monumenta.ch > Beda Venerabilis > 8
Beda, Homiliae, 2, HOMILIA VII. IN QUARTA DOMINICA POST SANCTUM PASCHA. <<<     >>> HOMILIA IX. IN ASCENSIONE DOMINI.

Beda Venerabilis, Homiliae, 2, HOMILIA VIII [Thes. nov. Anecd. Marten., tom. V, hom. 9.]. IN LITANIA MAIORE.

0 LUC. XI. In illo tempore dixit Iesus discipulis suis: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur, etc.
1 Dominus et redemptor noster ad coelestis regni gaudia nos pervenire desiderans, et nos eadem gaudia a se petere docuit, et nobis petentibus se haec daturum esse promisit. Petite, inquit, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Quae nobis sunt verba Domini nostri, fratres charissimi, magnopere ac toto corde pensanda, quia, videlicet, regnum coelorum non otiosis et vacantibus; sed petentibus, quaerentibus, pulsantibus dandum, inveniendum et aperiendum, esse testatur. Petenda est ergo ianua regni orando, quaerenda recte vivendo, pulsanda perseverando. Non enim sufficit verbo tantummodo rogare, si non etiam quaesierimus diligentius, et qualiter nobis sit vivendum ut digni simus impetrare quae poscimus, ipso attestante qui ait: Non omnis qui dicit mihi: Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum; sed qui facit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum [Matth. VII]. Non aliquid prodest bona inchoasse, si non quisque studeat ea quae bene inchoaverat usque ad finem firma perducere; quin imo melius erat non cognoscere viam iustitiae, quam post agnitionem retrorsum converti; unde necesse est, fratres mei, ut petamus seduli, sine intermissione oremus, et procidamus ante Dominum, ploremus coram Domino, qui fecit nos. Et ut exaudiri mereamur, videamus sollicite qualiter nos vivere velit, quid nos facere iusserit qui fecit nos. Quaeramus Dominum et confirmemur, quaeramus faciem eius semper; et ut hunc invenire et videre mereamur, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, quia nonnisi casto corpore in die resurrectionis ad coelos sublevari, nonnisi mundo corde gloriam valent divinae Maiestatis intueri. Pulsemus et infatigabili desiderio aeternae beatitudinis aures pii Conditoris, nec deficiamus a coeptis priusquam, illo aperiente, de carcere mortis huius eripi ac portam mereamur patriae coelestis ingredi. Nemo sibi de innocentia blandiatur, nullus suis actibus quasi qui misericordia iusti iudicis non egeat a precibus cesset; quin potius, etiam cum se aliquid boni quis egisse cognoverit, quia qua hoc districtione iudicetur ignorat, tremens cum Propheta proclamet: Ne intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens [Psal. CXLII]. Et cum beato Iob: Si iustificare me voluero, os meum condemnabit me; si innocentem ostendero, pravum me comprobabit [Iob. IX]. Memor illius semper apostolici sermonis, quia si confiteamur peccata nostra, fidelis et iustus est, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate. Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum eius non est in nobis [I Ioan. I]. Neque rursus quispiam, considerata peccatorum suorum qualitate, seu quantitate, ab appetenda venia mentem desperando revocet. Neminem visa suorum putredine vulnerum, sui magnitudo languoris a salute quaerenda retrahat. Magnam praebeat obtinendae sanitatis fiduciam quod ipse Conditor noster medicus nobis fieri, ipse ad nos venire in carne, ipse infirmitates nostras suscipere ut sanaret, dolores nostros ut auferret, portare dignatus est. Ipse suum sanguinem pro nobis fudit, pro vita nostra mortem obtulit, ipse magis peccantium admissis poenitentiae remedia ostendit, dicens per praecursorem suum: Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? Facite ergo fructus dignos poenitentiae [Luc. III]. Et paulo post: Qui habet, inquit, duas tunicas, det non habenti; et qui habet escas, similiter faciat [Luc. III]. Ipse levioribus quotidianisque nostris erratibus, sine quibus haec vita transigi non potest, quotidiana confessionis et intercessionis mutuae medicamenta concessit, dicens per apostolum Iacobum: Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini [Iac. V]. Ipse rogari ut praestet admonet, qui animos inopum ad se rogandum largus donator erigit, Omnis, inquiens, qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur. Non ergo dubitandum quod petentes accipimus, quaerentes invenimus, pulsantibus nobis aperietur, quia nimirum fallere non potuit Veritas quae promisit. Sed hoc est vigilantius intuendum, quia non omnes qui coram hominibus orare videntur, in conspectu aeterni arbitri petere, vel quaerere, vel coelestis regni aditum pulsare probantur. Neque enim Propheta diceret: Prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate [Psal. CXLIV], si non aliquos invocare Dominum, sed non in veritate, cognosceret. Invocant quippe Dominum in veritate, qui in hoc quod orando dicunt vivendo non contradicunt; invocant Dominum in veritate, qui suas ei preces oblaturi primo iussa illius implere satagunt, qui dicturi ei in oratione: Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Matth. VI], illud eius mandatum impleverunt quod dicit: Et cum stabitis ad orandum, remittite si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester, qui in coelis est, dimittat vobis peccata vestra [Marc. XI]; unde de talibus apte Propheta subiungit: Voluntatem timentium se faciet, et orationes eorum exaudiet, et salvos faciet eos [Psal. CXLIV]. Illi itaque in veritate Dominum invocant, qui eum timere comprobantur. Horum ipse, cum clamaverint, orationes exaudiet. Horum, cum ad se suspiraverint pia devotione, perficit. Hos, cum ex hac vita transierint, ad salutem sustollet aeternam. At contra sunt qui Deum, sed non in veritate invocant; quos redarguens Iacobus ait: Petitis et non accipitis, eo quod male petatis [Iac. IV]. Male namque petunt, qui perseverantes in peccatis pro eisdem peccatis, quae ipsi minime dimittunt, ut sibi a Domino dimittantur, imprudenter exorant, quales ipse per Isaiam reprobat dicens: Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis; et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestrae sanguine plenae sunt [Isai. I]. Quibus adhuc consulendo qua oratione possent impetrare quae poscerent ostendit cum subdidit: Lavemini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis [Ibid.]. Male petunt qui vocem Domini iubentis venire, audire obtemperando contemnunt; et nihilominus Dominum suam vocem supplicantium exaudire miserando deposcunt: quos ipse repellens in Evangelio loquitur: Quid autem vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quae dico [Luc. VI]. De quibus et Salomon in Proverbiis: Qui declinat, inquit, aurem suam ne audiat legem, oratio eius erit exsecrabilis [Prov. XXVIII]. Male petunt, quia non supernae mercedis intuitu, sed ad exemplum Pharisaeorum humanae gratia laudis longis incubant precibus, de quibus ipse testis et iudex terribilis terribiliter protestatur quia receperunt mercedem suam. Male petunt et ipsi qui terrena magis in oratione quam coelestia bona requirunt, quorum preces Apostolus in ipsa, de qua loquimur sententia, specialiter reprehendit. Cum enim dixisset: Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis, adiunxit continuo, ut in concupiscentiis vestris insumatis [Iac. IV]. Neque autem prohibentur cives patriae coelestis in terra peregrinantes pro pace temporum, pro salute corporum, pro ubertate frugum, pro serenitate aurarum, pro caeteris vitae huius necessariis Dominum petere, si tantum haec minime petantur, et si ob hoc solummodo petantur, ut, abundante viatico in praesenti, liberius ad futura dona tendatur: sed quia sunt qui temporalem quietem et prosperitatem a suo Creatore requirunt, non quidem ut eidem devotioribus animis obediant, sed ut abundantius commessationibus et ebrietatibus vacent, ut securius et licentius suis concupiscentiis, suae carnis serviant illecebris, merito tales male petere dicuntur. Verum quod omnes huiusmodi petitiones, eo quod male petunt, accipere non merentur, studeamus nos, dilectissimi, et bene petere, et digni ad obtinenda quae petimus existere: quod ita fit, si ea quae Dominus iussit orando quaerimus, et quales nos ipse fieri docuit, tales ad orandum procedimus, et intenti in precibus donec impetremus insistimus. Si autem scire cupimus quae ipse nos petere velit, audiamus nos illud evangelicum: Quaerite primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adiicientur vobis [Matth. VI]. Regnum autem Dei et iustitiam eius quaerere est et coelestis patriae dona desiderare, et quibus iustitiae meritis ad haec pervenire debeatur indesinenter inquirere, ne si a via forte quae illuc ducit oberremus, pervenire quo nitimur minime queamus. Quod si verba Domini et Salvatoris nostri quibus nos de exemplo terreni parentis ad rogandum Deum Patrem hortatur, diligenter inspicimus, citius agnoscimus quae sit iustitia, maxime quae iter nobis coelestis regni aperiat. Quis, inquit, ex vobis patrem petit panem, nunquid lapidem dabit illi? aut si piscem, nunquid pro pisce serpentem dabit illi? aut si petierit ovum, nunquid porriget illi scorpionem? Aperta etenim est comparatio haec et cunctis audientibus ad intelligendum facillima, quia si homo quilibet mortalis ac fragilis et peccati adhuc carne gravatus petentibus se filiis, quos diligit, quae bona habet, quamvis terrena et fragilia dare non denegat; multo magis Pater coelestis petitoribus suis, suo timore et amore praeditis, non defectiva in coelis bona largitur. Iuxta typicam intelligentiam, panis dilectionem significat, quia sicut ille principalis est cibus, ita ut sine eo mensa inops esse videatur, ita dilectio principalis est virtus, ita ut sine illa virtutes reliquae spiritales virtutes esse videri nequeant, quia nimirum quidquid boni agitur in sola dilectione perficitur; unde dicit Apostolus quia si linguis hominum loqueretur et angelorum, et si habuerit prophetiam, et noscet mysteria omnia et omnem scientiam, et si habuerit omnem fidem, ita ut montes transferret, et si distribueret omnes facultates suas in cibos pauperum, et si traderet corpus suum, ita ut arderet, charitatem autem non haberet, nihil illi prodest [I Cor. XIII]. Charitas vera est, qua et Deum ex toto corde, tota anima, tota virtute, et proximum tanquam nos diligere praecipimur. Nec tantum proximis et amicis, verum etiam inimicis perfectus quisque beneficium dilectionis impendere debet, Domino dicente: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos. Orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est [Matth. V]. In pisce autem fides non ficta exprimitur. Quomodo enim piscis sub tegmento aquarum nascitur, vivit, et alitur; sic et fides quae in Deum est, quae alterius vitae gaudia per lamenta praesentia fletusque requirit, invisibiliter in corde gignitur, invisibili gratia Spiritus per aquam baptismatis consecratur, invisibili auxilio divinae protectionis ne deficiat nutritur, invisibilium praemiorum intuitu quaeque valet bona operatur, memor illius apostolici quia ea quae videntur temporalia sunt, quae autem non videntur aeterna sunt [II Cor. IV]. Possumus et in hoc dicere, quia piscis in eo fidei typum teneat, quod sicut illecebris [F., inquietis] maris fluctibus tunditur, nec perimitur, ita fides firma, quantislibet adversantis mundi pressuris impugnetur, inconvulsa persistat, imo etiam de certamine gloriosior existat, adiuvante illo qui missis ad praedicanda eiusdem fidei dona discipulis ait: In mundo pressuram habebitis, sed confidite, ego vici mundum [Ioan. XVI]. Porro per ovum spei nostrae certitudo figuratur, quia in ovo nondum fetus cernitur, sed futurae avis fetus speratur; et fideles quique nondum in praesenti supernae patriae gloriam, quam credunt, intuentur, sed futuram sperando praestolantur. Unde dicit Apostolus: Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus [Rom. VIII]. Haec igitur sunt, fratres charissimi, bona quae principaliter a Deo petere, haec iustitia regni quam ante omnia quaerere debeamus, fides, videlicet, spes, charitas, quia sicut scriptum est: Iustus ex fide vivit [Rom. I]. Sperantes autem in Domino misericordia circumdabit [Psal. XXXI], et: Plenitudo legis est dilectio [Rom. XIII]. Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum [Gal. V]. Et iterum: Dilectio proximi malum non operatur [I Cor. XIII]. Non est autem metuendum ne si gratiam dilectionis a Domino pia devotione quaeramus, si intimo ex corde dicamus: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie [Luc. XI]; illorum cor nostrum rigore odiorum constringi permittat. Hunc etenim rigorem per duritiam lapidis insinuat, cum dicit: Quis autem ex vobis patrem petit panem, nunquid lapidem dabit illi? [Luc. XVII.] Non est formidandum ne si fortitudinem fidei contra hostis antiqui tentamenta precemur, toto ex corde dicentes: Domine, auge nobis fidem, ille nos infidelitatis sinat interire venenis. Iure enim nomine serpentis virus infidelitatis, quod per ipsum generi humano aspersum est, exprimitur, cum dicitur: Aut si piscem petit, nunquid pro pisce serpentem dabit illi? Non est timendum ne si spem bonorum coelestium, per quam praesentia adversa simul et prospera contemnere possimus, a Domino postulemus; ille auditum avertat et nos desperatione futurorum retro respicere, id est, ea quae reliquimus patiatur labentis saeculi commoda virentia requirere. Recte namque immutatio boni propositi nociva, et concupiscentiae carnalis repetitio, veneno scorpionis, quod retro est, quod in cauda gestat, comparatur, cum dicitur: Aut si petierit ovum, nunquid porriget ei scorpionem? Haec itaque petamus a Domino, fratres, ut, scilicet, alimentum nobis purae charitatis, sincerae fidei, certae spei tribuat, ut duritiam odiorum, ut perfidiae virus, et aculeum nobis desperationis qui ad vitam caducam retrahere solet auferat, et absque ulla dubietate quod petimus accipiemus. Ait enim veridica voce Ioannes apostolus, quia quodcunque petierimus secundum voluntatem eius, audit nos; sed et ipse Dominus certam nobis fiduciam dat impetrandi quae recte petimus, cum subiungit: Si ergo vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester de coelo dabit spiritum bonum petentibus se? Malos autem discipulos vocat, qui utique, quantum ad humanum iudicium spectat, boni erant, quia nimirum nemo est qui in hac vita a cunctis valeat immunis esse delictis, Salomone attestante qui ait: Quia non est homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet [Eccle. VII]. Unde providens qui gravibus peccantium reatibus grandiora poenitendi medicamenta demonstrat, ipse quotidianos electorum erratus, qui verbo maxime vel cogitatu contingunt, quotidianis orationum studiis docet debere curare: quos inter alia sic orare praecipit: Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Matth. VI]. Vel certe malos appellat discipulos, quia in comparatione divinae bonitatis omnis creatura mala esse probatur, dicente Domino: Nemo bonus nisi unus Deus [Marc. X], cum tamen participatione eiusdem bonitatis divinae rationabilis creatura bona fieri posse cognoscitur; unde et Dominus pia promissione testatur, quia Pater de coelo dabit spiritum bonum petentibus se [Luc. XI]; ut profecto ostendat, quia qui seipsis mali sunt, per acceptam Spiritus gratiam boni possunt effici. Spiritum bonum petentibus dandum a Patre pollicetur, quia sive fidem, spem, charitatem, sive alia quaelibet bona coelestia desideramus adipisci, non aliter nobis haec quam per sancti Spiritus donum tribuuntur. Hinc est enim quod idem Spiritus in Isaia Spiritus sapientiae et intellectus, Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritus scientiae et pietatis, Spiritus timoris Domini, et in alio loco Spiritus dilectionis et pacis, Spiritus gratiae et precum nominatur, quia nimirum quidquid boni veraciter habemus, quidquid bene agimus, hoc eodem Spiritu largiente percipimus: quod intelligens Propheta, cum cordis munditiam quaereret dicens: Cor mundum crea in me, Deus, continuo subiunxit: Spiritum rectum innova in visceribus meis [Psal. L], quia si non interiora nostra Spiritus Domini rectus impleverit, cor in nobis mundum unde sit non habet. Cum in operibus bonis profectum concupiscens dixisset: Domine, ad te confugi, doce me facere voluntatem tuam [Psal. CXLII] statim quo hunc ordine consequi deberet ostendit cum dicit: Spiritus tuus bonus deducet me in viam rectam, cuius vestigiis iuxta modulum nostrum, fratres charissimi, adhaerentes, petamus Deum Patrem, ut Spiritus sui gratia nos in viam rectae fidei, quae per dilectionem operatur, inducat. Et ut optata mereamur obtinere, taliter vivere studeamus, ne tanto Patre simus indigni, quin potius mysterium regenerationis quo in baptismate filii Dei sumus electi, illibato semper corpore pariter et mente servemus. Certum namque est, quasi summi Patris mandata sectamur, remunerabit nos haereditate sempiternae benedictionis, quam nobis ante saecula paravit, per Iesum Christum Dominum nostrum qui cum eo vivit et regnat Deus in unitate Spiritus sancti per omnia saecula saeculorum. Amen.
Beda Venerabilis HOME

bke47.81v

Beda, Homiliae, 2, HOMILIA VII. IN QUARTA DOMINICA POST SANCTUM PASCHA. <<<     >>> HOMILIA IX. IN ASCENSIONE DOMINI.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 8

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik