monumenta.ch > Beda Venerabilis > 1
>>> Beda, Homiliae, 2, HOMILIA II. IN VIGILIA PASCHAE.

Beda Venerabilis, Homiliae, 2, HOMILIA PRIMA. IN VIGILIA PASCHAE.

0 MATTH. XXVIII. MARC. XVI. LUC. XXIV. IOAN. XX. In illo tempore, vespere autem Sabbati quae lucescit in prima Sabbati, venit Maria Magdalena, et altera Maria videre sepulcrum. Et ecce terraemotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de coelo, et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum, etc.
1 Vigilias nobis huius sacratissimae noctis, sicut ex lectione evangelica audivimus, fratres charissimi, resurrectio Domini ac Salvatoris nostri dedicavit. Iuste etenim hanc pro eius amore vigiliis celebramus et hymnis, qui pro nostro amore in ea dormire in mortem, ac de morte voluit excitari; nam sicut Apostolus ait: Mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram [Rom. IV]. Quod ipso quoque statum temporis quod vel mortuus est in cruce, vel a mortuis resurrexit, ostendit. Circa horam quippe nonam, cum inclinata iam esset ad vesperam dies, et tepefactus a meridiano fervore radius solis, mysterium victoriosissimae passionis consummavit, evidenter se insinuans propter auferenda scelera, quibus a divina luce et dilectione in huius mortem peregrinationis incidimus, crucis subisse patibulum. Surrexit mane prima Sabbati, quae nunc dies Dominica vocatur, manifeste docens se nos a morte animae resuscitaturum, et in lucem perpetuae felicitatis esse perducturum. Sed et aliud nobis memorabile mysterium tempore suae passionis, sepulturae et resurrectionis intimare curavit. Sexta quippe feria crucifixus est, Sabbato quievit in sepulcro, Dominica resurrexit a mortuis, significans electis suis per sex huius saeculi aetates, inter pericula persecutionum bonis operibus insudandum. In alia autem vita quasi in Sabbato perpetuo requiem animarum sperandam: porro in die iudicii quasi in die Dominica, corporum quoque immortalium receptionem esse celebrandam, in quibus deinceps animae superno gaudio sine fine fruantur. Quod autem in lectione evangelica dictum est, quia sanctae mulieres vespere Sabbati, quae lucescit in prima Sabbati, venerint [Al., venerunt] videre sepulcrum, ita intelligendum est: quia vespere quidem venire coeperint [Al., coeperunt], sed lucescente mane in primam Sabbati ad sepulcrum pervenerunt, id est, vespere aromata paraverunt, quibus corpus Domini ungere desiderabant, sed parata vespere aromata mane ad sepulcrum detulerint [Al., detulerunt]. Quod Matthaeus quidem brevitatis causa obscurius posuit, sed alii evangelistae quo ordine sit factum evidentius ostendunt. Sepulto namque sexta feria Domino, reversae a monumento mulieres paraverunt aromata et unguenta quandiu operari licebat, et Sabbato quidem siluerunt secundum mandatum, sicut Lucas aperte designat. Cum autem transisset Sabbatum, vesperaque adveniente tempus operandi redisset, mox prompte ad devotionem emerunt, quae minus paraverant aromata, sicut Marcus commemorat, ut venientes ungerent eum, et valde mane una Sabbatorum veniunt [Al., venerunt] ad monumentum. Quaerendum autem cur noctem Dominicae resurrectionis evangelista describens ait:
2 Vespere autem Sabbati, quae lucescit in prima Sabbati. Cum consuetus ordo temporum habeat, vesperam magis tenebrescere in noctem, quam in diem lucescere. Sed mystice loquens evangelista quantum dignitatis haec sacratissima nox de gloria devictae mortis accepit [Al., acceperit], insinuare studuit, dum eius exordium quo devotae Christo feminae in obsequium illius vigilare coeperunt, in sequentem iam diem lucescere perhibuit. Nam Dominus auctor et ordinator temporum, qui in ultima noctis huius parte surrexit, totam eam nimirum eiusdem resurrectionis luce festivam reddidit et coruscam. Siquidem ab exordio mundanae creationis usque huc, ita temporum cursus distinguebatur, ut dies noctem praecederet, iuxta ordinem videlicet primae conditionis. Hac autem nocte per mysterium resurrectionis Domini temporum ordo mutatus est. Nam quia nocte resurrexit a mortuis, die vero sequenti eiusdem resurrectionis effectum discipulis ostendit, ac participato cum eis convivio, veritatem virtutis eius mirantibus simul et gaudentibus astruxit, rectissime nox illa sequentis diei coniuncta est luci, ac si [Al., sic] temporum ordo statutus est, ut dies noctem sequatur. Et quidem aptissime quondam diem sequebatur nox, quia homo a luce paradisi peccando lapsus, in huius saeculi tenebras aerumnasque decidit; aptissime nunc dies sequitur noctem, quando per fidem resurrectionis a peccati tenebris et umbra mortis ad lucem vitae Christo largiente reducimur. Quapropter necesse est, fratres charissimi, ut quia [Al., qui] noctem hanc praecipuam gratia Dominicae resurrectionis illustratam cognovimus, ipsi quoque sollicite curemus, ne qua eius particula nostro in corde tenebrescat, sed tota lucescat in diem, et nunc videlicet nobis vigilias eius digne devotione laudis agentibus, et completis quoque vigiliis sobria ac pura conscientia, diei Dominici paschalia festa expectantibus.
3 Venit, inquit, Maria Magdalena, et altera Maria videre sepulcrum. Duae unius nominis eiusdemque amoris ac devotionis feminae, quae Dominicum venerunt invisere sepulcrum, duas fidelium plebes, Iudaicam, scilicet, et gentilem designant, quae una atque indissimili studio passionem resurrectionemque sui Redemptoris quacunque eius Ecclesia per orbem diffusa est celebrare desiderant. Quod autem terraemotus, resurgente Domino de sepulcro sicut etiam moriente in cruce, factus est magnus, significat terrena prius corda et coelesti spe deiecta per fidem passionis ac resurrectionis eius concutienda ad poenitentiam, ac saluberrimo pavore permota, ad vitam sublimanda perpetuam. Quod angelus advenit, obsequium servitutis suae quod Domino debuit, exsolvit. Quia enim Christus Deus et homo est, inter acta humanitatis eius semper angelorum ministeria Deo debita non desunt, sicut inquisita sancti Evangelii copiosissime probat historia. Revolvit autem lapidem, non ut egressuro Domino ianuam pandat, sed ut egressus eius iam facti praestet hominibus indicium. Qui enim mortalis adhuc clauso virginis utero potuit nascendo mundum ingredi, ipse absque ulla dubietate iam factus immortalis, clauso licet sepulcro, potuit resurgendo exire de mundo. Nec praetereundum quare testis Dominicae resurrectionis angelus sedens apparuerit, cum is qui nativitatis eius mundo gaudium evangelizabat, iuxta pastores stetisse legatur. Stare quippe pugnantis est, sedere autem [Al. om. autem] regnantis. Et recte stans apparuit angelus qui adventum Domini in mundo praedicabat, ut etiam stando signaret, quia is quem praedicabat, ad debellandum mundi principem veniret. Recte praeco resurrectionis eius sedisse memoratur, ut etiam sedendo figuraret eum superato mortis auctore, sedem regni iam conscendisse perpetui. De qua ipse paulo post discipulis apparens ait: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra [Matth. XXVIII]. Et Evangelista Marcus: Et Dominus quidem Iesus, inquit, postquam locutus est eis, assumptus est in coelum, et sedet [Al., sedit] a dextris Dei [Marc. XVI]. Sedebat autem super lapidem revolutum, quo ostium monumenti claudebatur, ut claustra inferorum sua illum virtute deiecisse ac superasse doceret, quatenus omnes quos ibi suos invenisset ad paradisi lucem requiemque sublevaret, iuxta illud propheticum: Tu quoque in sanguine testamenti eduxisti vinctos [Al. add. tuos] de lacu, in quo non est aqua [Zach. IX].
4 Erat [Al. add. autem] aspectus eius sicut fulgur, et vestimenta eius sicut nix. Ut ipso quoque habitu et vultu significaret, quia is, cuius gloriam resurrectionis nuntiabat, et terribilis ad damnandum reprobos, et benignus esset ac blandus ad consolandum electos. In fulgure etenim terror timoris, in nive autem blandimentum candoris exprimitur. In cuius indicium divinae discretionis ipse quoque angelus apparet, et custodes sepulcri impios timore perterret [Al., perterruit], ac mortuorum instar terrae prosternit, et visitatrices eiusdem sepulcri piissimas benigna consolatione refovet, ac ne paveant confortat. Insuper etiam familiari affatu prior ipse, quia sciret eos Iesum quaerere, dicit, et quia iam surrexit addit, mox etiam ipsas honorifico ac laetissimo subditas ministerio gaudium resurrectionis eius evangelizare praecipit. Et quam felices feminae, quae angelico doctae oraculo triumphum resurrectionis mundo annuntiare meruerunt, atque mortis, quam Eva serpentino seducta affatu contraxit, imperium praedicare dirutum. Quanto feliciores animae virorum pariter et feminarum, quotquot in die iudicii percussis pavore ac digna ultione reprobis, ipsae coelesti gratia adiutae triumphare de morte, et gaudium beatae resurrectionis intrare meruerint. Currentibus autem eis evangelizare discipulis occurrit Iesus, easque salutat, ostendens se omnibus iter virtutum inchoantibus, ut ad salutem perpetuam [Al. om. perpetuam] pervenire queant, adiuvando occurrere.
5 Illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius. Videamus, fratres, in Domino resurgente a mortuis veritatem nostrae carnis, videamus gloriam novae incorruptionis. Superius quippe lectum est quia clauso surrexit monumento: nunc autem legitur quia mulieres tenuerunt pedes eius, et adoraverunt eum. Surrexit enim clauso ostio monumenti, et exiit, ut immortale iam factum doceret esse corpus, quod in monumento clausum fuerat mortuum. Tenendas mulieribus praebuit plantas, ut veram se habere [Al., ostendere] carnem, quae a mortalibus tangi posset [Al., possit] intimaret.
6 Ite, inquit, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam, ibi me videbunt. O mira pietas Salvatoris, mira benignitas! Quos ante passionem discipulos, et aliquando etiam servos vocare consueverat, hos post resurrectionem fratres appellat, ut et eiusdem se humanitatis, quam et ante habuerat, habitum resurgendo resumpsisse monstraret, et illos quoque ad promerendam sperandamque in sua carne coronam immortalitatis qua ipse iam praeeminebat erigeret. Sane quod se in Galilaea videndum a discipulis praedixit, et sicut sequentia sancti Evangelii declarant, exhibuit etiam in hoc mystice, et veritatem suae resurrectionis et nostrae profectum vitae spiritualis insinuat. Galilaea quippe transmigratio facta interpretatur. Et bene in Galilaea videtur a discipulis, qui iam de morte ad vitam, de corruptione ad incorruptionem, de poena transmigraverat ad gloriam, ut victoriam resurrectionis non solum ostensione corporis et exhortatione sermonis, sed nomine quoque loci in quo appareret et loqueretur commendaret. Sed et ipsi gaudio resurrectionis eius ita solum tunc frui valemus, si nunc de corruptela vitiorum ad virtutum opera transmigrare satagimus. Unde curandum summopere est, fratres mei, ut quia resurrectionis Domini et Salvatoris nostri tempus agnovimus, quia eius solemnia celebramus, continuis bonorum operum profectibus ad contemplandam eius celsitudinem transmigremus, quia nostrae resurrectionis tempus ignoramus, quod tamen futurum nullo modo ambigimus, et omni quidem, et in hac praecipua nocte, sollicitas pro eius exspectatione vigilias agamus. Obsecremus misericordiam illius, qui susceptam pro nobis humiliter mortem mox sublimiter superavit, ut nostrae nos tempore resurrectionis de morte ad vitam transmigrare concedat. Rogemus eum qui pascha nostrum immolatus est Christus, ut et inchoata paschalis gaudii solemnia nos digne peragere, et per haec contingere ad gaudia praestet aeterna. Inter haec vero notandum quod huius sacratissimae noctis ac redemptionis nostrae, quam colimus, solemnitas iam olim est in antiquo Dei populo mystice designata. Cum enim idem populus diu fuisset Aegyptia servitute gravatus, nec eum dimittere vellent Aegyptii ad liberum sui Conditoris exire servitium, tandem praecepit ei Dominus in celebratione paschae immolare agnum, eiusque carnes hac nocte assare et edere, et ex eius sanguine, qui esset effusus in limine, postem domorum suarum utrumque ac superliminare perungere, atque intus paratum ac vigilantem, horam suae redemptionis exspectare: quod dum faceret, ecce noctis huius medio Dominus adveniens, percussis Aegyptiorum primogenitis, liberavit populum suum a pondere longae servitutis, atque ad terram promissae olim patriae perduxit, iubens eum hanc noctem in memoriam suae salvationis omnibus annis immolatione agni paschalis agere solemnem. Quae profecto redemptio populi illius spiritualis nostrae redemptionis, quae resurgente a mortuis Domino hac nocte completa est, typum gessit, sicut etiam carnales eiusdem populi oppressores Aegyptii diriora nequitiae spiritualis arma designant, quibus subiectum sibi genus humanum impia damnatione premebat. Sed veniens Agnus immaculatus dignatus est immolari pro nobis, dedit sanguinem suum nostrae salutis pretium, qui, morte ad tempus suscepta, mortis imperium perpetuo damnavit, mirandoque ac desiderabili spectaculo agnus innocenter occisus, leonis qui occiderat vires potenter attrivit. Agnus qui tollit peccata mundi, leonem qui intulit peccata mundo confregit: Agnus, qui nos suae carnis et sanguinis libamine ne pereamus reficit, leonem qui nos rugiens circuit, et quem de nobis perdat inquirit, interficit Agnus, qui suae mortis signum frontibus nostris ad decutienda tela mortiferi hostis imposuit. Nam et ideo sanguis agni legalis in limine superliminari et utroque poste domorum in quibus edebatur iussus est poni, ut etiam quadripartita sanguinis distinctio quadrifidum dominicae passionis vexillum, quo nos signati liberamur exprimeret, deiecit adversarium nostrae libertatis et pacis, qui insidiatur nobis in occulto, sicut leo in cubili suo. Sicuti ergo nocte hac immolato agno in Aegypto, signatis eius sanguine domibus fidelium, comestis eius carnibus venit Dominus repente, et eos qui mysterii coelestis exortes manebant puniens, e contra populum quem sacramentis salutaribus imbutum vidit, redemit: ita nimirum Dominus ac Redemptor noster cum suum pro nobis corpus et sanguinem hostiam Patri obtulisset, subvertit potentiam diaboli, et satellitum eius, spirituum, videlicet, immundorum, audaciam comminuit. Disiecit claustra inferni, electos qui ibidem quamvis in tranquillitatis sinu tenebantur eruit, et hac ipsa nocte resurgens a mortuis ad coelestis regni gaudia reduxit, impleta prophetia quae dixit [Psal. LXVII]: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem), [Al., om. haec omnia] nec iustos solum quos apud inferos invenit, abstulit, verum etiam eis [Al., eos] quos in carne adhuc positos suos esse cognovit, necnon et nobis, quos in se credituros in fine temporum praevidit, remedium salutis morte sua ac resurrectione procuravit. Nobis etiam antequam crearemur spiritualem vitae alimoniam qua recrearemur [Al., recreamur] sacravit, signum victoriae quo ab hostium insidiis muniremur paravit, vitae perennis iter quod sequamur aperuit. Unde et ipsi merito nocte hac redemptionis nostrae memores, vigiliis Deo dignis instamus et precibus lectionibusque divinis, quae datae nobis gratiae munera narrant, audiendis operam damus, novam adoptionis plebem spiritualis Aegypti Domino subtractam, uni vero Domino fonte regenerationis sacramus, missarum solemnia celebramus, corpus sacrosanctum et pretiosum Agni nostri sanguinem, quo a peccatis redempti sumus, denuo Deo in profectum nostrae salutis immolamus. Et quia de resurrectionis dominicae simul et ereptionis nostrae mysteriis annua solemnitate laetamur, studeamus, charissimi, haec eadem mysteria interno mentis amore complecti, haec vivendo semper tenere, haec quasi munda animalia nunc oris locutione ruminanda, nunc cordis penetralibus retractanda servemus, et ante omnia talibus vitam ducere curemus actibus, quibus nostrae quoque resurrectionis eventum laetantes mereamur aspicere, ut cum tuba novissima totum genus humanum excitans ad tribunal iusti iudicis advocaverit, nos a sorte reproborum secernat, signum eiusdem iudicis nostri, quo sacramur, a poena negligentium secernant vigiliae quibus adventum eius exspectamus, eisque digna ultione multatis ipse nos ad mansionem supernae pacis, quam ante saecula promisit, inducat, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
Beda Venerabilis HOME

bke47.65r

>>> Beda, Homiliae, 2, HOMILIA II. IN VIGILIA PASCHAE.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 1

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik