monumenta.ch > Beda Venerabilis > 9
Beda, Homiliae, 2, HOMILIA VIII . IN LITANIA MAIORE. <<<     >>> HOMILIA X. IN DOMINICA POST ASCENSIONEM DOMINI.

Beda Venerabilis, Homiliae, 2, HOMILIA IX. IN ASCENSIONE DOMINI.

0 LUC. XXIV. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis: Haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me.
1 Ascensurus in coelum Dominus primo discipulos de mysterio suae fidei diligenter instruere curavit, ut tanto certius hanc mundo praedicarent, quanto eam et ab ipso veritatis ore percepissent, et prophetarum ore iamdudum praesignatam fuisse cognoscerent. Apparens enim post resurrectionis triumphum, iuxta hoc quod modo, cum Evangelium legeretur, audivimus: Haec sunt, inquit, verba quae locutus sum ad vos cum essem vobiscum, id est, cum simile vobis adhuc corpus corruptibile ac mortale gestarem, quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me. Impleta in se dicit sacramenta quae Moyses, prophetae et psalmista praedicaverunt: unde liquido patet quia una est Ecclesia in omnibus sanctis eius, eadem fides electorum omnium, praecedentium videlicet et subsequentium carnalem eius adventum, quia nimirum sicut nos per fidem transactae incarnationis, passionis ac resurrectionis illius salvamur, ita et illi futuram ipsam incarnationem, passionem ac resurrectionem certissime credentes, per eumdem vitae auctorem salvari sperabant: quod bene duo viri illi qui botrum de terra repromissionis ad populum in deserto exspectantem in vecte portabant, insinuant [Num. XIII]. Botrus quippe vecti impositus Dominus est in cruce exaltatus, qui dicit: Ego sum vitis vera [Ioan. XV]. Et alibi poculum vini discipulis porrigens: Hic est calix, inquit, novum testamentum in meo sanguine, quod pro vobis fundetur [Luc. XXII]. De quo et Ecclesia: Botrus Cypri, inquit, dilectus meus mihi [Cant. I]. Portant autem botrum in vecte duo viri, per quem populo ubertatem terrae repromissionis astruant, quia praedicatores utriusque testamenti, qui gloriam patriae coelestis Domino revelante didicerunt, iidem passionis illius arcanum populis intimare non cessant, quo per hoc coniici possit quanta fidelibus praemia sit daturus in coelis, qui pro illorum salute Filium suum unigenitum passurum misit ad terras. Quod autem duo portantes botrum similiter quidem eum portare, sed non similiter valebant intueri, hoc nimirum significat, quod Salvator ipse discipulis suae visionis gratia glorificatis ait: Beati oculi qui vident quae vos videtis. Dico enim vobis, quia multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt [Matth. XIII]. Vel certe illud quod unum eumdemque Dominicae crucis triumphum prius prophetae et Moyses quam apostoli noverant et praedicabant; sed prophetae aliquoties hoc figuratis velatisque sermonibus; apostoli autem apostolorumque successores, patefacta luce Evangelii, semper aperte praedicabant, ita ut nunc omnis populus Christianus scire et confiteri debeat fidem quam eo tempore pauci admodum et perfectiores quique noverant, quamvis omnis populus etiam tunc eiusdem mysteria fidei in legalibus ceraemoniis typice portaret; unde hic dicitur quia Dominus, consummatis incarnationis suae sacramentis, aperuit discipulis suis sensum ut intelligerent Scripturas. Aperuit discipulis sensum, ut ea quae obscure prophetae dixerunt, ipsi palam intelligere, atque intelligenda credentibus tradere possent. Aperuit illis sensum ut intelligerent, quia quaecunque ille in carne gessit vel docuit, haec eadem eum prophetae acturum docturumque esse praedixerant.
2 Et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat pati Christum, et resurgere a mortuis die tertia, et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Hierosolyma. Nomen Christi et ante passionem resurrectionemque illius iam olim prophetarum, ut diximus, patrumque fides noverat, Petro attestante, qui de eisdem loquens ait: Sed per gratiam Iesu credimus salvari quemadmodum et illi [Act. XV]. Peracta autem passione ac resurrectione, sed et ascensione eius ad coelos, eiusdem nominis illius fides non solum posteris eorum, genti videlicet Iudaeae, latius apertiusque praedicatur, sed et exteris nationibus eadem superna miseratione revelatur. Ideo ergo Christum venire in carne, pati, ac resurgere oportebat, quia genus humanum aliter ad vitam institui, a morte redimi, ad spem resurrectionis informari, quam per ipsius praesentiam, passionem, et resurrectionem, minime valebat. Bene autem praedicatio poenitentiae et remissionis peccatorum in confessione nominis Christi ab Hierosolymis incipit, ut ubi doctrinae et virtutum eius magnificentia, ubi passionis triumphus, ubi resurrectionis et ascensionis sunt gaudia perfecta, ibi prima fidei illius radix ederetur, primus Ecclesiae nascentis quasi magnae cuiusdam vineae surculus plantaretur: quae perinde, multiplicato verbi germine, in totam mundi latitudinem doctrinae suae palmites extenderet, completo Isaiae vaticinio quo dixit quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Hierusalem, et iudicabit gentes, et arguet populos multos [Isai. II]. Bene autem praedicatio poenitentiae et remissionis peccatorum, quae in gentes idololatras et variis pollutas sceleribus erat evangelizanda, ab Hierosolymis sumit initium, ne ullus scilicet, suorum magnitudine facinorum perterritus, de impetranda venia, si dignum poenitentiae fructum faceret, dubitaret, quando etiam Hierosolymitis, qui Filium Dei blasphemavere et crucifixere indultum esse constaret.
3 Vos autem, inquit, estis testes horum; et ego mitto promissum Patris mei in vos. Promissum Patris gratiam dicit Spiritus sancti, de quo in Evangelio Ioannis multa illis ante passionem suam locutus est, ex quibus est illud: Cum autem venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me, et vos testimonium perhibebitis [Ioan. XV]. Et in Actibus Apostolorum: Praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis, inquit, per os meum, quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies [Act. I]. De cuius promissi exspectatione hic quoque subinfertur cum dicitur:
4 Vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtute ex alto. Virtutem autem eis ex alto superventuram pollicetur, quia quamvis et antea Spiritum sanctum habuerint, plenius tamen hunc, illo ad coelos ascendente, perceperunt. Nam et ante passionem eius per Spiritus sancti potentiam multa daemonia eiiciebant, multos sanabant aegrotos, verbum vitae quibus valuere praedicabant, et ipso resurgente a mortuis specialius sunt eiusdem Spiritus gratia recreati, quando sicut Ioannes scribit: Insufflavit et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis [Ioan. XX]. Sed maiori eius virtute sunt ex alto induti, cum post decem dies Assumptionis Dominicae, hunc in linguis igneis susceperunt, et tanta per eum sunt fiducia fortitudinis inflammati, ut nullis principum terroribus, quin omnibus in nomine Iesu loquerentur, possent prohiberi.
5 Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis. Quia Redemptor noster in carne apparuit, ut peccata tolleret, meritum primae maledictionis auferret, haereditatem credentibus perpetuae benedictionis donaret, recte cuncta quae in mundo gessit, in verba benedictionis conclusit, ostendens seipsum esse de quo dictum est: Etenim benedictionem dabit qui legem dedit [Psal. LXXXI]. Et bene eos quibus benediceret, in Bethaniam, quae domus obedientiae interpretatur, eduxit, quia nimirum contemptus et superbia maledictionem, obedientia meruit benedictionem. Nam et ipse Dominus, ut amissam benedictionis gratiam mundo restitueret, factus est obediens Patri usque ad mortem, et solis eis, qui in sancta Ecclesia divinis student obtemperare praeceptis, benedictio vitae coelestis tribuitur. Nec praetereundum est quod Bethania in latere montis Oliveti posita narratur. Sicut enim Bethania obedientem Domini mandatis Ecclesiam, ita mons Oliveti ipsam Redemptoris nostri personam multum decenter exprimit, qui in carne apparens, et altitudine dignitatis, et spiritualis gratia virtutis, omnes qui puri homines sunt sanctos antecellit; unde et illi canitur in Psalmis, quia unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis [Psal. XLIV]. Et ipse, sicut etiam praesens sancti Evangelii lectio testatur, eiusdem sanctae unctionis munus suis consortibus, hoc est fidelibus promisit, nec multo post tempore, sicut novimus, quod promiserat misit. Si autem quem delectat audire quomodo domus obedientiae, id est, Ecclesia sancta in eiusdem montis Oliveti sit latere constructa, legamus Evangelium Ioannis, ubi, passione eius in cruce completa, unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. Haec sunt etenim sacramenta quibus Ecclesia in Christo nascitur et nutritur: aqua, videlicet, baptismatis, qua abluitur a peccatis, et sanguis calicis Dominici, quo confirmatur in donis. Quae quia Spiritus quoque sancti chrismate, ut perfici valeat in die redemptionis, signatur, recte mons in cuius latere civitas sancta sita est, in quo benedictionis gratia datur, mons Olivarum vocatur.
6 Et factum est, inquit, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in coelum. Notandum quod, benedictione discipulis data, Salvator ascendit ad coelos, simulque memoriae commendandum quod sicut in Actibus eorum legimus, ipsis ascensum eius aspectantibus apparentes angeli dixerunt: Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum [Act. I], atque omni instantia laborandum, ut sicut in eadem carnis forma ac substantia qua ascendit Dominus ad iudicandum descendet, sic etiam qui benedicens apostolis abiit, benedictione sua nos, cum redierit, dignos efficiat, eorumque in sorte collocet, quibus ad dextram stantibus dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum [Matth. XXV].
7 Et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magno, et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Et semper, et in hoc maxime loco, fratres charissimi, meminisse nos decet sermonis Domini, quo discipulos glorificans, sicut paulo superius retulimus: Beati, inquit, oculi qui vident quae vos videtis [Matth. XIII]. Quis etenim dicere, quis digne valeat cogitare quam beata compunctione oculos ad terram deflexerint, quibus ipsum quem adorabant coeli Regem, devicta mortalitate quam assumpserat ad paternae claritatis solium iam redire conspexerint! quam dulces lacrymas, quanta spe ac laetitia ferventes, pro ingressu patriae coelestis fuderint, quo Deum ac Dominum suum partem suae naturae iam ferre cernebant! Merito ergo tali spectaculo refecti, postquam adoraverunt in loco ubi steterunt pedes eius, postquam vestigia quae novissime [Hic Beda respicere videtur ad illa beati Paulini Nolani episcopi verba, epist. 31, ad Severum: «Mirum vero inter haec, quod in basilica Ascensionis . . . . impressam divinorum pedum venerationem arena conservat, ut vere dici possit: Adoramus in loco ubi steterunt pedes eius.»] fixit lacrymis rigavere profusis, confestim rediere Hierosolymam, ubi adventum sancti Spiritus exspectare sunt iussi, et ut digni promissis coelestibus existerent, erant semper in templo laudantes, et benedicentes Deum, scientes certissime quia illa solummodo corda Spiritus sanctus invisere et inhabitare dignatur, quae locum orationis frequentantia, quae laudi et benedictioni divinae viderit esse dedita. Unde in Actibus apostolorum legitur de ipsis: Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione [Act. I]. Quod nobis est testimonium operis apostolici solerter imitandum, videlicet, ut qui coelestia promissa habemus, qui pro his accipiendis sedulo supplicare praecipimur, et omnes ad orandum conveniamus, et in oratione persistamus, et unanimi Dominum devotione precemur. Nec dubitandum est quod sic nobis orantibus pius Conditor auditum accommodare, et Spiritus sui gratiam nostris quoque cordibus infundere dignabitur, quod nostros quoque beatos faciet oculos, etsi non ut apostolorum, qui commorantem in mundo Dominum, qui docentem et miracula facientem, qui post triumphum mortis resurrexisse atque ad coelos redeuntem videre meruerunt; certe ut eorum de quibus Thomae apostolo dicit: Quia vidisti me, credidisti; beati qui non viderunt et crediderunt [Ioan. XXVIII]. Cunctis etenim credentibus, sive illis qui incarnationis eius tempora nascendo praecesserunt, sive his qui eum in carne viderunt, sive nobis qui post eius ascensionem credimus, communis est illa piissima eius repromissio qua dicit: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt [Matth. V].
8 Haec de lectione Evangelii, prout potuimus, exponendo transcurrimus; sed quia in eadem lectione apertum discipulis sensum ad intelligendum Scripturas audivimus, libet de ipsis prophetarum scripturis aliqua ad memoriam reducere, gaudiumque evangelicae solemnitatis etiam propheticae assertionis accumulare ac condire praeconiis. Loquitur ergo de hac solemnitate Psalmista: Ascendit Deus in iubilatione: Dominus in voce tubae [Psal. XLVI]. Ascendit quippe in iubilatione, quia laetantibus de sublevationis eius gloria discipulis, coelum petit. Ascendit et in voce tubae, quia praeconantibus angelis reditum eius ad iudicandos vivos et mortuos, sedem regni coelestis adiit. Qualiter autem Deus ascenderit, qui semper ubique praesens de loco ad locum mutabilis non est, idem alibi testatur dicens: Qui ponit nubem ascensum, qui ambulat super omnes pennas ventorum [Psal. CIII]. Nubem namque dicit substantiam humanae fragilitatis qua se Sol iustitiae ut ab hominibus ferri posset induit. Unde dicit Isaias: Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Aegyptum, et commovebuntur simulacra Aegypti a facie eius [Isai. XIX]. Super nubem quippe levem Dominus ascendit, ut ingressus Aegyptum eius simulacra subverteret, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I], quia immune ab omni sorde iniquitatis corpus assumpsit, in quo mundum ingrediens, idololatriae ritum destrueret, nigrisque ac tenebrosis gentilium cordibus verum divinitatis lumen aperiret. Per naturae humanae nubem de loco ad locum venire dignatus est qui loco non clauditur: in hac irrisiones, et flagella, et mortem quoque voluit pati qui impassibilis semper in divinitate permanet; per hanc resurrectionis virtute coronatam ascendit in coelum qui potentia divinitatis coelum implet et terram. Hanc super pennas ventorum evexit, cum assumptam de terris non solum super universa aeris huius spatia, sed etiam aetheris altitudinem sustollens, in maiestatis paternae dextra collocavit. De hac assumptae humanitatis gloria etiam Amos ait: Qui aedificat in coelum ascensionem suam, et promissionem suam super terram fundit [Amos IX]. In coelum quippe ascensionem suam aedificavit qui humanam sibi carnem et animam, in qua coelum subire posset, ipse creavit. Promissionem vero suam super terram fudit, quia, misso desuper Spiritu, omnes terrarum fines gratia suae fidei, ut promiserat, implevit: cuius gratiam promissionis Psalmista et venturam in Spiritu praevidens, et citius venire desiderans, ait: Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua [Psal. LVI]. Ubi aperte significat quia priusquam Redemptor noster, assumpta mortali carne, mortis regnum dirueret, notus tantum in Iudaea erat Deus, in Israel magnum nomen eius. At ubi resurgens a mortuis coeli alta Deus homo penetravit, toto iam terrarum orbe nominis eius gloria praedicatur et creditur.
9 Nec verbis solummodo prophetae, verum etiam gestis eiusdem Dominicae ascensionis praedicavere mysterium. Nam et septimus ab Adam Enoch translatus de mundo, et Elias in coelum sublevatus aerium, ascensuro super coelos Domino testimonium praebuerunt. Et quidem Enoch in eo quod septimus ab Adam progenitus est figuravit Dominum, non consueto mortalis naturae ordine, sed Spiritus sancti potentia concipiendum et nasciturum, Spiritus sancti gratiam omnem, quae septiformis a propheta describitur, in eo singulariter requieturam, ipsum in Spiritu sancto baptizaturum, et eiusdem Spiritus dona credentibus esse daturum. In eo autem quod trecentis sexaginta quinque annis priusquam transferretur apud homines vixit, qui est numerus dierum anni solaris, eius futuram in carne conversationem designavit, qui ascensurus ad coelos unicam se mundi lucem esse monstravit. Ego sum, inquiens, lux mundi; qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae [Ioan. VIII]. Unde a Propheta sol mystice vocatur, quia ipse nimirum cunctas mundi partes a solis Ortu usque ad Occasum, ab Aquilone usque ad Meridiem, gratia fidei et veritatis illustrare dignatus est. Porro hoc quod Enoch, qui translatus est Dedicatio, interpretatur, significat eum qui resurgens a mortuis ascendit in coelum, et nunc ad consecranda corda fidelium pignus sui Spiritus dare, et in futuro perfectam ex omni parte Ecclesiam in gaudio resurrectionis et perpetuae solemnitatis inducere dignatur.
10 At vero Elias abundantiore miraculo figuram huius Dominicae festivitatis praetulit. Cum enim instaret tempus quo tolleretur de mundo, venit ad Iordanem cum discipulo Eliseo, et involuto pallio suo percussit aquas: quae divisae sunt, et transierunt ambo per siccum, dixitque ad Eliseum: Postula quid vis ut faciam tibi antequam tollar a te. At ille: Obsecro, inquit, ut fiat duplex spiritus tuus in me [IV Reg. II]. Cum incedentes sermocinarentur, ecce curru igneo repente raptus, Elias, ut Scriptura ait, ascendit quasi usque in coelum. Qua adiectione significatur quod Elias non in ipsum coelum ut Dominus noster, sed in alta tantum aeris huius sublevatus est, ac deinde invisibiliter ad paradisi gaudia relatus. Levavitque Eliseus pallium Eliae quod ceciderat ei. Et veniens ad Iordanem percussit eo aquas, atque invocato Deo Eliae, divisit et transiit. Notet ergo dilectio vestra, fratres mei, quam ordinate figura concinat veritati. Venit Elias ad Iordanem, et exutus pallio suo percussit aquas ac divisit. Venit Dominus ad fluvium mortis, quo genus humanum mergi consueverat, et exuens se ad tempus habitu carnis quam assumpserat, mortem moriendo percussit, ac vitae nobis iter resurgendo patefecit. Recte etenim per Iordanem fluxus nostrae mortalitatis ac defectus exprimitur, quia et Iordanis Latine Descensus eorum dicitur, et ipse fluvius in mare Mortuum influens [Plinii verba sunt haec, lib. V Hist. natur., c. 15, quem vide, si lubet.] laudabiles suas ibi perdit aquas. Transit autem Elias diviso amne per siccum, transit et Eliseus, quia resurgens a mortuis Salvator fidelibus suis quoque spem resurgendi tribuit. Transito Iordane, Elias dedit optionem Eliseo postulandi quae vellet; et Dominus, impleta resurrectionis gloria, plenius discipulorum sensibus inseruit quod et antea promisit: Quia quodcunque petieritis in nomine meo, hoc faciam [Ioan. XV]. Petiit Eliseus ut fieret spiritus Eliae duplex in se, et edocti a Domino discipuli promissam Spiritus gratiam accipere desiderabant: quam non uni tantum genti Iudaeae, quam ipse praesens in carne docuit, sed et cunctis per orbem nationibus praedicare sufficerent. Annon duplicem Spiritus sui gratiam pollicebatur, cum ait: Qui credit in me, opera quae ego facio et ipse faciet, et maiora horum faciet [Ioan. XIV]? Sermocinantibus Elia et Eliseo subito currus et equi ignei rapuerunt Eliam quasi usque ad coelum: qui profecto currus et equi angelicae sunt intelligendae virtutes, de quibus scriptum est: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem [Psal. CXIII]. Horum namque Elias subsidio, utpote homo purus, quo a terra tolli posset egebat, et Dominus cum apostolis colloquens subito videntibus illis elevatus est, etsi non angelico fultus auxilio, angelico tamen comitatus obsequio, vereque assumptus est in coelum, angelis quoque ad ipsum attestantibus, qui illis dixerunt: Hic Iesus qui assumptus est a vobis in coelum [Act. I]. Sublevatus ad coelum, Elias dimisit Eliseo pallium quo erat indutus. Ascendens in coelum, Dominus sacramenta humanitatis assumptae discipulis, imo omni Ecclesiae, quibus sanctificaretur et in virtute dilectionis calefieret, reliquit. Assumens Eliseus pallium Eliae percussit eo aquas Iordanis, et ubi invocavit Deum Eliae, divisae sunt, et transiit. Assumpserunt apostoli, assumpsit instituta per eos Ecclesia sacramenta sui Redemptoris, quibus spiritualiter erudita, abluta, et consecrata; ipsa quoque, invocato nomine Dei Patris, impetum mortis superare, eiusque obstaculo contempto, ad vitam transire didicit sempiternam.
11 Hanc ergo Dominicae ascensionis gloriam, fratres charissimi, quae prius prophetarum et dictis signabatur et gestis, et post in ipso Mediatore nostro completa est, tota devotione veneremur, et ipsi quoque ut eius vestigia sequi, atque ad coelos mereamur ascendere, interim salubriter humiliemur in terra, memores semper quia, sicut Salomon ait, Superbum sequitur ignominia, et humilem spiritu sequitur gloria [Prov. XXIX]. Ecce in ascensione Redemptoris nostri, quo nostra sit omnis intentio dirigenda didicimus; ecce, ascendente ad coelos Mediatore Dei et hominum, patefactam hominibus coelestis patriae ianuam cognovimus. Ad huius ergo patriae perpetuam felicitatem omni studio festinemus. In hac quia necdum corpore possumus, desiderio semper et mente versemus. Iuxta vocem egregii praedicatoris, quae sursum sunt quaeramus, ubi Christus est in dextra Dei sedens, quae sursum sunt sapiamus, non quae super terram. Quaeramus illum et confirmemur spe inventionis. Quaeramus faciem eius semper, ut cum ipse qui placidus ascendit terribilis redierit, nos paratos inveniat, quos secum ad festa supernae civitatis introducat Iesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti per omnia saecula saeculorum. Amen.
Beda Venerabilis HOME

bke47.84v

Beda, Homiliae, 2, HOMILIA VIII . IN LITANIA MAIORE. <<<     >>> HOMILIA X. IN DOMINICA POST ASCENSIONEM DOMINI.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 9

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik