Beda Venerabilis, Homiliae, 1, HOMILIA XXIV. IN FERIA SECUNDA POST DOMINICAM PALMARUM.
0 | IOAN. XII. In illo tempore ante sex dies paschae venit Iesus Bethaniam, ubi fuerat Lazarus mortuus, quem suscitavit Iesus, etc. |
1 | Moris esse prudentium solet, non solum ex eis, quae recte apprehenderint [Al., ac prudenter], verum etiam ex illis quae aliter gesta seu dicta cognoverint, prudentiae discere virtutem; haec nimirum ut imitentur sequendo, illa ne incurrant devitando. Quod nos, fratres dilectissimi, in hodierna sancti Evangelii lectione facere ratio cogit, non tantum videlicet devotionem amatorum Christi ad exemplum discere virtutis, sed [Al. add. et] perfidiam considerare, et consideratam citius declinare persequentium. Sequamur enim necesse est illarum prudentiam feminarum quas tanta fide et dilectione Domino adhaesisse cognovimus; fugiamus insipientiam pontificum et Pharisaeorum, qui sapientiam Dei circumvenire insidiis et interficere quaerebant; caveamus dementiam eorum qui sanctificandi propter pascha Hierosolymam ascenderant, sed obliti sanctificationis, in ipsa domo orationis de Salvatoris nece tractabant. Imminebat pascha, quo sanctificatum quemque ac mundum ad esum agni venire oporteret: et ipsi qui sanctificandi ad templum ascenderant, sordidiores iam de conspiratione effundendi sanguinis descendebant. Curemus solerter [Al., sollicite], quia paschae nostri tempus appropiat. In [Al., Ut] illo iam veniente sanctificati ad altare Dominicum accedamus, non agni carnes comesuri, sed nostri Redemptoris mysteria sancta sumpturi. Mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. Nemo domum orationis convertat in speluncam latronum, nemo membris Christi mortis laqueos substernat, nemo manens adhuc in morte ad accipienda vitae mysteria praesumat accedere: qui enim non diligit, manet in morte. Diligamus Christum in seipso, diligamus in membris eius, quaeramus Dominum, et vivet anima nostra, quaeramus autem eum, non sicut impii ad occidendum, sed ut fideles ad perpetuo fruendum. Quaerebant, inquit, Iesum, et colloquebantur adinvicem in templo stantes. Quid putatis, quia non venit ad diem festum? Quaerebant enim Iudaei Iesum, sed male: quaerebant eum ut venientem ad diem festum interficerent. Quaeramus autem nos illum stantem in templo Dei, et perseverantes unanimiter in oratione, et colloquamur adinvicem psalmis, hymnis, canticis spiritualibus, in gratia postulantes ipsum, ut venire ad diem festum nostrum, et sua nos praesentia illustrare, sua ipse nobis dona sanctificare dignetur. |
2 | Dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum, ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum. Demus et nos invicem mandatum, fratres mei, ut si quis cognoverit in cuius corde fratris uberiora sint viscera misericordia, maior humilitas, benignitas, modestia, potentia, caeterarumque abundantior copia virtutum, praesentis videlicet indicia Christi, indicet confestim ubi sit talis, ut vestigia Christi quae apud eum sunt inventa fideliter imitando teneamus. Sciens autem Dominus conspirasse de se occidendo Iudaeos, non fugit insidiantium manus, sed certus de gloria resurrectionis primo venit Bethaniam, proximam Hierosolymis civitatem, ubi Lazarum suscitaverat a mortuis, deinde etiam Hierosolymam, ubi ipse pateretur et resurgeret a mortuis: Hierosolymam quidem, ut ipse ibi moreretur; Bethaniam vero, ut suscitatio Lazari cunctorum memoriae arctius imprimeretur, et magis magisque confunderentur, atque inexcusabiles convincerentur impii principes, qui occidere non timerent eum qui suscitare possit a mortuis, et nec beneficiis suscitationis provocati, nec divina suscitantis virtute perterriti, animos ab iniusta caede retraherent. Et ne dicerent machinatores calumniarum, phantastice suscitatum fuisse Lazarum, facta ibi Domino coena, et ipse unus erat ex discumbentibus cum eo, ut dum viventem, loquentem, epulantem, cum suis familiariter conversantem viderent sive audirent, vel suscitantis potentiam agnoscerent, et acciperent gratiam, vel obdurato corde nolentes veritati acquiescere, incurrerent poenam. Mystice autem coena haec Dominica, ubi Martha ministrabat, et Lazarus inter alios discumbebat, fides est Ecclesiae quae per dilectionem operatur: unde alibi Dominus de credituris in se populis dicit ad discipulos: Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis [Ioan. IV]. Et hoc exponens adiunxit: Meus cibus est, ut faciam voluntatem eius qui misit me, ut perficiam opus eius. In qua coena Martha ministrat, cum anima quaeque fidelis operam Domino suae devotionis impendit; Lazarus vero unus fit ex discumbentibus cum Domino, cum etiam ii qui post peccatorum mortem resuscitati ad iustitiam sunt, una cum eis qui in sua permansere iustitia, de praesentia veritatis exsultant, poenitentes simul cum innocentibus coelestis gratiae muneribus aluntur. Et bene eadem coena in Bethania celebratur, quae est civitas in latere montis Oliveti, et interpretatur domus obedientiae. Domus namque obedientiae Ecclesia est, quae fideliter Domini iussis obtemperat: et ipsa est civitas, quae super montem misericordiae constituta, nunquam potest abscondi, ipsaque de sui latere constructa Redemptoris, id est, aqua ablutionis et sanguine sanctificationis, quae de ipsius latere pro se morientis exiere, imbuta est: ubi etiam altera soror Lazari Maria in magnae indicium dilectionis, sicut sequentia monstrant evangelicae lectionis, accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Iesu, et extersit capillis suis pedes eius. Quo facto non solum suae dat indicium devotionis, sed et aliarum fidelium Deo animarum signat pietatis obsequium. Sed prius notandum quod, sicut narrantibus Matthaeo et Marco didicimus, non solum pedes Domini Maria, sed et caput nardo perfudit. Nec dubitandum est quin et ipsa sit mulier, quae, sicut evangelista Lucas refert [Luc. VII], quondam peccatrix ad Dominum cum alabastro venit unguenti, et stans retro secus pedes eius, lacrymis coepit rigare pedes eius, et capillis capiti sui tergebat, et osculabatur pedes eius, et unguento ungebat. Eadem ergo est mulier, sed ibi pedes solum Domini prona unguebat, et hoc inter poenitentiae lacrymas, hic autem [Al. add. inter] gaudia iustae operationis et pedes ungere, et ad caput quoque ungendum non dubitavit erigi. Ibi quippe rudimenta poenitentium, hic iustitiam perfectarum designat animarum, unde recte tunc mensura unguenti non dicitur, nunc autem libra fuisse perhibetur. Quid namque per libram unguenti, nisi perfectio iustitiae exprimitur? Tunc quale fuerit unguentum tacetur, nunc quia nardi pistici, id est fidelis neque extraneis speciebus adulterati, sed pretiosi fuerit indicatur, ut perfectae fidei et actionis quae sit castitas intimetur. Per caput autem Domini quod unxit Maria, sublimitas divinitatis eius, per pedes humilitas incarnationis exprimitur. Et pedes ungimus eius, cum mysterium susceptae incarnationis debita laude praedicamus; caput ungimus, cum excellentiam divinitatis digna verbi opinione veneramur. Quid enim per unguentum, nisi bonus odor opinionis insinuatur? Paulo attestante, qui ait: Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Iesu, et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco [II Cor. II]. Potest quoque per caput Domini [Al. add. ipse] mediator Dei et hominum, qui est caput Ecclesiae, recte significari; per pedes autem ultima quaelibet membra eius non inconvenienter intelligi, de quibus in fine dicturus est: Quandiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis [Matth. XXV]. Et caput ungimus Domini, cum divinitatis [Al. add. pariter et humanitatis] eius gloriam digna fidei, spei, charitatis dulcedine complectimur, cum laudem nominis eius bene vivendo dilatamus. Pedes ungimus Domini, cum pauperes eius verbo consolationis ne desperare in pressuris debeant, refovemus. Eosdem capillis nostris extergimus, cum de rebus quae nobis superfluunt egentium necessitati communicamus: fitque de nobis quod sequitur: |
3 | Et domus impleta est ex odore unguenti. Quia pro modulo nostro mundus impletur [Al., implebitur] ex opinione devotionis, qua Deum et proximum simplici puroque corde venerari ac diligere probamur: fitque quod in amoris Cantico sponsa gloriatur, dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. Ubi aperte quid Maria semel fecerit, typice autem quid omnis Ecclesia, quid anima quaeque perfecta semper faciat, ostenditur. |
4 | Dixit ergo unus ex discipulis eius Iudas Iscariotes, qui erat eum traditurus: Quare hoc unguentum non vendidit [Vulg., veniit] trecentis denariis, et datum est egenis? Vae impio traditori, vae complicibus nequitiae eius, etiam nunc membra Christi persequentibus, qui famam virtutis, quam ipsi habere non merentur, proximis, qui hanc habent, invidere non cessant! Et quidem putare possemus Iudam cura pauperum haec fuisse locutum, sed prodit mentem illius testis verax, qui ait: |
5 | Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quae mittebantur, exportabat [Vulg., portabat]. Non ergo tunc Iudas periit, quando pecunia corruptus Dominum prodidit, sed iam perditus Dominum sequebatur, qui loculos habens Dominicos, ea quae mittebantur in iis non solum in eius ministerio portare, sed etiam furto exportare solebat. Videns enim Dominus cor Iudae cupiditatis iam sorde pollutum, praevidens peioris proditionis sorde polluendum, commisit eius fidei quidquid habebat in sacculis, eumque de his quae vellet facere, permisit, ut vel collati honoris, vel habitae memoria pecuniae mentem ab ipsius venditione revocaret. Verum quia semper avarus eget, neque unquam beneficiorum perfidus meminit, impius a furto pecuniae quam portabat pervenit ad traditionem Domini qui commendabat. |
6 | Dixit ergo Iesus: Sine illam, ut in diem sepulturae meae servet illud. Quasi innocenter interroganti Iudae Dominus simpliciter et mansuete, quo ministerium Mariae pertineret, exposuit: quia ipse videlicet moriturus, et ad sepeliendum aromatibus esset ungendus. Ideoque Mariae, cui ad unctionem mortui corporis eius, quamvis multum desideranti pervenire non liceret, donatum sit viventi adhuc impendere obsequium, quod post mortem celeri resurrectione praeventa nequiret: unde bene Marcus Dominum de illa dixisse testatur: Quod habuit, haec fecit: praevenit ungere corpus meum in sepulturam [Marc. XIV]. Quod est aperte dicere: Quia corpus meum iam defuncti tangere non poterit, solum quod nunc potuit, fecit, praevenit vivum adhuc funerandi officio donare. |
7 | Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autem non semper habetis. Et hic magnae moderamine patientiae Dominus non Iudam arguit avaritiae, et non pauperum gratia de pecunia loqui, sed ex ratione demonstrat non esse culpandos eos qui ei inter homines conversanti de facultatibus suis ministrarent, cum tam parvo tempore ipse apud Ecclesiam corporaliter mansurus, pauperes autem, quibus eleemosyna fieri posset, in ea semper essent habendi. |
8 | Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic esset, et venerunt non propter Iesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis. Curiositas hos, non charitas, adduxit ad Iesum. Sed nos versa vice, fratres charissimi, si cognoscimus ubi Iesus est, ubi mansionem facit, ubi Bethaniam, id est, domum animae obedientis in qua habitet, invenit, veniamus illuc contemplatione, non propter hominem tantum, quem a morte animae suscitatum spiritualiter vivere donavit, sed ut bonam hominis vitam imitando per hoc ad visionem Iesu pertingere mereamur: quia pro certo cognovimus ubi Iesus est. Resurrexit enim post mortem, et ascendit in coelum, ibi habet mansionem perpetuam. Ipsa est vera Bethania, civitas scilicet coelestis, quam nullus valet nisi obediens intrare. Studeamus igitur venire illuc internis cordis affectibus , suspiremus illuc ipsum domus illius conditorem, petamus omnes, petamus singuli, ut inhabitemus in domo eius omnibus diebus vitae nostrae, non ut Lazarum ibi videamus quem suscitavit a mortuis, sed ut ipsi cum Lazaro et caeteris sanctis resuscitati a mortuis, videamus voluntatem Domini, et protegamur a templo sancto eius. |
9 | Cogitaverunt autem principes sacerdotum, ut [Al, add. et] Lazarum interficerent; quia multi propter illum abibant ex Iudaeis, et credebant in Iesum. O caeca caecorum versutia, occidere velle suscitatum, quasi non possit suscitare occisum, qui poterat defunctum! Et quidem se utrumque posse docuit, qui et Lazarum defunctum, et seipsum suscitavit occisum. Sed nos, fratres, relicta malitia perfidorum, sequamur devotionem fidelium, abeamus ab impiorum contubernio, non sedeamus in consilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non intremus; credamus in eum qui non tantum corpus, sed et animam salvat a morte, servemusque operando quod credimus, ut credentes vitam aeternam habeamus in nomine eius, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum, Amen. |