monumenta.ch > Beda Venerabilis > 5
Beda, Homiliae, 2, HOMILIA IV . INFRA OCTAVAS PASCHAE. <<<     >>> HOMILIA VI. IN TERTIA DOMINICA POST SANCTUM PASCHA.

Beda Venerabilis, Homiliae, 2, HOMILIA V. IN DOMINICA SECUNDA POST OCTAVAS PASCHAE.

0 IOAN. XVI. In illo tempore, dixit Iesus discipulis suis: Modicum et iam non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me, quia vado ad Patrem, etc.
1 Laeta Domini et Salvatoris nostri promissa, fratres charissimi, laeto cordis auditu percipere debemus, sedulaque intentione persistere, quatenus ad haec contingere mereamur. Quid est enim quod merito laetius audiatur quam perveniri posse ad gaudium quod nunquam possit auferri? Notandum autem quod tota lectionis huius evangelicae series illis convenit qui eam praesentes audierunt a Domino: pars autem illius etiam nobis, qui post passionem et resurrectionem dominicam ad fidem venimus, aptissime congruit. Quod ergo ait:
2 Modicum et . . . ad patrem. Ad illos specialiter pertinet, qui eius discipulatui praedicantis in carne adhaesere, et post tristitiam passionis visa resurrectione et ascensione eius laetificari meruerunt. Nam quia haec illa qua tradebatur nocte locutus est, modicum erat, id est, eiusdem noctis et diei sequentis tempus, usque ad horam qua illum non videre inciperent. Tentus enim nocte illa a Iudaeis, et in crastinum crucifixus, cum sero factum esset depositus est de cruce, et intra septa sepulcri ab humanis seclusus obtutibus. Et iterum modicum erat, usque dum illum viderent; resurrexit enim a mortuis die tertia, et apparuit eis in multis argumentis per dies quadraginta. Quare autem modicum esset et non viderent eum, et iterum modicum et viderent, annectit causam, dicens:
3 Quia vado ad Patrem. Ac si aperte dicat: Ideo post modicum a vestris aspectibus in monumenti claustris abscondor, et iterum post modicum, destructo mortis imperio, vobis intuendus appareo, quia tempus est ut, expleta dispensatione assumptae mortalitatis cum resurrectionis triumpho, iam revertar ad Patrem. Potest et aliter intelligi quod ait:
4 Modicum et iam non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me. Modicum quippe tempus futurum erat, quo eum non viderent, illud, scilicet, triduum quo erat quieturus in monumento. Et iterum modicum erat futurum quo viderent eum, illi, videlicet, dies quadraginta, in quibus eis post passionem suam saepius usque ad tempus ascensionis apparuit. Quod autem subiunxit:
5 Quia vado ad Patrem. Iuxta hunc sensum, ad illud specialiter respicit quod praemisit: Et iterum modicum, et videbitis me. Ac si aperte diceret: Propterea me resuscitatum a mortuis modico tempore videbitis, quia non semper in terra corporaliter mansurus, sed per humanitatem quam assumpsi iam sum ascensurus in coelum. Haec quidem verba Domini, ut diximus, illis specialiter qui eius resurrectionem videre potuerunt conveniunt. Quod vero illis quaerentibus exponendo subiungit:
6 Amen, amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit. Vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. Et ipsorum, et totius Ecclesiae statui congruit. Plorabant quippe et flebant amatores Christi cum illum comprehendi ab hostibus, ligari, ad concilium duci, damnari, flagellari, derisui haberi, ad ultimum crucifigi, lanceari, et sepeliri viderent. Gaudebant mundi amatores, quos ob infimas cogitationes mundum vocat Dominus, cum morte turpissima condemnarent illum, qui gravis erat eis etiam ad videndum. Contristabantur discipuli posito in morte Domino, sed, agnita eius resurrectione, tristitia illorum versa est in gaudium: visa ascensionis potentia, iam maiori gaudio sublevati laudabant et benedicebant Dominum, ut Lucas evangelista testatur [Luc. XXIV]. Sed et cunctis fidelibus hic sermo Domini convenit, qui per lacrymas pressurasque praesentes ad gaudia aeterna pervenire contendunt. Qui merito in praesenti plorant, flent, et tristes sunt, quia necdum valent videre quem diligunt. Quia quandiu sunt in corpore, peregrinari se a sua patria et regno cognoscunt, quia per labores et certamina ad coronam sibi perveniendum esse non dubitant. Quorum tristitia vertetur in gaudium, cum finito agone vitae huius bravium vitae perennis accipiunt, de quo dicitur in psalmo: Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent [Psal. CXXV]. Flentibus autem et contristatis fidelibus, mundus gaudet, quia iure in praesentibus qualecunque gaudium habent, qui alterius vitae, vel nulla esse gaudia sperant, vel se ad haec pertingere posse desperant. Quod tamen specialiter de persecutoribus fidei Christianae potest intelligi, quia cruciatis occisisque martyribus, ad tempus se praevaluisse gaudebant. Sed non post multum illis in occulto coronatis, ipsi poenas perfidiae suae simul et homicidii subibant aeternas. Quibus divina increpatione recte dicitur per prophetam: Ecce servi mei laetabuntur, vos autem confundemini. Ecce servi mei exsultabunt in laetitia, vos autem clamabitis prae dolore cordis vestri, et prae contritione spiritus ululabitis [Isai. LXIII]. Sequitur:
7 Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius. Mulierem dicit sanctam Ecclesiam, videlicet, propter fecunditatem bonorum operum, et quia spirituales Deo filios gignere nunquam desinit. De qua et alibi dicitur: Simile est regnum coelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria, donec fermentaretur totum [Matth. XIII] [Luc. XIII]. Mulier quippe fermentum accepit, cum Ecclesia vim supernae dilectionis et fidei, Domino largiente, consecuta est. Abscondit hoc in farinae sata tria, donec fermentaretur totum, cum Asiae, Europae, et Africae partibus verbum vitae ministravit, donec omnes terrarum termini regni coelestis amore flagrarent. Ad huius mulieris membra se pertinere signabat, qui, recedentibus quibusdam a castitate fidei, tristis aiebat: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis [Galat. IV]. Ad huius se membra pertinere testantur, qui coelestibus desideriis accensi, in Conditoris sui laude proclamabant: A timore tuo, Domine, concepimus et parturivimus, et peperimus spiritum [Isai XXVI]. Haec mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius. Cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum. Quia nimirum sancta Ecclesia quandiu in mundo spiritualium virtutum profectibus insistit, nunquam mundi tentationibus exerceri desistit; at cum, devicto laborum certamine, ad palmam pervenerit, iam non meminit pressurae praecedentis propter gaudium perceptae retributionis: Non sunt enim condignae passiones huius temporis ad superventuram gloriam, quae revelabitur in nobis [Rom. VIII].
8 Non meminit, inquit, pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum. Sicut enim mulier nato in hunc mundum homine laetatur, ita Ecclesia nato in vitam futuram fidelium populo, digna exsultatione repletur, pro qua eius nativitate multum laborans et gemens, in praesenti quasi parturiens dolet. Nec novum debet cuiquam videri si natus dicatur, qui ex hac vita migraverit. Quomodo enim consuete nasci dicitur, cum quis de utero matris procedens hanc in lucem egreditur, ita etiam rectissime potest natus appellari, qui solutus a vinculis carnis ad lucem sublimatur aeternam. Unde mos obtinuit ecclesiasticus ut dies beatorum martyrum, sive confessorum Christi, quibus de saeculo transierunt, natales vocitemus, eorumque solemnia non funebria, sed natalitia, dicantur. Sequitur Dominus exponens ipse paradigma, quod de muliere proposuit:
9 Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Quod de ipsis quidem discipulis facile intelligitur, quia tristitiam habuerunt passo ac sepulto Domino; sed, peracta resurrectionis gloria, gavisi sunt viso Domino. Et gaudium eorum nemo tollit ab eis, quia etsi postmodum persecutiones pro Christi nomine ac tormenta passi sunt, spe tamen resurrectionis et visionis illius accensi, libenter quaeque adversa ferebant: imo omne gaudium existimabant cum in tentationes varias inciderent. Denique caesi a principibus sacerdotum, ut scriptum est, Ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati [Act. V]. Gaudium eorum nemo tollit ab eis, quia talia patiendo pro Christo meruerunt regnare sine fine cum Christo. Sed et omnis Ecclesia per huius vitae labores et angustias, ad aeterna coelestium tendit praemia gaudiorum, attestante Apostolo: Quia per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei [Act. XIV]. Quod autem ait:
10 Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum. Videbo vos, dixit: eripiam vos ab adversariis, coronabo vos victores, me vos decertantes semper vidisse probabo. Quando enim non videret suos maxime pressuris circumventos, cum quibus se ipse omnibus diebus saeculi manere promisit? Sed morientibus inter tormenta fidelibus, arbitrabantur eos tortores divino carere praesidio, dicentes: Ubi est Deus eorum [Psal. CXIII]? Unde quidam ex his circumseptus aerumnis aiebat: Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus meus [Psal. LXXVIII]. Quod est aperte dicere: Quoniam inimicus insequens cervicem superbiae contra tuos humiles attollit, tuo nos auxilio, Conditor omnipotens, subleva, te victis ac repulsis hostibus nostros semper agones vidisse, tibi hos placuisse, comproba. Videt itaque electos post tristitiam Dominus, cum eorum patientiam damnato impugnatore remunerat. Potest et ita intelligi quod ait: Iterum autem videbo vos, quasi diceret: Iterum vobis videntibus appareo, quo modo dixit Abrahae: Nunc cognovi quod timeas Dominum [Gen. XXII], pro eo ut diceret: Nunc cognoscere homines feci quod timeas Deum, qui hactenus nesciebant, quod apud me semper habui certum. Si ergo, charissimi, salubri tristitia nunc afficimur, si iuxta hortamenta Apostoli: spe gaudentes, in tribulatione existimus patientes [Rom. XII], si nostra errata, si miserias proximorum debita lamentatione deflemus, videbit nos iterum Dominus, id est, videndum se nobis ostendet in futuro, qui quondam vos videre, idem fidei suae nobis agnitionem largiri dignatus est. Videbit ut coronet, qui quondam vidit ut vocaret. Videbit et gaudebit cor nostrum, et gaudium nostrum nemo tollet a nobis, quia haec est vera et unica merces eorum, qui secundum Deum contristantur de perpetua eius visione gaudere. Quam profecto mercedem promisit ipse sublimiter cum ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt [Matth. V]. Quam desiderabat ardenter Psalmista cum dicebat: Sitivit anima mea ad te Deum vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei [Psal. XLI]. Quam se Apostolus cum suis similibus accepturum esse gratulatur, qui certaminum suorum conscius confidenter protestatur, dicens: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem [I Cor. XIII]. Quam nos quoque et fideliter quaerere, et veraciter apprehendere donec ipse certantium auxiliator, et vincentium remunerator, Iesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti, Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
Beda Venerabilis HOME

bke47.71r

Beda, Homiliae, 2, HOMILIA IV . INFRA OCTAVAS PASCHAE. <<<     >>> HOMILIA VI. IN TERTIA DOMINICA POST SANCTUM PASCHA.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 5

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik