monumenta.ch > Beda Venerabilis > 11
Beda, Homiliae, 2, HOMILIA X. IN DOMINICA POST ASCENSIONEM DOMINI. <<<     >>> HOMILIA XII. IN OCTAVA PENTECOSTES.

Beda Venerabilis, Homiliae, 2, HOMILIA XI. IN VIGILIA PENTECOSTES.

0 IOANN. XIV. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis: Si diligitis me, mandata mea servate. Et ergo rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere: quia non videt eum, nec scit eum, etc.
1 Quia sancti Spiritus hodie, fratres charissimi, celebramus adventum, debemus ipsi congruere solemnitati quam colimus. Hoc etenim ordine tantum [Al., tantae] festivitatis huius digne gaudia celebramus, si nos quoque Domino opitulante aptos reddiderimus, ad quos Spiritus sanctus advenire, et in quibus habitare dignetur. Ea autem solummodo ratione adventu et illustratione sancti Spiritus apti existimus, si et corda nostra divino amore repleta, et corpora sint Dominicis mancipata praeceptis. Unde in exordio lectionis huius Evangelicae discipulis Salvator [Al., Veritas] ait.
2 Si diligitis me, mandata mea servate. Et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis. Paracletus quippe consolator interpretatur. Et Spiritus sanctus recte Paracletus vocatur, quia corda fidelium, ne inter huius saeculi adversa deficiant, coelestis vitae desideriis sublevat ac reficit. Unde in Actibus apostolorum, crescente sancta Ecclesia, dicitur: Et aedificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione sancti Spiritus replebatur [Act. IX]. Quod ergo ait, Si diligitis me, mandata mea servate. Et ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, in ipsis quidem discipulis, quos eum vere dilexisse, vere mandatis eius obediisse non dubitatur [Al., qui eum . . . dubitantur], hodierna die completum est, quando illis in coenaculo orantibus, repente Spiritus sanctus in igneis linguis apparuit, eosque et in ore per diversitatem linguarum docuit, et in corde per amoris sui consolationem roboravit. Habebant autem et prius Paracletum, ipsum videlicet Dominum secum in carne commorantem, cuius et miraculorum dulcedine, et ope praedicationis, ne infidelium persecutione scandalizari possent, erigi et confortari solebant. Verum quia ille post resurrectionem ascendens in coelum eos corporaliter deseruit, quibus tamen divinae praesentia maiestatis nunquam abfuit, recte de hoc Paracleto, id est, Spiritu sancto subiunxit:
3 Ut maneat vobiscum in aeternum. In aeternum namque manet cum sanctis, quos et in hac vita semper invisibiliter intus illustrat, et in futuro ad contemplandum perpetuo speciem suae maiestatis introducit. Sed et nos, fratres charissimi, si Christum perfecte diligimus, ita ut eiusdem dilectionis veritatem mandatorum eius [Al., munda] observatione probemus, rogabit etiam pro nobis Patrem, et alium Paracletum dabit nobis Pater. Rogabit Patrem per humanitatem, qui dabit cum Patre per divinitatem. Neque enim putandum est quia ante passionem suam tantummodo pro Ecclesia rogaverit, et non etiam nunc post ascensionem roget, cum dicat de illo Apostolus: Qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis [Rom. VIII]. Habemus autem et nos Paracletum, Dominum nostrum Iesum Christum, quem etsi corporaliter videre nequimus, ea tamen quae in corpore gessit et docuit, in Evangeliis scripta tenemus. Et si his audiendis, legendis, invicem conferendis, corde et opere conservandis curam impendimus, constat nimirum quod aerumnas saeculi facillime, quasi Domino nobiscum perpetuo commorante ac nos consolante, vincamus. Si ergo hunc Paracletum diligimus, eiusque mandata servamus, rogabit Patrem, et alium Paracletum dabit nobis, id est, Spiritus sui gratiam nostris cordibus clementer infundet, quae nos inter adversa praesentis exsilii, patriae coelestis exspectatione laetificet, ita ut cum Propheta possimus dicere: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo paracleses (id est consolationes) tuae, Domine, laetificaverunt animam meam [Psal. XCIII]. Alium ergo, inquit, Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum. Et addidit:
4 Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere. Mundum autem appellat homines mundi huius amori deditos, sicut e contra sancti qui coelesti desiderio flagrant coeli recte vocantur, dicente Psalmista: Et annuntiabunt coeli iustitiam eius populo qui nascetur [Psal. XXI], quod est dicere: Et annuntiabunt excelsi mente, voce, actione, doctores iustitiam eius populo, qui ad fidem veniendo nuper in illo nasci desiderat. Quisquis igitur consolationem foris in mundi rebus inquirit, hic divinae consolationis munere intus reformari non valet. Quisquis infimis delectationibus inhiat, non potest accipere Spiritum veritatis. Fugit enim Spiritus veritatis cor quod vanitati subditum cernit, solosque hos quos mandata veritatis per dilectionem operari conspicit, adventus sui luce reficit. Unde bene cum diceret, Quem mundus non potest accipere, mox addidit dicens:
5 Quia non vidit eum, nec scit eum. Vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit. Dominum namque Salvatorem, et infideles ante passionem in carne viderunt, sed quia Dei Filius esset, quia Paracletus a Deo missus in mundum, non nisi fideles scire potuerunt. Spiritum autem sanctum neque oculis videre infideles, neque animo valebant cognoscere, quia non indutus humanitate discipulis apparuit, sed ita ad eos venire, ita apud eos maluit manere, ut in ipsis eorum cordibus gratissimam sibi sedem consecraret. Hoc est enim quod ait, Vos autem cognoscetis eum, qui apud vos manebit, et in vobis erit. Qui autem invisibiliter in hac vita manet cum electis, invisibiliter utique eis gratiam suae cognitionis exhibet.
6 Non relinquam vos orphanos, veniam ad vos. Videbatur in fidelibus, quia moriens cruce Dominus discipulos relinqueret orphanos: sed non reliquit orphanos, quibus et praebuit seipsum [Al. om. seipsum] vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis [Al. om. apparens eis], et post dies decem assumptionis suae, hoc est hodierna die, Spiritus sancti illos de coelo charismate donavit. Ubi ipsum Christum ad eos venisse nullus ambigit, qui inseparabilem sanctae Trinitatis naturam, virtutem et operationem esse cognovit. Quod ipsum latius exsequens, quantum causa illorum de gente non sancta sit discreta denuntiat.
7 Adhuc modicum, et mundus me iam non videt. Vos autem videtis me, quia ego vivo, et vos vivetis. Nam quia haec ad passionem iturus loquebatur, modicum erat usque ad tempus expletae passionis, ex quo illum reprobi nunquam videre valebant. Soli etenim iusti qui morte illius erant contristati, gaudium resurrectionis videre meruerunt. At qui visa morte eius exsultabant, nequaquam ipsi visa eius resurrectione laetari, sed audita conturbari ac dolere prout decebat, habebant.
8 Vos autem videtis me, inquit, quia ego vivo, et vos vivetis. Ego vivo praesentis temporis verbo posuit, et vos vivetis futuri, quia nimirum in proximo esse cernebat: ideoque quasi praesentem nominabat horam, in qua ipse, morte destructa, in aeternam resurgeret vitam: illorum vero vitam in futurum noverat esse differendam, quos et usque ad praefinitum mortis suae tempus singulos pro ingressu vitae perennis agonizari, et usque ad finem saeculi resurrectionem sui corporis exspectare oportebat. Ait ergo: Adhuc modicum, et mundus me iam non videt: vos autem videtis me, quia ego vivo, et vos vivetis. Ac si aperte dicat: Adhuc modicum, et mundi amatores me mortalem ultra videre desistunt, resurgentem vero a mortuis cernere nequeunt: quia illam nesciunt vitam, cuius soli amatores gloriam meae resurrectionis merentur intueri. Vos autem ideo me post haec videre valetis, quia et ego vivo resuscitatus a mortuis, et vos digni estis meae resurrectionis exemplo confortari, qui et ipsi [Al., quia ipsi] ad perpetuam vitam, et beatae resurrectionis estis gaudia venturi.
9 In illo die vos cognoscetis quia ego in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. Noverant etiam tunc apostoli Christum esse in Patre per unitatem individuae divinitatis, noverant se esse in Christo per susceptionem fidei et sacramentorum eius, noverant in se esse Christum per dilectionem et observantiam mandatorum eius. Dixit enim eis ipse: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Haec utique et tunc imbuti a Christo noverant apostoli, et nunc apostolicis imbuta litteris, novit omnis Ecclesia Christi. Sed in illo nimirum die quo veraciter vivere incipiunt, longe melius ea iusti cognoscunt, hoc est, in die resurrectionis, quando eo perfectius cuncta quae scienda sunt sciunt, quo ipsum scientiae fontem vicinius sine fine conspiciunt. Quod etiam de quibusdam perfectioribus sanctis, et ante tempus resurrectionis fieri dubium non est, illis videlicet, qui fiducia bonorum operum dicere cum Apostolo [Al., Paulo] valent: Cupio dissolvi, et esse cum Christo: mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum [Philipp. I]. Haec quidem omnia Dominus quasi apostolis specialiter dicere videtur, sed ne putaremus eum illis solummodo, et non etiam nobis, si illorum exempla sequeremur, beatitudinem divinae cognitionis polliceri, generalem post haec sententiam subintulit, et omnibus se diligentibus eadem suae visionis et cognitionis praemia promittit, dicens:
10 Qui habet mandata mea, et servat ea, ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Ubi omni intentione considerandum quia Christum vere diligere est non ipsam dilectionem labiis profiteri, sed mandata Christi, quae discendo habemus, operando servare. Unde et Ioannes admonens, ait: Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate [II Ioan. III]. Omni gaudio amplectendum est nobis [Al. om. nobis], quia merces verae nostrae dilectionis illa erit qua esse maior nulla poterit, nos scilicet a Patre et Filio diligi, nobis contemplandam perpetuo Filii Dei gloriam revelari. Non autem dubitandum quia quibus gloria Filii revelabitur, eisdem quoque Patris et Spiritus sancti liceat adesse conspectui, quia quorum una est divinitas, una utique et inseparabilis visio est. Hinc etenim dicit: Qui me videt, videt et Patrem [Ioan. XIV]. Et notandum quia cum praesentis temporis verbo diceret: Qui autem diligit me: adiecit de futuro, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Diligit namque etiam nunc dilectores suos cum Patre Filius, sed nunc diligit ad hoc ut recte vivant per fidem [Al., ex fide] quae per dilectionem operatur; tunc ad hoc diligit ut perveniant ad visionem veritatis, quam per fidem gustaverant, et pro qua ad mortem usque certaverant. Non autem frustra cum additamento ait: Et manifestabo ei meipsum. Se enim cunctis hominibus, seipsum vero solis manifestabit electis. Nam et reprobi in iudicio Christum videbunt, sed, sicut scriptum est, videbunt in quem transfixerunt [Ioan. XIX], soli autem regem in decore suo videbunt oculi iustorum. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Haec de lectione evangelica, fraternitati vestrae, charissimi, prout Dominus dedit, exponendo diximus. Videtur autem opportunum de solemnitate adhuc hodierna [Al., ordine] breviter aliqua disserere. Imprimis autem sciendum est quod haec solemnitas non evangelicis tantum consecrata charismatibus, verum etiam iam olim legalibus praesignata est mysteriis, ac Domino iubente, per omnes annos sacris observata caeremoniis. Hodierna etenim die, ut novimus, positis in coenaculo discipulis, factus est repente de coelo sonus, et Spiritus sanctus in visione ignis apparens, scientiam illis omnium linguarum tradidit. Facta autem hac voce, convenere viri religiosi, qui de diversis nationibus Hierosolymam paschalis festivitatis gratia confluxerant, stupebantque mirantes, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes magnalia Dei. Exponentibus autem discipulis quia Spiritus sancti esset gratia, quam cernebant, olim quidem voce prophetarum promissa, tunc autem Christi munere missa, crediderunt ex eis tria millia virorum, et baptizati acceperunt etiam ipsi donum Spiritus sancti. Haec est diei huius annua celebritas, haec gratiae coelestis semper grata festivitas. Ob huius memoriam fidelium cordibus arctius imprimendam pulcherrimus sanctae Ecclesiae mos inolevit, ut annis singulis in ea baptismatis mysteria celebrentur, ablutisque fonte salutari credentibus, supervenienti Spiritu sancto templum venerabile paretur. Ac per hoc non solum veteris facti recordatio, verum etiam in novos adoptionis filios novus in ea Spiritus sancti celebretur adventus. Attendat ergo charitas vestra, fratres mei, qualiter huic nostrae festivitati legalis festi typus et figura concinat. Liberati de Aegyptiaca servitute filii Israel, per immolationem agni paschalis exierunt in desertum, ut venirent ad terram repromissionis, perveneruntque ad montem Sinai; et descendens Dominus in igne supermontem, comitante sonitu buccinae, tonitruis ac fulgoribus, quinquagesimo die peracti Paschae, legis decalogum eis aperta voce disposuit, atque in memoriam datae legis statuit, eodem die per annos singulos sacrificium sibi novum de frugibus eiusdem anni, panes videlicet primitiarum duos ad altare deferri. Quae autem sit agni paschalis immolatio, quae Aegyptiacae servitutis absolutio, cunctis legentibus liquet, quia videlicet Pascha nostrum immolatus est Christus, et ipse verus est agnus, qui abstulit peccata mundi, qui sui sanguinis pretio nos a peccatorum servitute redemit, suae resurrectionis exemplo nobis spem vitae et perpetuae libertatis ostendit. Quinquagesimo vero die post occisionem agni data est lex, descendente Domino super montem in igne, et quinquagesima aeque die post resurrectionem nostri Redemptoris, quae est hodie, data est gratia Spiritus sancti discipulis in coenaculo constitutis, quae, apparente foris igne visibili, invisibiliter eorum pectora luce scientiae irradiavit, ac inexstinguibili charitatis ardore succendit. Et hic autem altitudo coenaculi, et ibi cacumen montis, sublimitatem praeceptorum et donorum indicat coelestium; et quia nemo infimis adhuc desideriis inhaerens, vel divinis obtemperare mandatis, vel supernis possit dignus existere donis, sed hic in maioris signum perfectionis omnes qui accipiebant Spiritum, in coenaculo erant positi; illic ad designanda infirmorum corda auditorum, populus quidem omnis infra montem stabat, at pauci seniorum montis partem conscenderant. Solus autem Moyses in ipsum eius verticem, ubi in igne et caligine divina maiestas praefulgebat, ascendit; quia, nimirum, altiora et intima legis arcana perfectiores solum capere et servare noverunt: populus vero carnalis litterae superficie contentus, quasi exterius et infra positus verbi coelestis astabant auditui; at nunc data latius gratia sancti Spiritus, ad intelligenda sublimius simul et implenda perfectius sancti Evangelii dicta fidelium corda sublevantur. Ibi inter flammas ignium et micantia fulgura, fragor quoque tonitruorum, et clangor sonabat buccinae, hic cum ignearum visione linguarum sonitus pariter de coelo tanquam spiritus vehementis advenit. Sed cum in utraque datione, et legis videlicet et gratiae, foris audiretur sonitus, hic tamen ampliori miraculo cum auditu sonitus adfuit virtus doni coelestis, quae intus sine sonitu discipulorum corda doceret. Ibi, auditis legalibus edictis, respondet omnis populus una voce, dicentes: Omnia verba quae locutus est Dominus, et audiemus et faciemus [Exod. XIX]. Hic accepta illustratione spiritus nascentis Ecclesiae, coetus omnium nationum linguis Dei magnalia loquebatur, certe utique discretionis gratia: quia legis observatio uni tantum genti Iudaeae data sit, verbum vero Evangelii cunctis per orbem gentibus praedicandum, cunctorum linguis populorum Christianae fidei essent praeconia dicenda, impleta prophetia quae dicit: A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini, excelsus super omnes gentes Dominus [Psal. CXII]. Sed et hoc quod in venerationem acceptae legis omnibus annis sacrificium novum Domino Dei Pentecostes offerri iussum est, in nostra quoque festivitate spiritualiter agi ex acceptae gratiae tempore nunquam desiit. Novum quippe in ea sacrificium offert Ecclesia, cum sabbato incipientis sanctae Pentecostes, novum adoptionis populum per baptisma Domino consecrat ritu vere decentissimo, sicut et supra monuimus, ut non solum populis Christianis veteris facti memoria innovetur, sed et in novam renatorum sobolem, nova Paracleti a Patre missio celebretur. Novum in ea sacrificium Domino ipsi quoque apostoli, mox accepto dono Spiritus obtulerunt, cum evangelizantes his qui convenerant, plurimos converterunt ad fidem, et hos fonte baptismatis renatos, ac Spiritus gratia sanctificatos vivas utique Novi Testamenti primitias ad communionem Dominici altaris obtulerunt. Bene autem duo panes primitiarum de novis frugibus iubebantur offerri, quia nimirum Ecclesia de utroque populo, Iudaeorum scilicet et gentium colligit, quos in novam sui Redemptoris familiam consecret. Inter haec vero solerter intuendum est quod non sine magno mysterio quinquagenarius numerus in datione vel legis vel gratiae observatus est. Nam quinquagesima die Paschae, et illa in monte populo data, et haec discipulis in coenaculo missa est. Sed hoc nimirum numero perpetuitas futurae quietis ostenditur, in quo recte vel legis decalogus mandatur, vel Spiritus sancti gratia datur hominibus, ut aperte monstraretur quia quicunque divinae legis iussa, iuvante Spiritus gratia, perficiunt, ad veram profecto requiem tendunt. Quia enim quinquagesimus annus in lege Iubilaeus, id est, dimittens sive mutatus appellari iussus est, in quo populus ab omni operatione quieceret, omnium debita laxarentur, servi liberi redirent, annus ipse maioribus solemniis ac laudibus divinis eminentior caeteris existeret, merito per hunc numerum illa summae pacis tranquillitas indicatur, quando, sicut Apostolus ait: Canente novissima tuba mortui resurgent, et nos immutabimur in gloriam [I Cor. XV]; ubi cessantibus huius saeculi laboribus et aerumnis, dimissis omnium culparum debitis, in sola divinae visionis contemplatione cunctus electorum populus in aeternum gaudebit, impleto illo desiderabili Domini ac Salvatoris nostri mandato, Vacate et videte quoniam ego sum Deus. Ad quam profecto vacationem et visionem incommutabilis Veritatis, quia non nisi per observantiam praeceptorum coelestium ac Spiritus sancti donum pertingitur, recte et legem decalogi, et eiusdem Spiritus gratiam in eo dierum numero qui requiem designaret, dari decebat. Neque hoc praetereundum quod ideo numerus quinquagenarius significationi internae quietis aptatur, quia ex septem septimanis et monade perficitur. Sex quippe diebus in lege populus operari, septima quiescere; sex annis arare et metere, septimo iussus est cessare, quia et Dominus sex diebus mundi ornatum perfecerit, septimo ab opere suo cessaverit. Quibus omnibus mystice admonemur quod hi qui in hoc saeculo, quod sex aetatibus constat, bonis operibus pro Domino instant, in Sabbatum in futuro, id est, in requiem a Domino inducuntur aeternam. Quod autem septem dies vel anni septies ducuntur, multiplicem eiusdem requiei abundantiam designant, in qua praemium illud sublime datur electis, de quo Apostolus ait: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se [I Cor. II]. Cuius praemii cognitionem quia in cor hominis, id est, humana adhuc sapientis, ascendere non posse testatur, aperit subsequenter unde hoc diligentibus Deum possit ostendi: Nobis autem, inquit, revelavit Deus per Spiritum suum. Per Spiritum ergo revelatur praemii magnitudo perennis, quia dum ipse corda quae implet appetitu invisibilium inflammat, eadem bona invisibilia quam sint praeclara, quam terrenis omnibus praeferenda, manifestat. Unde bene eiusdem Spiritus gratia septiformis a propheta describitur, quia nimirum et per eius inspirationem ad requiem pervenitur, et in eius plena perceptione ac visione requies vera possidetur. Porro ipse dies vel annus quinquagesimus, qui septem septimanis superest, et maiore prae caeteris erat solemnitate venerabilis, tempus futurae resurrectionis indicat, in quo illa requies qua nunc animae fruuntur electorum, corporum quoque receptorum gloria cumulabitur. Ubi sollicitius induendum est, fratres mei, quia Spiritus sanctus non solum in futuro perfectam, sed et in praesenti maximam iustis quietem tribuit, cum eorum mentes coelesti igne charitas accendit. Dicit namque Apostolus: Spes autem non confundit, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis [Rom. V]. Et haec est vera, imo haec est sola in hac vita requies animarum, divina dilectione repleri, spe supernae retributionis prospera mundi simul et adversa contemnere, terrena a se desideria funditus exstirpare, concupiscentiis renuntiare saecularibus, illatis pro Christo contumeliis et persecutionibus gaudere, et cum Apostolo dicere posse: Et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei; non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus. Nam qui in rerum mundanarum delectationibus et opulentia se requiescere posse confidit, fallitur, etenim et creberrimis eiusdem mundi perturbationibus, et ipso fine convincitur quia super arenam fundamentum suae quietis posuerit. At quicunque sancto afflati Spiritu, suavissimum illud Dominicae dilectionis iugum super se levaverint, atque exemplo illius mites esse et humiles corde didicerint, nonnulla etiam in praesenti futurae quietis imagine fruuntur, dum a conturbatione hominum saecularium tota mente secreti, vultum sui conditoris semper reminisci gaudent, atque ad perfectam eius contemplationem pertingere sitiunt, dicentes sibi cum apostolo Ioanne: Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, videbimus enim eum sicuti est [I Ioan. III]. Ad cuius praemium visionis si pervenire desideramus, oportet, fratres charissimi, ut huius evangelicae lectionis perpetuo memores, a mundi nos illecebris immunes exhibeamus, quatenus ad percipiendam Spiritus sancti gratiam, quam mundus non potest accipere, digni existere valeamus. Diligamus Christum, eiusque mandata quae habemus incipiendo, servemus perseverando. Fit enim iusta mercede, ut illum diligendo diligi amplius mereamur a Patre, sed et ipse maiorem dilectionis suae gratiam praestare dignabitur in futurum. Dat enim nunc diligendo nos, ut credentes speremus in eum: tunc autem ut videamus eum facie ad faciem; manifestabitque seipsum nobis, hoc est in claritate quam habuit priusquam mundus esset apud Patrem, cum quo vivit et regnat Deus in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.
Beda Venerabilis HOME

bke47.91r

Beda, Homiliae, 2, HOMILIA X. IN DOMINICA POST ASCENSIONEM DOMINI. <<<     >>> HOMILIA XII. IN OCTAVA PENTECOSTES.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 11

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik