monumenta.ch > Beda Venerabilis > 10
Beda, Homiliae, 2, HOMILIA IX. IN ASCENSIONE DOMINI. <<<     >>> HOMILIA XI. IN VIGILIA PENTECOSTES.

Beda Venerabilis, Homiliae, 2, HOMILIA X. IN DOMINICA POST ASCENSIONEM DOMINI.

0 IOANN. XV. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis: Cum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me, etc.
1 Ex multis sancti Evangelii locis invenimus quia discipuli ante adventum Spiritus sancti minus capaces erant ad intelligenda arcana divinae sublimitatis, minus fortes ad toleranda adversa humanae pravitatis, sed eis adveniente Spiritu cum augmento divinae cognitionis, data est etiam constantia vincendae humanae persecutionis. Unde illis Dominica promissione nunc dicitur:
2 Cum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me. Et vos testimonium perhibebitis. Notandum autem imprimis quod Dominus Spiritum veritatis, et a se mittendum esse testatur, et eumdem mox a Patre procedere subiungit, non quia idem Spiritus aliter a Patre procedit quam a Filio mittitur, aut alio tempore a Patre procedit [Al. om. quam a Filio . . . procedit], quam cum a Filio mittitur, sed ideo Filius eum a se mitti, et a Patre dicit procedere, ut aliam Patris, aliam esse suam personam designet, atque ut [Al. om. ut] in eadem distinctione personarum unam esse operationem, ac voluntatem suam cum Patris voluntate et operatione denuntiet. Cum enim eiusdem Spiritus gratia datur hominibus, mittitur profecto Spiritus a Patre, mittitur et a Filio; procedit a Patre, procedit et a Filio, quia et eius missio ipsa processio est qua ex Patre procedit et Filio. Venit et sua sponte, quia sicut coaequalis est Patri et Filio, ita eamdem habet voluntatem cum Patre et Filio communem. Spiritus enim ubi vult spirat [Ioan. III]. Et sicut Apostolus, enumeratis donis coelestibus, ait: Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult [I Cor. XII]. Adveniens autem Spiritus testimonium perhibuit de Domino, quia discipulorum cordibus [Al. add. pro Deo] aspirans, omnia quae de illo erant scienda mortalibus, clara illis luce revelavit: quod videlicet aequalis et consubstantialis erat Patri ante saecula, quod consubstantialis nobis factus est in fine saeculorum, quod de Virgine natus sine peccato vixit in mundo, quod quando voluit et qua voluit morte transivit de mundo, quod veraciter resurgendo mortem destruxit, quod [Al. om. quod] veram in qua passus et resurrexit carnem ad coelos ascendendo levavit atque in paternae gloriae dextera constituit, quod omnia prophetarum scripta illi testimonium perhibent, quod confessio nominis eius usque ad fines erat propaganda terrarum, caeteraque fidei illius mysteria Spiritus sancti testimonio sunt reserata discipulis. Neque illis tantummodo, sed et omnibus qui per verbum eorum credunt in Dominum, quidquid recte sapiunt, eiusdem Spiritus est munere concessum. Ille ergo, inquit, testimonium perhibebit de me, et vos testimonium perhibebitis, quia quae Spiritu intus docente perceperunt, haec abiecto timore pristino foris loquendo et aliis ministrabant. Ipse namque Spiritus corda eorum et scientia veritatis illustravit, et ad docenda quae nossent cuimine virtutis erexit: unde recte apud Isaiam: Spiritus idem fortitudinis et scientiae nuncupatur [Isa. XI]. Est enim Spiritus scientiae, quia per ipsum quae recte agere, vel etiam cogitare debeamus, agnoscimus; est et fortitudinis, quia etiam per ipsum, ut quae bene novimus operemur, accipimus, ne adversitate aliqua a bonis quae cepimus repellamur.
3 Et vos, inquit, testimonium perhibebitis quia ab initio mecum estis. Nam [Al., Cum] data Spiritus gratia etiam hoc fiduciam discipulorum iuvit quod ab initio erant cum Domino, ideoque quae apud illum viderunt et audierunt, absque ulla ambiguitate praedicare valebant. Unde bene Petrus alium pro Iuda ordinare volens apostolum, non hunc neophytum, sed probatum ex tempore curavit eligere dicens: Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum congregati sunt in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus, testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis [Act. I]. Hinc ipse gentibus Christum evangelizans, confidenter aiebat: Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo, nobis qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis [Act. X]. Sed quia crescentibus electorum meritis statim crescere solet antiqui hostis invidia, qua vel per seipsum latenter, vel per homines suae malignitati subditos patenter, inchoata pietatis germina conatur obruere, recte Dominus promissa discipulis praedicandi fiducia persecutionem quoque eorum qui eidem praedicationi resisterent pariter exorturam ostendit cum subdidit:
4 Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini. Absque synagogis facient vos. Curavit namque pius magister futura discipulis pravorum bella praedicere, quo minus haec eos venientia possent offendere, quia solent nimirum levius ferri adversa quae possunt ante praenosci. Nam quae imparato ac non praevidenti animo mala ingeruntur, gravius hunc saepe ab integritatis suae statu deiiciunt. Unde bene Salomon admonet dicens: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia et timore Domini, et praepara animam tuam ad tentationem. Non solum vero discipulos Salvator a contribulium societate pellendos, sed ab eis etiam mortis pericula passuros fuisse praemonuit. Nam sequitur:
5 Sed venit hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. Arbitrabantur autem obsequium se Deo praestare Iudaei in eo quod ministros Novi Testamenti odiis insequebantur et mortibus: quia, sicut illis testimonium perhibet Apostolus, Aemulationem Dei habent, sed non secundum scientiam [Rom. X]. Et de seipso [Al., se ipse] loquitur: Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere, quod et feci Hierosolymis [Act. XXVI]. Praedictis ergo pressuris adversantium repente quasi consolans discipulos adiunxit:
6 Sed venit hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. Ac si aperte dicat: Bella quidem tribulationum a contribulibus vestris estis passuri, sed eo tolerabilius haec suscipite, quo non tam odio vestri, quam divinae legis aemulatione vobis ingerentur. Cuius memor admonitionis beatus martyr Stephanus, flexis genibus pro his qui se interficiebant, pia voce supplicabat, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum [Act. VII]. Arbitrabantur ergo legis aemulatores obsequium se praestare Deo, dum praeconibus gratiae neces inferrent: sed frustra legem quae per famulum data est, defendunt, qui gratiam quam ipse Filius offert, accipere renuunt. Incassum se Deo Patri placere aestimant, qui Dei Filium contemnere, imo etiam persequi ac blasphemare laborant. Unde recte subiungitur:
7 Et haec facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me. Quia enim Filius in Patre, et Pater est in Filio, et qui videt Filium, videt et Patrem [Ioan. XIV], patet profecto quod quicunque Filii credulitati obstinata mente resistunt, nec Patrem nosse probantur. Unde etiam idem Ioannes veritatem divinae unitatis insinuans, ait: Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet: qui confitetur Filium, et Patrem habet [I Ioan. II]. Et iterum: Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit eum qui natus est ex eo [I Ioan. V]. Verum quia discipuli, qui Patrem bene noverant et Filium, multa pro eiusdem scientiae defensione ac propalatione fuerant passuri, provida Dominus admonitione subiungit:
8 Sed haec locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis. Magnopere pensandum est, quod ait, Ego dixi vobis, ego qui pro vestra vita ac salute moriturus sum, qui vos meo sanguine redempturus, qui vos in tribulatione semper adiuturus, qui aeterna vobis praemia post tribulationem daturus sum. Magnum quippe certantibus levamen, magnam consolationis gratiam praestat, quando ille certamina eadem futura praedixisse reminiscitur, qui et milites suos ne vinci possent adiuvare, et ne incassum vincant immortalem post praelia solet rependere palmam. Qui enim hic horam persecutionis [Al., iniquorum persecutionem] venturam praemonuit, ipse paulo post in eadem persecutione suum fidelibus auxilium pollicetur, dicens, In mundo pressuram habebitis; sed confidite: ego vici mundum; ipse alibi legitime certantibus coronam vitae repromittit, dicens: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum [Matth. V]. Haec de evangelica lectione, fratres charissimi, breviter explanando transcurrimus, nunc libet de ipsa, quam colimus, Quinquagesimae solemnitate subtilius aliquid loqui. Sicut enim imminentibus solemniis paschalibus Quadragesimam ieiuniorum observantia celebravimus, sic eisdem peractis, Quinquagesimam non sine certi causa mysterii festa devotione agimus. Nam quia sancta Ecclesia in quibusdam suis membris adhuc pro aeterna requie laborat in terris, in quibusdam vero omni finito labore cum Christo iam regnat in coelis, in memoriam utriusque vitae constituere patres nostri gemina haec congruae religionis solemnia, Quadragesimam videlicet afflictionis et ieiuniorum, instante iam Dominicae resurrectionis tempore, gaudiisque paschalibus, ut per eam nobis saepius ad memoriam revocarent: quia per labores et continentiam, per vigilias et orationes, et per caetera, quae Apostolus commemorat [II Cor. VI], arma iustitiae, ad vitae immortalis praemia debeamus attingere. Porro Quinquagesimam ab ipso Dominicae resurrectionis die inchoare, et gaudiis potius laudibusque divinis, quam ieiuniis voluerunt esse celebrem, quatenus annuis eius festis dulcius admoneremur, desiderium nostrum ad obtinenda festa, quae non sunt annua sed continua, non terrena sed coelestia, semper accendere fixumque tenere, quia non in tempore mortalitatis huius, sed in aeternitate futurae incorruptionis vera nobis quaerenda felicitas, vera est invenienda solemnitas, ubi, cessantibus cunctis languoribus, tota in Dei visione ac laude vita geritur. Iuxta hoc quod Propheta corde pariter et carne in Deum vivum exsultans, aiebat: Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te [Psal. LXXXIII]. Unde merito Quinquagesimae diebus in memoriam huius nostrae quietissimae ac felicissimae actionis crebrius ac festivius Alleluia canere solemus. Alleluia namque Hebraeus sermo est, et interpretatur Latine: Laudate Dominum. Denique in psalmis ubi nos canimus Laudate Dominum, pro hoc verbo apud Hebraeos semper Alleluia canitur: quod evangelista Ioannes in Apocalypsi sua (Cap. XIX) coelestium agmina virtutum cantantia se audisse perhibet. Sed et venerabilis pater Tobias ex visione angelica intelligens qualis supernorum civium gloria, quanta ipsius Hierusalem coelestis sit claritas, haec mystica voce dicebat: Ex lapide pretioso et mundo omnes plateae eius sternentur, et per vicos eius Alleluia cantabitur [Tob. XIII]. Rectissime autem et pulcherrime generalis sanctae Ecclesiae mos inolevit, ut hoc divinae laudationis carmen, propter reverentiam primae auctoritatis, a cunctis per orbem fidelibus Hebraea voce cantetur. Quod ideo fit ut per talis consonantiam devotionis admoneatur Ecclesia quia et nunc in una fidei confessione ac dilectione Christi consistere debeat, et ad illam in futuro patriam festinare, in qua nulla diversitas mentium, nulla est dissonantia linguarum. Nam quomodo in Hierosolymis quondam multitudinis credentium in Dominum erat cor unum et anima una, et erant illis omnia communia, ita in illa summae pacis visione multitudinis videntium Deum, erit cor unum et anima una, videlicet diligendi ac laudandi eum, cuius se gratia viderint esse salvatos: et ibi veraciter erunt omnibus omnia communia, quia sicut Apostolus ait, Erit Deus omnia in omnibus [I Cor. XV]. In cuius typum temporis ac laudabundae nostrae quietis, ultimi eidem psalmi, qui specialiter in Domini laudem canuntur, Alleluia titulo praenotantur. Septima quippe dies Sabbati, id est requiei, per legem vocari et haberi praecepta est. Et apte liber psalmorum post tanta coelestium praeceptorum instituta, tot arcanorum spiritualium mysteria decantata, tantas saluberrimae confessionis ac deprecationis humillimae voces editas, semper Alleluia titulis finitur: quia quidquid in hac vita boni gerimus, quidquid in obsequium Redemptoris nostri lingua exsultante proferimus, quidquid pro aeternae patriae desiderio cogitamus, cuncta haec nimirum ea nobis mercede recompensantur, ut in requie sempiterna et audire vocem laudis eius, et ipsi cum sanctis eum benedicere, gloriam regni eius dicere, et potentiam virtutis eius loqui mereamur. Idcirco autem plures magistri Ecclesiae decantationem Alleluia tempore Quadragesimae intermittendam esse sanxerunt, quamvis in Ecclesia nunquam a divina laude cessatur, sed aliis verbis quae id ipsum perfecte significant, eius quotidie dona canuntur, ut nova eius repetitio maiorem gratioremque paschalibus solemniis honorificentiam reddat et splendorem. Sed et hoc in eo mysterium maxime designare voluerunt, quod in huius exsilii peregrinatione, sicut ex parte novimus, et ex parte prophetamus, ita etiam ex parte Dominum laudamus, dicentes cum Propheta: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? [Psal. CXXXVI.] Cum vero nostram patriam, terram scilicet viventium, domumque regni coelestis nobis olim a Domino repromissam intrare meruerimus, tunc ut illum et perfecte intueri, sic etiam perfecte valebimus laudare, iuxta illud Psalmistae: Et in templo eius omnes dicent gloriam [Psal. XXXVIII]. Unde et alibi dicit: Coeli enarrant gloriam Dei. Coelos quippe coelestis patriae cives appellat. Et quidem terrigenae gloriam Dei narrare possunt, non autem hanc enarrare nisi coeli cives sufficiunt, qui quo hanc vicinius vident, eo certius valent eloqui. Utramque sane hanc solemnitatem, scilicet et Quadragesimae et Quinquagesimae, non quorumlibet hominum, sed ipsius Domini ac Salvatoris nostri prima nobis sanxit auctoritas: Quadragesimam videlicet, in eo quod quadraginta diebus et quadraginta noctibus ieiunavit in deserto, victaque tentatoris versutia, ministeriis fruebatur angelicis: ubi suo nos informavit exemplo, quia per macerationem carnis adversarii spiritualis machinas evitare, et ad angelorum debeamus pervenire consortium. Porro Quinquagesimae nobis gaudia in eo servanda monstravit, quod post resurrectionem seipsum discipulis vivum in multis argumentis per dies quadraginta praebuit, apparens eis, et loquens de regno Dei et convescens, ut in eorum Actibus legimus, quia illos suae frequentia visitationis laetabundum hoc tempus habere fecit ac festivum. Sed et in coelum ascendens nequaquam eis priscae suae praesentiae dulcedinem abstulit, sed eamdem potius promisso Spiritus sancti charismate cumulavit. Denique cum promitteret eos Spiritu sancto baptizandos post dies non multos, eisque benedicens ascenderet ac ferretur in coelum, quadragesimo utique die suae resurrectionis, mox illi adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magno, et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum. Hoc quoque nobis gaudio, ac laude, et benedictione coelesti, qua Spiritus sancti praestolabantur adventum usque ad diem quinquagesimum, quem Graeci Pentecosten appellant, solemnitatis huius laetitiam docuerunt esse protelandam. Inter haec vero solertius intuendum, fratres charissimi, quod Dominus hac quadraginta [Al., Quadragesimae] dierum conversatione cum discipulis, non solum futuri saeculi gaudia, quae cum illo sumus habituri praesignavit, verum etiam ineffabilem circa nos suae pietatis ostendit affectum, qui, deposita iam infirmitate corporis, imo iam [Al. om. iam] finita, et per resurrectionis virtutem in coelestem gloriam commutata, dignatur tamen adhuc discipulorum interesse convivio, ut eos socios habere possit in coelo, ut praecepta, quibus ad regnum Dei perveniant, vivacius ipsa familiaritate commendet. Quid enim, fratres mei, quid sibi vult horum coniunctio verborum, qua dicitur, 'Apparens eis et loquens de regno Dei, et convescens,' nisi quia patenter ostenditur quod ob hoc maxime convictui sociabatur eorum cum de regno Dei loqueretur, ut terrenas inter eos sumens epulas, quibus coeleste corpus suum [Al. om. suum] monstrabat, arctius eos vinculis suae charitatis obligaret, atque illius temporis memoria roboraret, de quo eis ante passionem suam promittendo praedixerat: Et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo [Luc. XXII]. Merito ergo sacrosanctis diebus his nos quoque maioribus epulis atque hymnis coelestibus vacamus, ob reverentiam nimirum Dominicae resurrectionis, ob memoriam Domini cum discipulis simul comedentis, et [Al., dominici convictus cum discipulis, simul.] ob spem futurae nostrae quietis ac vitae immortalis. Sed et genu in oratione minime iuxta morem flectimus, quia pro certo genuum inflexio poenitentiae et luctus indicium est. Quod etiam in omnibus Dominicis diebus observandum propter eiusdem resurrectionis, vel Dominicae vel nostra sacramenta patres instituerunt. De sacramento autem quinquagenarii vel quadragenarii numeri multipliciter a Patribus disputatum est. Sed quia nos in longum duximus sermonem, breviter modo fraternitati vestrae dicere sat est quod recte ieiuniorum caeremoniae quadragenario dierum numero observantur, ut scilicet per hoc insinuetur quod toto huius vitae tempore pro aeternae vitae perceptione laborare debeamus. Quater enim deni quadraginta sunt, et vita praesens congrue quaternario numero figuratur, vel quia quatuor annuis temporibus tota variatur, vel quia mundus ipse in quo vivimus quatuor elementis subsistit, videlicet igne, aere, aqua et terra. Futurae autem vitae beatitudo denario numero non inconvenienter exprimitur. Hinc est enim quod Dominus operarios vineae denario renumeratos esse perhibet. Operarii quippe vineae cultores sunt sanctae Ecclesiae. Denarius autem vitae coelestis perfectionem designat, in qua gloriam Dei, summi videlicet regis, speculantes, in eamdem imaginem transformamur, non solum in eo [Al. om. in eo] quod regis imaginem habet et inscriptionem, verum etiam in eo quod decem obolis, qui perfectus est numerus, constat, unde et nomen accepit. Recte ergo quadragenario, hoc est quater denario dierum numero, ieiunium annue celebramus, ut per hoc specialius admoneatur, quia quandiu vivimus in mundo, pro coelestium praemiorum adoptione semper laborare debeamus. Recte etiam quinquagenario dierum numero statum futurae nostrae beatitudinis in imagine [Al., et imaginem] veneramur, ieiunia videlicet relaxando, Alleluia canendo, stantes orando, quae sunt aptissima perpetuae quietis, resurrectionis et laudis praesagia. Septies enim septem quadraginta novem faciunt. Et quidem per septem saepe requiem designari luce clarius est. Septem vero septies ducta eiusdem requiei perfectionem insinuant, quae nullo unquam fine clauditur, nulla labe maculatur, sed ubi dies iudicii universalis ac resurrectionis advenerit, ampliori corporum receptorum gratia perficitur. Quod enim ad septem septimanas monas additur, id est, ipsa dies Dominica Pentecostes, qua Spiritum sanctum accepit Ecclesia primitiva, et ita quinquagenarius numerus perfecte completur, ipsum iudicii et resurrectionis omnium tempus ostendit, quando sanctarum requies animarum, quae nunc in illa vita geritur, etiam corporum immortalium receptione geminabitur, et ille Apostoli sermo adimplebitur: Quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, convivificabit [Al., vivificabit] et mortalia corpora vestra, per inhabitantem Spiritum eius in vobis [Rom. VIII]. Verum hoc quoque quod non statim peracta die quinquagesima genu ad adorandum curvamus, sed et illa adhuc septimana [Al. om. septimana] stantes Domino supplicamus, et quamvis intermissa repetentes ieiunia, tamen Alleluia quotidie personamus, nemo absque discretione apta et congrua ratione mysterii putet actitari. Quia enim Spiritus sancti septiformis est gratia, iure solemnitas adventus eius per septem dies laude hymnorum debita, simul et missarum celebratione colitur. Quia enim [Al. om. enim] tempore Pentecostes Ecclesia toto orbe novos semper Deo populos per aquam regenerationis aggregare consuevit, merito saluti eorum congaudentes, quousque albis induuntur stolis, et nitorem purificatae mentis splendore habitus praemonstrant, hymnum Deo devotae laudis offerimus, iuxta praeceptum ipsius piissimi Pastoris ac Redemptoris nostri, quo ait: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam quae perierat [Luc. XV]. Merito ergo nunc [Al., etiam tunc] stantes oramus, ob significantiam videlicet liberationis eorumdem, quia per donum Spiritus sancti de morte animae ad vitam resuscitari ac resurgere meruerunt; cuius donante gratia, etiam carnis immortalitate nos in novissimo die vestiendos, atque ad gaudia beatae resurrectionis perducendos esse speramus, iuxta hoc quod paulo ante Apostolo teste docuimus. Quod vero inter haec ieiuniorum castigatio repetitur, de ipsorum apostolorum exemplo sumptum credere debemus, qui accepto Spiritu, quo perfectius nova coelestium bonorum suavitate fruebantur, eo altius mentem a memoria deliciarum abstulere terrestrium. Iam enim advenerat tempus illud de quo Dominus praedixit, quia discipuli ipso secum conversante ieiunare non possent, ablato autem eo ieiunarent. Nam cum interrogarent eum discipuli Ioannis, dicentes: Quare nos et Pharisaei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant? ait illis: Nunquid possunt filii sponsi lugere, quandiu cum illis est sponsus? Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt. Quia ergo et ante passionem et post resurrectionem Dominicam propter ipsius Domini praesentiam lugere ac ieiunare nequiverant, constat profecto quia post ablationem eius spontaneis sese subdidere ieiuniis. Namque ubi sancti Spiritus sunt acceptione recreati, sicut a coeteris mundialibus illecebris, sic et ab epularum appetitu mentem prorsus averterant: animae potius quam corporis alimonia gaudentes, et prae memoria patriae coelestis orationibus ac lacrymis insistentes salubribus. Denique Luca referente, cognovimus de illis tribus millibus virorum, qui ipso die Pentecostes, Petro praedicante, crediderunt, quam parco victu contenti fuerint, quam sobriam coelestemque in terris egerint vitam. Erant, inquit, perseverantes in doctrina apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus [Act. II]. Et paulo post: Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis, collaudantes Deum, et caetera huiusmodi. Ad quorum nos exemplum, vitam moresque solerter aptare necesse est, quia perfectum vitae magisterium est, Ecclesiae primitivae semper actus imitari, illamque aedificii spiritualis normam ad finem usque servare quam ab ipsis apostolis in fundamento fidei liquet esse propositam. Nec dubitandum quia quorum nunc vestigia sequimur, ad eorum in futuro sumus praemia [Al., vestigia] perventuri. Et quidem, fratres mei, pulcherrimam etiam in praesenti futurae beatitudinis figuram gerimus, de qua modo aliquanta perstrinximus: sed ita nobis vivendum est ut quae exterius in imagine colimus, ante interni arbitri oculos veraci corde servemus. Perseveremus ergo et nos in doctrina sanctorum, ut [Al., et] videlicet discendo, et operibus exercendo quae docent, orationibus incumbamus assiduis, Dominici panis communione digni satagamus existere, unanimiter in ecclesia horis persistamus canonicis, panem indigenti proximo, vel quidquid valemus piae consolationis porrigamus [Al. add. affectu], et ita cibum corpori indulgeamus, ut memoria vivi panis potius mentis intima laetificet, simplicitatem cordis in omnibus teneamus, quod est sola intentione supernae retributionis bona operari: et quod praesentia festa maxime decet, hymnum divinae laudis consona voce simul et mente personemus. Sic enim solummodo Deo nostro iucunda fit laudatio, si quod ore canimus, non impugnamus opere: si cum labiis Alleluia proferimus, a turpi et maligna cogitatione praecordia casta gestamus. Ea tamen ratione suavis erit ei laudatio nostra, si non in rebus caducis et infimis, sed delectemur in Domino. Quod ipse praestare dignetur, qui tanta nobis tamque praeclara beneficiorum pignora per paschalia sacramenta praerogavit Iesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
Beda Venerabilis HOME

bke47.87v

Beda, Homiliae, 2, HOMILIA IX. IN ASCENSIONE DOMINI. <<<     >>> HOMILIA XI. IN VIGILIA PENTECOSTES.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 10

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik