Beda Venerabilis, Homiliae, 2, HOMILIA II. IN VIGILIA PASCHAE.
0 | LUC. XXIV. IOAN. XX. In illo tempore, stetit Iesus in medio discipulorum suorum, et dicit eis: Pax vobis, ego sum, nolite timere, etc. |
1 | Gloriam suae resurrectionis Dominus et Redemptor noster paulatim discipulis et [Al. om. et] per incrementum temporis ostendit, quia nimirum tanta erat virtus miraculi, ut hanc repente totam capere fragilia mortalium pectora non possent. Consulens igitur ipse imbecillitati quaerentium, primo venientibus ad monumentum et feminis suo amore ferventibus et viris, revolutum lapidem, et ablato suo corpore linteamina, quibus involutum erat, sola posita monstravit; deinde curiosius inquirentibus feminis, et de eo quod invenerant mente consternatis angelorum visionem ostendit, qui illum resurrexisse certa manifestatione patefacerent, ac sic praecurrente fama patratae resurrectionis, tandem ipse Dominus virtutum et rex gloriae apparens, quanta potentia mortem quam ad horam gustaverat devicisset, aperuit. Et quidem quantum et evangelicae serie lectionis invenimus, quinquies ipsa qua resurrexit die, visus est hominibus primo Mariae Magdalenae ad monumentum, quando ei desideranti pedes eius amplecti [Al. complecti] dictum est: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum [Ioan. XX]. Deinde duabus a monumento currentibus nuntiare discipulis quae ab angelis de perfecta eius resurrectione didicerant, de quibus scriptum est: Quia accesserunt, et tenuerunt pedes eius, et adoraverunt eum [Matth. XXVIII]. Apparuit ipso die advesperascente duobus euntibus in castellum Emaus [Al., Emmaus], qui eum ad hospitium vocantes in panis fractione cognoverunt; apparuit et Petro [Luc. XXIV]. Quod si evangelista quando vel ubi factum sit, minime designaverit, tamen quia factum sit non tacet, scribens quia cum praefati duo discipuli, cognito Domino in Emaus, statim redissent Hierusalem, invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum ipsis erant, dicentes: Quia surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. Ac deinde subiungit: Et ipsi narrabant quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. Statimque annectit quintam eius apparitionem, de qua modo cum [Al. add. Evangelium] legeretur audivimus, ita incipiens: |
2 | Dum haec autem loquuntur, Iesus stetit in medio eorum, et dicit [Al., dixit] eis: Pax vobis, ego sum, nolite timere. Ubi primo notandum et diligenter memoriae commendandum est, quod de se loquentibus discipulis Dominus astare in medio, et praesentiam suae visionis revelare dignatus est. Hoc est enim quod fidelibus cunctis alibi promisit, dicens: Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum [Matth. XVIII]. Ad confirmandam namque fidei nostrae constantiam, quod semper agit praesentia divinae pietatis, aliquando etiam praesentia voluit corporalis ostendere visionis. Nam et de nobis quamvis porro infra apostolorum pedes iacentibus hoc ipsum eius misericordia fieri confidere debemus, ipsum, videlicet, esse in medio nostri, quotiescunque convenientes in nomine illius congregamur. Nomen quippe illius Iesus, id est, Salvator est. Et cum de acquisitione perpetuae salutis locuturi convenimus, constat nimirum quia in nomine Iesu congregamur. Nec dubitare fas est de his quae ipse amat conferentibus nobis eum esse praesentem, et tanto utique verius, quanto ea quae ore proferimus perfectiori corde retinemus. Deinde videndum quod apparens Salvator discipulis pacis statim eis gaudia mandat, id ipsum celebrata immortalitatis gloria iterans, quod ad passionem iturus mortis quasi pignus eis speciale salutis accurate commendaverat dicens: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis [Ioan. XIV]. Cuius gratiam muneris eo quoque nato visi mox pastoribus angeli praedicabant laudantes Deum, et dicentes: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis [Luc. II], quia nimirum tota Redemptoris nostri in carne dispensatio, mundi est reconciliatio. Ad hoc quippe incarnatus, ad hoc passus, ad hoc est resuscitatus a mortuis, ut nos qui peccando iram Dei incidimus, ipse reconciliando ad Dei pacem reduceret. Unde recte et a propheta Pater futuri saeculi, Princeps pacis, nominatur [Isai. IX]. Et Apostolus de eo scribens his qui ex gentibus crediderant, ait: Et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis, et pacem his qui prope, quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno spiritu ad Patrem [Ephes. II]. Apparente autem sibi Domino, conturbati et conterriti discipuli, existimabant se spiritum videre. Agnoscentes quidem Dominum esse qui apparuit, sed putantes quia non in corporis eum, sed in spiritus sui substantia viderunt [Al., viderent], id est, quia non corpus ipsius quod defunctum et sepultum noverant, iam resuscitatum a morte conspicerent, sed spiritum potius quem, relicto corpore, in manus patris commendaverat, prae oculis haberent. Sed hunc eorum errorem simul et pavorem, quo ad novam incognitamque visionem fuerant perculsi, benigna [Al., benigne] magister piissimus gratia consolationis et admonitionis abstergere curavit. |
3 | Quid, inquiens, turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? Videte manus meas et pedes, quia ego ipse sum. Non autem sine causa manus suas potius ac pedes, quam vultum quem aeque noverant, eos videre ac recognoscere iubet, sed ut, visis clavorum signis quibus cruci erat affixus, non solum corpus esse quod videbant, sed ut ipsum Domini sui corpus quod crucifixum noverant intelligere possent. Unde bene Ioannes, dominicae apparitionis memoriam faciens, latus quoque suum, quod a milite fuerat vulneratum, discipulis eum ostendisse perhibet, ut quo plura notissimae passionis ac susceptae mortis indicia cognoscerent, eo certiori patratae iam resurrectionis ac dirutae mortis fide gauderent. Qui ut illos per omnia de fide resurrectionis certos redderet, non tantum oculis intuendum, sed attrectandum quoque manibus corpus, quod immortale illis ostendebat, exhibuit dicens: |
4 | Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Quatenus gloriam resurrectionis praedicaturi, modum quoque nobis resuscitati corporis qualis esset sperandus absque omni valerent ambiguitate monstrare. Unde cum magna fiducia beatus Ioannes apostolus auditores suos ad sequenda fidei et veritatis, quam didicit, arcana provocat dicens: Quod fuit ab initio, quod audivimus et vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae tentaverunt de Verbo vitae [I Ioan. II]. Solent autem gentiles hoc in loco simplicitati fidei nostrae deceptionum laqueos tendere dicendo: Qua temeritate confiditis quia Christus quem colitis vestra de pulvere corpora possit incorrupta reducere, qui nec suorum vulnerum, quae in cruce suscepit, potuit cicatrices obducere, sed resuscitato, ut dicitis, suo corpore a mortuis, signa adhuc mortis inesse non celavit? Quibus respondemus, quia Christus, cum omnipotens sit Deus, et nostra, ut promisit, corpora de corruptione ad incorruptionem, de morte ad vitam, de terrae pulvere coelestem suscitavit ad gloriam, et suum quod moriendo exuerat corpus quale voluit revocavit ad vitam. Quod cum abolitis passionis indiciis ostendere discipulis posset, certe [Al., certae] utique dispensationis gratia passionis in eo maluit indicia reservare. Primo, videlicet, ut discipuli, qui haec videbant, manifeste possent dignoscere non spiritum sine corpore, sed corpus esse spirituale quod videbant, certamque fidem peractae resurrectionis eius, certam spem futurae omnium hominum resurrectionis mundo praedicarent. Deinde, ut ipse Dominus et Deus noster Iesus Christus, qui in humilitate [Al., humanitate] Patrem interpellat pro nobis, ostensis vulnerum suorum cicatricibus, quantum pro humana salute laboraverit, ei perpetuo demonstret, miroque et ineffabili nobis ordine eum qui nil unquam potest oblivisci, qui semper misereri paratus est, absque intermissione admoneat [Al., commoneat] quam congrue [Al., iuste] hominibus misereatur, quorum particeps naturae, doloris et passionis ipse Dei Filius effectus sit, pro quibus ipse confligens, mortis imperium moriendo prostravit. Tertio, ut omnes electi perpetua beatitudine suscepti, videntes in Deo ac Domino suo signa passionis, nunquam illi gratias agere desistant, per cuius mortem se vivere cognoscunt, sicque fieri valeat quod voce totius Ecclesiae cantat propheta in Psalmis: Misericordias Domini [Al., tuas, Domine] in aeternum cantabo [Psal. LXXXVIII]. Ad extremum ut etiam reprobi in iudicio signa eiusdem passionis aspiciant, sicut scriptum est: Videbunt in quem transfixerunt [Ioan. XIX], ac se iustissime damnandos intelligant, non solum hi qui ei impias intulere manus, sed et illi qui vel suscepta eius mysteria pro nihilo contemnunt, vel sibi oblata nunquam suscipere curarunt, vel etiam maiore impietate in eos qui susceperant odiis ac persecutionibus exstinguere aut corrumpere laborant. Non ergo fallit [Al. add. nos] fides resurrectionis Christi, non decipit nos spes resurrectionis nostrae, quia Deus Pater et Dominum suscitavit, et nos suscitabit per virtutem suam [Rom. VIII]. Et sicut alibi idem Apostolus ait: Quod si spiritus eius, inquit [Al. om. inquit], qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum eius in vobis [Rom. VIII]. Quod de electis specialiter dictum constat, quoniam quidem omnes resurgemus, non autem omnes immutabimur, sed soli qui nunc spiritus sancti inhabitatione reguntur, tunc in aeternae vitae beatitudine [Al., beatitudinem] maiori eiusdem [Al., etiam] spiritus gratia sublevantur. Igitur Dominus, ad confirmandam resurrectionis fidem, se ipsum vivum discipulis praebuit, verba exhortationis attulit, vestigia passionis non solum intuenda, sed et palpanda demonstravit. Sed infirma adhuc eorum praecordia novitatem tantae potentiae capere nequeunt, magisque mirari prae gaudio quod videbant, quam credere quod docebantur incipiunt. Verum Dominus ne quid in eorum mente resideret ambigui, sumptis etiam epulis, comedit coram eis, ut si visibus oculorum, si suorum tactibus non crederent digitorum, vel alimentorum carnalium perceptione carnem esse quae apparuit cognoscerent. Qua in re, fratres [Al. add. charissimi], cavenda est haeresis stulta Cerinthianorum, ne quis videlicet pueriliter desipiens aestimet vel Mediatoris Dei et Domini nostri corpus excitatum a mortuis, sustentaculo eguisse ciborum, vel nostra post resurrectionem corpora in vita et conversatione spirituali escis reficienda carnalibus, ubi divinae contemplatio claritatis esurire et sitire, sicut et bonorum caeterorum penuriam pati nullatenus sinit. Unde ardentissimus vitae illius amator de sua certus devotione, Deo spe laetabundus loquitur: Ego autem cum iustitia apparebo in conspectu tuo, satiabor dum manifestabitur gloria tua [Psal. XVI]. Et Philippus eodem fervens amore: Domine, inquit, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis [Ioan. XIV]. Simpliciter itaque et pie sentiendum est resuscitatum a morte, et immortale iam factum corpus dominicum, nullam quidem necessitatem, attamen facultatem habuisse vescendi; ideoque ubi opportunitas probandae substantiae naturalis exigebat, cibis esse refectum, qui nimirum cibi nullum saginae adiumentum, ut mortalium corporibus solent, illi praebuerint, sed quomodo in ignem missa aqua, ita mox comesti spirituali eius sint virtute absumpti. Sed et nostra post resurrectionem corpora coelesti gloria praedita, credendum est ad quidquid voluerint agendum esse potentia, ad perveniendum ubicunque libuerit esse promptissima; sed quia tunc nulla manducandi necessitas vel utilitas aliunde potest incurrere [Al., inferri], nullatenus immortale saeculum cibis mortalibus esse fruiturum, ubi filiis resurrectionis non aliud esca et potus quam vita et salus, gaudium, pax, et omnia bona, quam illud nimirum sit quod in psalmo canitur: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum [Al., saeculum saeculi] laudabunt te [Psal. LXXXIII]. Et iterum: Videbitur Deus deorum in Sion [Ibid.]. Unde et Apostolus illius saeculi arcana scribens [Al., describens], ait: Quando erit Deus omnia in omnibus [I Cor. XV]. Expleta autem refectione Dominus adhuc exhortationis monita subiunxit, dicens: |
5 | Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum. Id est, cum mortali adhuc et passibili carne vestri essem similis. |
6 | Quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et Prophetis et Psalmis de me. Omnem Magister veritatis tollit scrupulum simulationis, undique veritatis iura confirmat. Videtur, palpatur, reficitur, sermo exhortationis per singula praebetur, et ne solum eius testimonium minus sufficere putaretur, etiam Moysi et prophetarum auctoritas, qui eius incarnationem, passionem et resurrectionem suis praesignaverunt scriptis, ad medium producitur. Ne vero ad intelligenda horum mystica dicta, tardi forte remanerent, sensum quoque illis quo haec intelligere possent aperuit: quo facto, nil ultra priscae dubietatis in eorum mente residere permisit, nec tamen [Al., tunc] illis adhuc rationem passionis ac resurrectionis suae reddere desistit [Al., destitit]. Nam sequitur: |
7 | Et dixit illis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis die tertia, et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes. Ideo autem Christum pati et resurgere oportebat a mortuis, quia impossibile erat mundum salvari nisi Deus homo veniret, qui in hominis habitu apparens, et homines quae essent divina instrueret, et mortem ut homo suscipiens divina virtute revinceret, sicque in se credentes, et ad contemptum subeundae mortis accenderet, et certitudine sperandae resurrectionis ac vitae perpetis animaret. Quo enim aptius exemplo poterant homines ad fidem participandae gloriae, et promerendae vitae immortalis erigi, quam cum ipsum Deum cognoscerent [Al., agnoscerent] humanitatis ac mortalitatis suae factum [Al., add. fuisse] participem? Quo efficacius ordine ad toleranda pro sua salute adversa quaeque provocarentur, quam cum auctorem suum didicissent pro eorum [Al., ipsorum] salute [Al. add. et] innumera ab impiis genera probrorum, et ipsam mortis subiisse sententiam? Qua ratione congruentius spem resurrectionis acciperent, quam cum eius se sacramentis ablutos et sanctificatos, eius corpori adunatos esse meminissent, qui, pro ipsis morte gustata, citius exemplum resurgendi a morte praeberet? Oportebat itaque pati Christum, et resurgere a mortuis die tertia, et praedicari, inquit, in nomine eius poenitentiam, et remissionem [Al. add. peccatorum] in omnes gentes. Qui [Al., quia] nimirum ordo erat necessarius, ut prius pro salute mundi sanguis funderetur Christi, postquam [Al. om. postquam] per [Al. add. quem] eius resurrectionem et ascensionem patefieret hominibus coelestis ianua regni; et sic demum mitterentur qui cunctis per orbem nationibus verbum vitae praedicarent, ac sacramenta fidei, quibus salvari atque ad gaudia supernae patriae possent attingere, ministrarent, cooperante ipso Mediatore Dei et hominum, homine Iesu Christo, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. |