monumenta.ch > Beda Venerabilis > 3
Beda, Homiliae, 2, HOMILIA II. IN VIGILIA PASCHAE. <<<     >>> HOMILIA IV . INFRA OCTAVAS PASCHAE.

Beda Venerabilis, Homiliae, 2, HOMILIA III. IN FERIA SEXTA INTER OCTAVAM PASCHAE.

0 MATTH. XXVIII. In illo tempore undecim discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Iesus. Et videntes eum adoraverunt, etc.
1 Evangelica lectio, fratres charissimi, quam modo audivimus, et iuxta litteram gaudio plena refulget, quia triumphum Redemptoris nostri, simul et redemptionis nostrae dona plano sermone describit. Et si hanc enucleatius pertractare velimus, gratiorem in littera fructum spiritualis sensus inditum esse comperimus. Sermo etenim Dei, aromatum more, quo subtilius quasi terendo et cernendo discutitur, eo maiorem internae suae virtutis fragrantiam [Al., flagrantiam] reddit. Planum namque est et dulce ad audiendum piis, quod:
2 Discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis Iesus, et videntes eum adoraverunt. Sed non vacat [Al. add. a] mysterio, quod Dominus in Galilaea post resurrectionem, vel quod in monte discipulis apparuit. In monte etenim apparuit, ut significaret quia corpus, quod de communi generis terra nascendo susceperat, resurgendo iam super terrena omnia sublevatum coelesti virtute induerit. In monte apparuit, ut admoneret fideles, si illic celsitudinem resurrectionis eius cupiunt videre, hic ab infimis cupiditatibus ad superna studeant desideria transire. Nomen vero Galilaeae quid mysterii salutaris contineat, crebra Patrum expositione notissimum est. Sed non ab re est saepius verbo [Al., verbum] repetere, quod semper necesse est animo retinere. Galilaea quippe transmigratio facta, vel revelatio, dicitur. Utraque autem [Al., enim] interpretatio nominis ad unum finem respicit. Siquidem supra legimus dixisse angelum mulieribus: Ite, dicite discipulis eius quia surrexit, et ecce praecedet vos in Galilaeam, ibi eum videbitis. Et nunc, evangelista narrante, cognovimus quia.
3 Abierunt discipuli in Galilaeam, et videntes eum adoraverunt. Quid est ergo quod Dominus Iesus praecedit discipulos in Galilaeam, ut videatur ab eis, sequuntur illi et videntes eum adorant, nisi quia surrexit Christus a mortuis, primitiae dormientium [I Cor. XV]? Sequuntur autem hi qui sunt Christi, et ipsi in suo ordine ad vitam de morte transmigrant, ibique eum videntes adorant, quia [Al., quem] in specie suae divinitatis contemplantes sine fine collaudant. Cui visioni congruit illud, quod Galilaea etiam revelatio interpretatur. Tunc etenim revelata facie, sicut Apostolus testatur, gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur, quicunque modo revelamus ad eum viam nostram, eiusque vestigia fide sequimur non ficta.
4 Et videntes, inquit, eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt. Si quaerimus unde dubitaverint, qui videntes Dominum adoraverunt, nulla magis causa occurrit, quam ea cuius Lucas meminit cum ipso resurrectionis suae die discipulis eum apparuisse narraret, conturbati vero [Al. add. inquit] et conterriti existimabant se spiritum videre [Luc. XXIV]. Videntes ergo Dominum cognoscunt, et quia hunc Deum esse didicerant, dimissis in terram vultibus adorant. Sed inerat mentibus eorum non contemnenda dubietas, quia se non corpus in quo passus est resuscitatum, sed spiritum, quem finita passione tradidit, solum videre putabant. Unde confestim Magister pius et eos qui iam crediderunt in fide confortat, et illos qui adhuc dubitaverunt ad fidei gratiam convocat, omnibus, scilicet, intimans, ad quantam gloriae magnificentiam assumpta pro hominibus et morti data humanitas resurgendo pervenerit.
5 Data est mihi, inquit, omnis potestas in coelo et in terra. Non enim hoc [Al., haec] de coaeterna Patri divinitate, sed de assumpta loquitur humanitate, quam suscipiendo minoratus est paulo minus ab angelis, et in qua resurgendo a mortuis, gloria et honore coronatus est, et constitutus super opera manuum Patris, omniaque subiecta sub pedibus eius [Psal. VIII]. Interque [Al., inter quae] omnia etiam mors ipsa, quae ei ad tempus praevalere visa est, eius pedibus substrata est. Quod ergo Psalmista de Domino resurgente a mortuis ait Patri: Omnia subiecisti sub pedibus eius, hoc est utique quod resurgens ipse Dominus ait discipulis:
6 Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Et quidem etiam priusquam a morte resurgeret, noverant angelicae in coelo virtutes iure [Al. add. se] subditas homini, quem a suo Conditore specialiter assumptum esse videbant; sed caeci in terra homines dedignabantur ei subiici, quem communi secum mortalitate cognoverant indutum. Contemnebant eius virtutem in miraculis intelligere divinam, cui infirmitatem in passionibus inesse cernebant humanam. Propter quod benigne Mediator ipse Dei et hominum, etiam hominibus in terra notum fieri volens quia data sit ei omnis potestas in coelo et in terra, quatenus et ipsis [Al., ipsi] cum angelis in coelo vitam possent habere perennem, misit doctores qui cunctis per orbem nationibus verbum vitae praedicarent.
7 MATTH. ULT. MARC. XVI. Euntes, inquit, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis. Rectissimus autem ordo praedicandi et modernis quoque praedicatoribus Ecclesiae diligentissime sectandus, ut primo quidem doceatur auditor, deinde fidei sacramentis imbuatur, deinde servandis Domini mandatis ex tempore liberius instruatur. Quia neque indoctus quisque et ignarus Christianae fidei potest eiusdem fidei sacramentis ablui, neque lavacro baptismi a peccatis emundari sufficit, si non post baptisma studeat quisque bonis operibus insistere. Prius ergo docere gentes, id est, scientia veritatis instruere, ac sic baptizare praecipit, quia et: Sine fide impossibile est placere Deo [Hebr. XI]; et: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei [Ioan. III]. Ad extremum vero subiungit:
8 Docentes eos servare omnia quaecunque mandavi vobis. Quia sicut corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est. Quanta autem merces piae conversationis, quale pignus futurae beatitudinis etiam in praesenti fidelibus [Al., fideles] maneat, subsequenter insinuat, dicens:
9 Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Libet autem conferre huic testimonio quod Marcus ait: Et Dominus quidem postquam locutus est eis, assumptus est in coelum, et sedet a dextris Dei [Marc. XVI]. Quia enim ipse Deus et homo est, assumptus est in coelum humanitate, quam de terra susceperat; manet cum sanctis in terra divinitate, qua terram pariter implet et coelum: manet autem omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Ex quo intelligitur, quod usque ad finem saeculi non sunt defuturi in mundo, qui divina mansione et inhabitatione sint digni. Nec dubitandum eos post huius saeculi certamina manere cum Christo in regno, qui in saeculo certantes Christum in sui cordis hospitio meruerunt habere mansorem. Notandum interea quod praesens ubique divina Maiestas aliter electis suis, aliter adest reprobis. Adest enim reprobis potentia naturae incomprehensibilis, qua omnia cognoscit novissima et antiqua, intelligit cogitationes a longe, et omnes vias singulorum praevidet. Adest electis gratia piae protectionis, qua illos specialiter per praesentia dona vel flagella quasi filios pater erudit, atque ad possessionem futurae haereditatis erudiendo provehit [Psal. CXXXVIII]. Adest electis, ut scriptum est: Iuxta est Dominus his qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit [Psal. XXXIV]. Adest reprobis, ut praemissum est: Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum [Ibid.]. Unde necesse est ut semper in operibus nequam paveant mali, quorum etiam cogitationes singulae conspectui districti iudicis patent, semper in operatione iustitiae et in his quae propter iustitiam patiuntur gaudeant boni, quibus Deum diligentibus omnia cooperantur in bonum [Rom. VIII], et in quacunque tribulatione positis nunquam eius pietas abest, cui canitur in psalmo: Tibi enim derelictus est pauper, pupillo tu eris adiutor. Contere brachium peccatoris et maligni [Psal. IX]. Quam pietatis suae praesentiam non tantum nobis verbo promisit, sed et evidentibus designavit indiciis, cum post resurrectionem suam discipulis saepius, usque ad diem quo coelos petiit, apparuit, eorumque animos admonendo, increpando, Spiritus sancti donum tribuendo, roboravit. E quibus quidem apparitionibus decem solummodo in evangelistarum scriptis invenimus, sed plures fuisse docet Apostolus, dicens: Et resurrexit tertia die secundum Scripturas, et visus est Cephae, et post haec undecim. Deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul, deinde visus est Iacobo, deinde apostolis omnibus; novissime autem omnium, tanquam abortivo, visus est et mihi [I Cor. XV]. Quibus enim locis vel temporibus factae sint visiones quas commemorat ignoramus: tantum scimus quia quod sibi novissime visum esse Dominum confirmat, post ascensionem eius factum est, vel quando illum de coelo alloquens de persecutore doctorem ecclesiae fecit [Act. IX]; vel quando in paradisum et tertium coelum raptus audivit arcana verba quae non licebat homini loqui [I Cor. XII]. Et, sicut alibi dicit Mysterium Evangelii, quod ab homine non accepit, per revelationem Iesu Christi didicit [Galat. I]. Decies vero visum, ut diximus, post resurrectionem Dominum Evangeliorum nobis et Actuum apostolorum prodit historia, ubi ipso resurrectionis suae die quinquies apparuisse legitur.
10 Primo quidem Mariae Magdalenae flenti ad monumentum; deinde, eidem Mariae, et alteri eiusdem nominis feminae, regredientibus a monumento nuntiare discipulis quae ibi compererant, occurrens apparuit; tertio, Simoni Petro; quarto, Cleophae [Al., Cleopae] et socio eius, cum quibus ipse gradiens in Emaus, ibidem in panis fractione cognitus est. Qui mox reversi Hierosolymam, invenerunt discipulos loquentes: Quia surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. Nam plenius alibi quando Simoni apparuerit, non legitur. Quinto, apparuit eis in eodem loco ianuis clausis, ubi non erat [Al., aberat] Thomas. Sexto, post dies octo, quando erat cum eis et Thomas. Septimo, piscantibus ad mare Tiberiadis. Octavo, in monte Galilaeae, quod hodierna lectione audivimus. Nono, recumbentibus illis undecim apparuit, die quo ascendit in coelum. Decimo, viderunt eum ipsa die non iam in terra positum, sed elevatum in aera, coelosque petentem dicentibus sibi angelis: Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. [Marc. XVI] [Ioan. XX] [Matth. XXVIII] [Luc. XXIV]; [Ioan. XX] [Ioan. XX] [I; Matth. XXVIII] [Marc. XVI], [Act. I] [Marc. XVI.]
11 Hac ergo frequentia corporalis suae manifestationis ostendere voluit Dominus, ut diximus, in omni loco se bonorum desideriis divinitus esse praesentem. Apparuit namque ad monumentum lugentibus [Marc. XVI] [Ioan. XX]; aderit et nobis absentiae eius recordatione salubriter contristatis. Occurrit revertentibus a monumento, ut agnita resurrectionis gaudia praedicarent [Matth. XXVIII]; aderit et nobis, dum bona quae novimus proximis fideliter annuntiare gaudemus. Apparuit in fractione panis his qui se peregrinum esse putantes ad hospitium vocaverunt [Luc. XXIV]; aderit et nobis cum peregrinis et pauperibus, quaecunque possumus, bona libenter impendimus. Aderit et nobis in fractione panis, cum sacramenta corporis eius, videlicet, panis vivi [Al. om. vivi], casta ac simplici conscientia sumimus. Apparuit in abdito de sua resurrectione loquentibus; adest et nobis modo eius dono idem agentibus. Aderit nobis semper cum, ab externis [Al., extrinsecus] operibus ad tempus vacantes, de eius gratia locuturi convenimus [Ioan. I]. Apparuit, cum foribus clausis intus Iudaeorum metu residerent [Ioan. XX]. Apparuit cum minorato eodem metu apertis eum gressibus in montis vertice [Al., verticem] quaererent [Act. I]. Adfuit quondam confortaturus suo Spiritu Ecclesiam, cum ab infidelibus premeretur. Ad [Al., prem. et ad] publicum venire ac dilatari prohiberetur. Adest eidem et nunc cum inclinato ad fidem culmine regali terror quievit persecutionis, et omnis mundi sublimitas apostolicis est subdita vestigiis. Apparuit piscantibus [Ioan. XXI], eisque [Al., eosque] apparens divinis adiuvit beneficiis: aderit et nobis, cum necessaria vitae temporalis recta intentione curamus, iustisque nostris laboribus subsidium suae pietatis adiungit [Al., subiunxit]. Apparuit recumbentibus [Marc. XVI], aderit et nobis, cum, iuxta Apostoli monita, sive manducamus, sive bibimus, sive aliud quid agamus [Al., agimus], omnia in gloriam [Al., gloria] Dei facimus [I Cor. X]. Apparuit primo in Iudaea [Act. I], deinde in Galilaea, post haec rursum in Iudaea die quo ascendit in coelum. Aderat Ecclesiae, cum primo solius Iudaeae terminis clauderetur, adest modo, cum Iudaeis ob culpam perfidiae derelictis transmigravit ad gentes. Aderit in futuro, cum ante finem saeculi revertetur ad Iudaeam, et, sicut Apostolus ait, intrante gentium multitudine, sic omnis Israel salvus erit [Rom. XI]. Novissime illis apparuit ascendens in coelum [Act. I]. Aderit et nobis, ut eum post mortem sequi mereamur ad coelos, si ante mortem eum in Bethaniam unde ascendit, id est, in domum obedientiae, sequi curamus [Marc. XVI]. Ipse etenim coelos [Al., coelum] ascensurus Bethaniam venit, quia, sicut Apostolus ait, Factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod et Deus illum exaltavit [Philipp. II]. Venimus ibidem et nos, si quod ille monet agimus, quod promisit intendimus. Esto, ait [Al., autem], fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae [Apoc. II]. Fitque, ipsius gratia largiente, ut qui nobiscum usque ad vitae huius terminum manet, post hanc nos vitam ad videnda secum vitae coelestis praemia sublevet, in qua vivit et regnat cum Patre, Deus, in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen.
Beda Venerabilis HOME

bke47.73v

Beda, Homiliae, 2, HOMILIA II. IN VIGILIA PASCHAE. <<<     >>> HOMILIA IV . INFRA OCTAVAS PASCHAE.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 3

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik