et prophetia Zachariae hoc quoque convenienter figurari credendum est, quia tunc instaret tempus quo fidelibus panderetur omnes legalis sacerdotii ritus et caeremonias spirituali intus scientia et propheticis exuberare mysteriis, quae mediatoris Dei et hominum hominis Iesu Christi vel dispensatione [Al., dispensationi] temporariae vel aeternae divinitati testimonium ferrent, iuxta quod ipse Iudaeorum duritiam increpans, dicit: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi. De me enim ille scripsit [Ioan. V]. Quid autem prophetans, et benedicens Deum Zacharias dixerit, audiamus.
4 Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae. In quibus profecto verbis notandum quia beatus Zacharias quod inchoatum et proxime futurum in spiritu praeviderat, prophetico more quasi iam factum esse narrabat. Visitavit enim nos apparens in carne Dominus, quasi longius a se recedentes, quos in peccatis positos quaerere et iustificare curavit. Visitavit quasi medicus aegrotos, qui ut inveteratum superbiae nostrae languorem sanaret, novum nobis suae humilitatis exemplum adhibuit. Fecit redemptionem plebis suae, qui nos venundatos sub peccato, et antiqui hostis servitio addictos, dato sui sanguinis pretio liberavit. Unde benigne nos hortatur Apostolus, dicens: Empti estis pretio magno, glorificate et portate Deum in corpore vestro [I Cor. VI]. Plebis autem suae dicit, non utique quam veniens plebem suam reperit, sed quam visitando et redimendo suam fecit. Vultis etenim audire, fratres mei, qualem invenerit eam, qualem reddiderit. Finis cantici huius, quod ob notitiam simul et prolixitatem sui totum charitati vestrae recensere et explanare longum duximus, aperte denuntiat, dicens:
5 Visitavit nos oriens ex alto, illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. Invenit ergo nos sedentes in tenebris et in umbra mortis, hoc est, longa peccatorum et ignorantiae caecitate depressos, atque hostis antiqui fraude deceptos obsessosque erroribus. Ipse etenim recte mors et mendacium, sicut e contra Dominus veritas vocatur et vita. Attulit autem nobis veram cognitionis suae lucem, exclusisque errorum tenebris certum nobis iter patriae coelestis aperuit: direxit gressus operum nostrorum, quatenus per viam veritatis, quam monstravit incedere, atque ad mansionem perpetuae pacis possimus intrare, quam promisit. Haec igitur dona, fratres charissimi, supernae bonitatis, haec aeternorum donorum promissa habentes, benedicamus et nos Dominum in omni tempore, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae. Semper laus eius in ore nostro versetur, semper eius et memoriam retineamus, et in invicem annuntiemus virtutes [Al. add. eius], qui de tenebris nos vocavit in admirabile lumen suum. Eius continue flagitemus auxilium, ut lucem scientiae quam contulit in nobis ipse conservet, atque ad perfectum usque diem perducat. Et ut digni simus exaudiri precantes, abiiciamus ipsi opera tenebrarum, et induamus nos arma lucis. Sic etenim supplicantes concite quae desideramus accipimus, quia nimirum verba divinae orationis adiuvat manus piae operationis. Et quia beati praecursoris hodie natalitia celebramus, oportet ut quem salutis aeternae praeconem suscepimus, hunc etiam nostrae orationis adiutorem quaeramus; ipsum itaque intercedendo rogemus impetrare, ut ad eum cui testimonium perhibuit, lucem, vitam et veritatem pervenire mereamur Iesum Christum Dominum nostrum qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti, etc.
Beda Venerabilis HOME

bke47.100v

Beda, Homiliae, 2, HOMILIA XIII. IN VIGILIA SANCTI IOANNIS BAPTISTAE. <<<     >>> HOMILIA XV. IN VIGILIA BEATORUM APOSTOLORUM PETRI ET PAULI.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 14

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik