monumenta.ch > Beda Venerabilis > 4
Beda, Homiliae, 2, HOMILIA III. IN FERIA SEXTA INTER OCTAVAM PASCHAE. <<<     >>> HOMILIA V. IN DOMINICA SECUNDA POST OCTAVAS PASCHAE.

Beda Venerabilis, Homiliae, 2, HOMILIA IV [Thes. Anecd. Marten., tom. V, hom. 8.]. INFRA OCTAVAS PASCHAE.

0 LUC. XXIV. In illo tempore. Una Sabbati valde diluculo venerunt mulieres ad monumentum portantes quae paraverant aromata, et invenerunt lapidem revolutum a monumento, et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu.
1 Aperta nobis est, fratres, de resurrectione Domini et Salvatoris nostri lectio recitata; neque exponendo laborare opus est, ubi notissima fidei nostrae mysteria evangelicis replicantur oraculis, sed breviter oportet intimare quae nobis sint ex eius lectionis imitatione facienda.
2 Una, inquit, Sabbati valde diluculo venerunt mulieres ad monumentum. Una Sabbati prima est dies post diem Sabbati, quam nunc ob reverentiam Dominicae resurrectionis Dominicam vocare solemus. Sic enim secunda Sabbati, tertia Sabbati, et caeteri ex ordine dies in Scriptura sacra nomen a numero sortiuntur. Idipsum autem significat, ubi una Sabbatorum legitur, unam, videlicet, sive primam diem post Sabbatorum, hoc est, requietionum diem ostendens. Quod autem mulieres Dominum quaesiturae valde diluculo venerunt ad monumentum, magnam sui amoris erga illum devotionem demonstrant, ad cuius obsequium mox ut noctis umbra discessit, ut luce apparente facultas eundi dabatur, festinare contendunt. Sed et nobis typicum praebent exemplum, ut si Dominum invenire, si angelorum desideramus praesentia confortari, abiiciamus opera tenebrarum, et induamus nos arma lucis, sicut in die honeste ambulemus. Decet autem nos sicut operum bonorum luce fulgidos, ita etiam spiritualium orationum gratia refertos quaerere Dominum. Unde bene mulieres quae ad monumentum venerunt, aromata quae paraverant secum portasse referuntur. Aromata etenim nostrarum voces sunt orationum, quibus de sideria cordis nostri Domino commendamus, attestante apostolo Ioanne, qui mundissima sanctorum praecordia mystice describens, habebant, inquit, phialas aureas plenas odoramentorum, quae sunt orationes sanctorum [Apoc. V]. Quae enim Graece aromata, Latine odoramenta vocantur. Diluculo igitur aromata ad monumentum Domini ferimus, cum memores passionis ac mortis quam pro nobis suscepit, et actionum bonarum proximis foris lucem monstramus, et suavitate purae compunctionis intus in corde fervemus: quod et omnibus horis, et tunc maxime fieri oportet, cum ecclesiam oraturi ingredimur, cum appropiamus altari Dominici corporis et sanguinis mysteria sumpturi. Si enim mulieres tanta cura corpus Domini mortuum quaerebant, quanto magis nos convenit, qui eum resurrexisse a morte, qui ad coelos ascendisse, qui potentia divinae maiestatis ubique praesentem cognovimus, cum omni reverentia eius astare conspectibus, eius mysteria celebrare? Bene autem dicitur: Portantes quae paraverant aromata. Aromata namque quae ad obsequium Domini portemus prius parasse, est ad eum cor ante tempus orationis a supervacuis expurgare cogitationibus, ut in ipso tempore orandi nihil sordium mente recipere, nihil rerum labentium cogitare, nulla praeter ea quae precamur, et ipsum cui supplicamus meminisse noverimus, iuxta exemplum eius qui ait: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo, et psalmum dicam Domino [Psal. CVII]. Nam qui ad orandum ecclesias ingressus inter verba obsecrationis consuetudinem superfluae cogitationis ab animo repellere negligit, quasi Deum quaerens, minus parata secum aromata detulit.
3 Invenerunt autem mulieres lapidem revolutum a monumento, et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu. Notum iuxta historiam est, narrante evangelista Matthaeo, quia descendens de coelo angelus revolvit lapidem ab ostio monumenti, non quidem ut exeunti Domino viam faceret, sed ut apertus vacuusque monumenti locus hominibus eum resurrexisse proderet. Mystice autem revolutio lapidis sacramentorum est revelatio divinorum, quae quondam littera legis claudebantur occulta. Lex enim in lapide scripta est. Etenim et nobis singulis cum fidem Dominicae passionis et resurrectionis agnovimus, monumentum profecto illius, quod clausum fuerat, apertum est. Ingredimur et ipsi monumentum, nec corpus Domini invenimus, cum ordinem incarnationis ac passionis illius sedulo corde retractantes, resurrexisse illum a mortuis, neque ultra in carne mortali videndum esse recolimus. At vero Iudaeis ac paganis, qui mortem quidem Redemptoris nostri quam credunt irrident, triumphum verae resurrectionis eius prorsus credere recusant, quasi clausum lapide adhuc monumentum permanet, nec valent ingredi, ut cernentes ablatum resurgendo corpus Domini resipiscant, quia duritia suae infidelitatis repelluntur ne animadvertant quia non potest in terris inveniri mortuus, qui, destructo mortis aditu, iam coelorum alta penetravit. Hoc quoque quod mulieres non invento corpore Domini mente consternabantur, nos congruit imitari. Meminisse etenim continue debemus, quia corpus Domini nostri in terris invenire nequimus; et eo magis humiliari, quo nos constat de profundis clamare ad eum qui habitat in coelo, eo amplius mente consternari, quo nos videmus longe adhuc peregrinari ab illo in cuius solum praesentia beate vivere valemus, omnique nisu virtutis agere, ut magis peregrinari a saeculo et praesentes esse mereamur ad illum. Moestis autem de ablato corpore Iesu mulieribus apparuerunt angeli, qui illis, patefacta eius resurrectione, consolationis remedia ferrent: quod nunc quoque invisibiliter nobiscum agi minime dubitare oportet, cum de longitudine praesentis incolatus, ac de absentia nostri Conditoris salubriter afflicti, repente supernorum civium quae sint gaudia aeterna recolimus, ac recordata illorum beatitudine, in qua etiam nos futuros speramus, exsilii quam patimur aerumnam levius ferre incipimus; et quo resurgens a morte Redemptor noster ascendit; illo nos quoque quos redimere dignatus est, sequi posse confidimus. Nec latet angelos crebro electis invisibili adesse praesentia, ut eos vel ab hostis callidi defendant insidiis, vel maiori coelestis desiderii gratia sustollant, Apostolo attestante, qui ait: Nonne omnes administratorii sunt spiritus in ministerium missi propter eos qui haereditatem capient salutis [Hebr. I]? Maxime tamen angelici nobis spiritus adesse credendi sunt, cum divinis specialiter mancipamur obsequiis, id est, cum ecclesiam ingressi vel lectionibus sacris aurem accommodamus, vel psalmodiae operam damus, vel orationi incumbimus, vel etiam missarum solemnia celebramus. Unde monet Apostolus mulieres in ecclesia velamen habere super caput propter angelos. Et propheta ait: In conspectu angelorum psallam tibi [Psal. CXXXVII]. Nec dubitare licet ubi corporis et sanguinis Dominici mysteria geruntur, [Sic Chrysostomus, lib. VI de Sacerdotio, cap. 4: Per id tempus et angeli sacerdoti assident . . . . et locus altari vicinus in illius honorem qui immolatur angelorum choris plenus est. Vide Ioannem Moschum, Prat. Spirit., cap. 199.] supernorum civium adesse conventus, qui monumentum quo corpus ipsum venerabile positum fuerat, et unde resurgendo abscesserat, tam sedulis servant excubiis. Unde studendum solerter, fratres mei, ut cum ecclesiam vel ad divinae laudis debita solvenda, vel ad agenda missarum solemnia intramus, semper angelicae praesentiae memores, cum timore ac veneratione competenti coeleste compleamus officium in exemplum feminarum Deo devotarum, quae apparentibus ad monumentum angelis timuisse, ac vultum declinasse narrantur in terram. Notandum vero quidnam sit quod in hac lectione angeli secus mulieres stetisse perhibentur, qui apud alios evangelistas sedentes eas alloqui memorantur. Sedere quippe in throno regis est stare ad aram pontificis. Quia igitur Redemptor noster Rex nobis pariter et Sacerdos fieri dignatus est; Sacerdos, videlicet, ut nos a peccatis hostia suae passionis emundet; Rex, ut regnum nobis perenne tribuat, apparent angeli sedentes, qui resurrectionis eius gloriam nuntiant, ut hunc significent sedem regni coelestis devicta morte petiisse; apparent et stantes, ut eum in secreto Patris etiam pro nobis quasi pontificem interpellare demonstrent, iuxta quod de illo loquens Apostolus ait: Qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis [Rom. VIII].
4 Dixerunt angeli mulieribus: Quid quaeritis viventem cum mortuis? Non est hic, sed surrexit. Quod aperte est dicere: Quid quaeritis in tumulo, qui locus est proprie mortuorum, eum qui ad vitam iam surrexit a mortuis? Recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus peccatorum hominum, et crucifigi, et die tertia resurgere [Luc. XXIV]. Plana sunt haec verba angelorum et cunctis nota fidelibus, utpote sine quorum scientia nullatenus possunt esse fideles. Sed est quod in illis fraternitatem vestram una nobiscum admonere debeamus, ut, iuxta quod angeli praecipiunt, recordemur saepius, ac sollicita mente versemus, quia Filius Dei hominis fieri dignatus est filius, ut nos in se credentes Dei faceret filios. Traditus est in manus hominum peccatorum, ut nos a consortio hominum peccatorum segregaret, simul a spirituum malignorum potestate liberaret. Crucifixus die tertia resurrexit, ut nobis virtutem pro se patiendi, et spem in se resurgendi, ac secum vivendi donaret. Haec dominicae dispensationis arcana et semper nos animo decet retinere, et intentius solito ubi beatissimae passionis sacramenta conficiuntur, ubi mors Salvatoris nostri quam citissima resurrectionis virtute in aeternum conculcavit, mysticis in altari renovatur officiis. Nec sine discussione praetereundum quare Dominus ac Redemptor noster tertia die resurgere, hoc est, duabus noctibus et una die voluit in sepulcro quiescere: siquidem sexta Sabbati, qua passus est, sero positus est in monumento, mane prima Sabbati surrexit. Duabus etenim mortibus natura humana tenebatur obnoxia, animae, videlicet, et carnis: animae quidem, propter peccatum; carnis vero, propter poenam peccati. Mors namque animae est cum propter peccatum suum deseritur a Deo qui est vita eius; mors corporis cum per iudicium divinum deseritur ab anima, quae est vita illius. Sicut etiam resurrectio animae est, abiecta labe peccati, in se recipere Deum; ita resurrectio est carnis soluta poena corruptionis in se recipere animam. His itaque duabus mortibus a primo parente generis nostri tenebamur obnoxii; sed venit Mediator Dei et hominum homo Christus Iesus: suscepit unam misericorditer, et iuste utramque damnavit. Sola namque carne mortuus, sola carne surrexit, quia animae suae vitam, quam poenitendo reciperet, nunquam peccando amisit, ut et omne genus humanum in iudicio de morte carnis surrecturum, exemplo suae resurrectionis ostenderet, et omnes electos ante iudicium de morte animae suscitandos sacramento eiusdem suae resurrectionis intimaret. Qui ergo sua simpla morte duplam nostram destruxit, recte duabus noctibus et una inter has die in monumento iacuit, ut per ipsum quoque tempus suae sepulturae signaret quia tenebras nostrae duplae mortis suae simplae mortis luce discuteret.
5 Regressae autem mulieres a monumento, nuntiaverunt apostolis quae ibi viderant, vel ab angelis audierant. Quod divinae pietatis actum dispensatione cognoscitur, ut a sexu femineo primae praevaricationis tolleretur opprobrium. Ecce enim mortem, quam una mulier mundo a diabolo seducta intulerat, plures ab angelis edoctae iam destructam praedicant. Una egrediens a coelestibus gaudiis [Videtur esse legendum iter mortis aperuit.] iter aperuit; multi egredientes de exsilio praesenti ad patriam supernam repetendi ianuam iam reseratam astruunt. Sed quia non immerito movet eos qui simplicia tantum monumenta norunt quomodo factum fuerit monumentum illud dominicum, ut tot homines una cum angelis caperet, opportunum putamus simpliciter charitati vestrae quae de illo comperimus explicare, iuxta relationem illorum [Scilicet, Arculfi episcopi Galli, cuius narrationes, sacrorumque locorum descriptiones litterarum monumentis mandavit Adamnanus abbas Scotus, cuius opus editum habes apud Mabillonium, saeculo III Bened., part. I, p. 502, ubi dominici sepulcri figura delineata repraesentatur. Idem opus compendio redegit ipse Beda in libello de Locis sanctis.] qui nostra aetate Hierosolymis fuerunt, quaeque ibi viderunt redeuntes nobis scripta reliquerunt. Domus igitur [Ita fere loquitur Beda lib. de Locis sanctis, cap. 2.] rotunda erat, excisa in petra, tantae altitudinis, ut qui in medio staret manu culmen tangere posset. Habebat autem introitum ab Oriente, cui lapis ille magnus, de quo Evangelia narrant, appositus est. Hanc ingredientibus erat a dexteris ille locus qui specialiter dominici corporis receptui paratus est, septem quidem pedum longus, trium vero mensura palmorum reliquo pavimento eminentior, qui non vulgarium more sepulcrorum desuper, sed a latere meridiano per totum factus est patulus, unde corpus posset imponi. Et hoc est quod evangelista Marcus ait, quia introeuntes in monumentum mulieres viderunt iuvenem sedentem a dextris, quia nimirum angelus qui ad locum dominici corporis sedebat intrantibus erat a dextris, sed et ipse eidem loco sepulcri dexter sedebat. Cuncta autem haec continuata et non ab invicem erant separata, ut pote in una eademque petra excisa. Talem quidem dominici monumenti primo positionem fuisse percepimus. At nunc tradunt ecclesiam ibi esse rotundam eximii operis, triplici pariete distinctam, in cuius medio sit monumentum, et hoc deforis marmorum crustis usque ad summa culminis tecta; ipsum vero culmen auro vestitum auream crucem gestare non modicam, cuius ad Orientem ecclesiae Golgothana est ecclesia, quae inter alia ornamenta tali loco congrua crucem argenteam habet pergrandem in loco quo Dominus crucifigi pro nostra est salute dignatus; pendente magno pharo desuper, id est aerea rota cum lampadibus, quae ipsam crucem debita lucis veneratione coronent. Sed et huius ad Orientalem plagam ecclesiae proxima est ecclesia Constantiniana, quae alio nomine Martyrium vocatur; ubi crux Domini ab Helena Constantini matre reperta est, et ob id ipse ibidem ecclesiam magnifico ac regio cultu construxit. His de sanctorum situ locorum, prout dicere potuimus explanatis, libet intueri adimpletam esse prophetiam Isaiae, quam de sepultura ac resurrectione dominica simul et de nostra fide ac salute praedixit: In die illa radix Iesse qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulcrum eius gloriosum [Isai. XI, 10]. Radix quippe Iesse Dominus est, natus quidem ex stirpe Iesse secundum humanitatem, sed conditor ipsius Iesse secundum divinitatem, qui stat in signum populorum, quia signum salutis quo credentium populi a callidi hostis malitia muniuntur, ipsius est passione sacratum. Ipsum gentes deprecabuntur, quia non solum Iudaeos, sed et nos qui de finibus terrae ad eum clamare noscimur, gratia suae visitationis advocavit. Et est sepulcrum eius gloriosum, quia locum in quo regnum mortis diruit, palmae perennis indiciis memorabilem servavit. Quapropter, dilectissimi, tota ad ipsum mente conversi deprecemur, ut nos signo suae protectionis ab hostium liberet insidiis, ipse nos et redemptionis nostrae sacramenta digne celebrare et ad beatae resurrectionis tribuat gaudia pervenire Iesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
Beda Venerabilis HOME

bke47.75v

Beda, Homiliae, 2, HOMILIA III. IN FERIA SEXTA INTER OCTAVAM PASCHAE. <<<     >>> HOMILIA V. IN DOMINICA SECUNDA POST OCTAVAS PASCHAE.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 4

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik