Beda Venerabilis, Homiliae, 1, HOMILIA XXIII. IN DOMINICA PALMARUM.
0 | MATTH. XXI, MARC. XI, LUC. XIX, IOAN. XII. In illo tempore cum appropinquasset Iesus Hierosolymis, et venisset Bethphage ad montem Oliveti, tunc misit duos de discipulis suis dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam et pullum cum ea, solvite et adducite mihi, etc. |
1 | Mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, qui pro humani generis salute passurus de coelo descenderat ad terras, appropinquante hora passionis, appropinquare voluit loco passionis, ut etiam per hoc claresceret quia non invitus sed sponte pateretur. In asino venire, et a turbis rex appellari et laudari voluit, ut etiam per hoc eruditus quisque agnosceret [Al., cognosceret] ipsum esse Christum, quem sic illo venturum prophetia olim praemissa signaverat. Ante quinque dies paschae venire voluit, sicut ex Ioannis Evangelio didicimus, ut etiam per hoc ostenderet se esse Agnum immaculatum qui peccata tolleret mundi. Agnus quippe paschalis cuius immolatione populus Israel est ab Aegyptia servitute liberatus, ante quinque dies paschae, id est quarta decima luna, ad vesperam iussus est immolari: significans eum qui nos suo sanguine redempturus ante quinque dies paschae, id est, hodierno die magno praecedentium sequentiumque populorum gaudio ac laudatione [Al., ad laudationem] deductus, venit in templum Dei, et erat quotidie docens in eo. Quinta demum peracta die, ubi veteris paschae sacramenta hactenus observata consummavit, ac nova deinceps observanda discipulis sacramenta contradidit, egressus in montem Oliveti, tentus est a Iudaeis, et mane crucifixus, ipsa nos die a daemoniaca dominatione redemit, qua antiquus ille Hebraeorum populus immolatione agni iugum Aegyptiae servitutis abiecit. Ergo Dominus instar agni paschalis ante quinque dies, quam pati inciperet, locum passionis adiit, ut se insinuaret esse illum de quo praedixit Isaias: Sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum [Isa., LIII]. Et paulo superius: Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, et livore eius sanati sumus. Sed invidorum corda principum in cunctis, quae provide gessit, eum persequi quam in eum credere maluerunt, et multum miseri vitae auctorem morti potius dare, quam per eum ipsi vivificari studebant. Verum nos perfidorum caecitate declinata eorum magis exempla qui fideliter Dominum laudavere, sequamur, et iter eius mysticum mystica, ut decet, interpretatione scrutemur. Asina et pullus eius, quibus sedens Hierosolymam venit, utriusque populi, Iudaei videlicet et gentilis, simplicia corda designant, quibus ille praesidens quaeque a noxia libertate suo frenans imperio ad visionem supernae pacis perducit. Hierosolyma etenim visio pacis interpretatur. Et bene cum ad montem Oliveti venisset Dominus, discipulos qui haec animalia adducerent, misit: quia non nostris ad eum meritis, sed sola ipsius gratia largiente, pervenimus, Ioanne attestante, qui ait: Et in hoc charitas est, non quasi nos dileximus Deum, sed quia ipse prior dilexit nos [I Ioan. IV]. Mons namque Oliveti celsitudinem Dominicae dilectionis, qua nos misericorditer illustrare ac salvare dignatus est, insinuat; non solum qui olei natura lucis ministra est, et laborum dolorumque solamen, verum etiam quia cunctis quibus immiscetur, solet excellere liquoribus. Et Apostolus de charitate locuturus: Adhuc, inquit, excellentiorem vobis viam demonstro [I Cor. XII]. Ad montem igitur Oliveti veniens Dominus, asinos sibi quibus Hierosolymam petat, praecepit exhiberi, figurate significans hoc quod alibi dicit aperte: Quia sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam [Ioan. III]. Duos ad exhibenda sibi iumenta misit discipulos, ut significaret in utrumque populum, circumcisionis videlicet et praeputii, praedicatores esse destinandos. Vel certe duos misit, ut eosdem praedicatores doctrina simul et operatione perfectos esse moneret: ne vel erroris verba indocti veritati miscerent, vel ea quae recte docuissent perverse vivendo negarent. |
2 | Invenietis, inquit, asinam alligatam et pullum cum ea, solvite et adducite mihi. Pullum quoque alligatum fuisse alii evangelistae testantur. Uterque enim populus funibus peccatorum erat circumplexus, et solutione divina opus habebat; iste lege quam acceperat male utendo, ille nunquam accipiendo peccaverat. Unde bene dicit Apostolus: Quia non est distinctio: omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei, iustificati per gratiam ipsius gratis. Et pulchre alii tres evangelistae, qui gentibus scripserunt, pullum solummodo Domino adductum memorant. Matthaeus autem evangelista, qui ex Hebraeis et Hebraeo sermone scripsit Evangelium, etiam asinae facit mentionem, provida utraque dispensatione, ut quorum salutem scribendo quaesierunt, hos salvandos a Domino mystice docerent esse figuratos [Al., futuros]. |
3 | Et si quis vobis, inquit, aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet, et confestim dimittet eos. Et doctoribus praecipitur, ut si quid eis obstiterit adversitatis, si quis prohibuerit peccatores a laqueis diaboli solvi, et per confessionem fidei Domino adduci, non tamen praedicando desistant, sed constanter insinuent quia Dominus ad aedificandam Ecclesiam talibus opus habet. Quamvis enim saevus sit persecutor et immanis, non potest eorum obsistere salvationi quos novit Dominus, quia sint eius quos ad vitam praeordinavit aeternam. Adhibetur autem huic facto prophetae testimonium, ut appareat Dominum quidem in omnibus quae de ipso erant scripta complesse, sed invidia caecatos Scribas et Pharisaeos ea quae ipsi legebant intelligere nequivisse. |
4 | Dicite, filiae Sion, Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam et pullum filium subiugalis. Filia Sion Ecclesia est fidelium, pertinens ad supernam Ierusalem, quae est mater omnium nostrum, cuius portio tunc non minima erat in populo Israel regem habens mansuetum: quia non terrena immitibus, sed mansuetis coelestia regna dare consuevit dicens: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris [Matth. XI]. De quibus Psalmista: Mansueti, inquit, possidebunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis [Psalm. XXXVI]. Rex vero mansuetus mansuetis, id est humilibus corde, terram pacis tribuit, quos in terra belli et tribulationum quondam rex impius, id est diabolus, superbiae vulnere stravit. Sedens, inquit [Isai. LXVI], super asinam et pullum filium subiugalis, quia requiescit in corde humilium et quietorum et trementium verba eius, sive eorum qui in synagoga iugum legis trahere noverunt: seu illorum qui gentili diu libertate effrenes, eiusdem synagogae instantia ad fidei et veritatis sunt gratiam conversi. |
5 | Adducentes autem asinam et pullum discipuli, imposuerunt super eos vestimenta sua, et Dominum desuper sedere fecerunt. Vestimenta discipulorum opera sunt iustitiae, Psalmista teste, qui ait: Sacerdotes tui induantur iustitiam [Al., iustitia]. [Psalm. CXXXI] Asinos quos nudos inveniunt discipuli, suis sternunt vestimentis, et ita desuper Dominum imponunt, cum praedicatores sancti quoslibet a sanctitatis habitu vacuos inveniunt, hosque virtutum suarum exemplis ad suscipiendam fidem et dilectionem sui conditoris imbuunt. Non enim nudam Dominus asinam, non nudum voluit ascendere pullum, quia sive Iudaeus sive gentilis, nisi sanctorum fuerit dictis ornatus et actis, non potest Dominum habere rectorem, sed regnat potius peccatum in mortali eius corpore ad obediendum concupiscentiis eius |
6 | Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via. Plurima haec turba innumerabilem martyrum designat exercitum, qui corpora sua, animarum videlicet tegumenta, pro Domino dabant, quo sequentibus electis planiorem recte vivendi callem facerent: ne qui videlicet dubitarent ibi pedem bonae actionis ponere in pace, ubi non paucos viderent in bello praecessisse martyrii. |
7 | Alii autem caedebant ramos de arboribus, et sternebant in via. Rami arborum dicta sunt Patrum praecedentium exempla. Et quisquis in exemplum recte credendi sive operandi quid prophetae, quid apostoli, quidve caeteri sancti dixerunt seu fecerunt, pandit: ramos profecto de arboribus caedit, quibus iter asini Dominum portantis complanet, quia sententias de sanctorum libris excerpit, per quas simplicium Christi corda ne in via veritatis errent, aedificet. |
8 | Turbae autem, quae praecedebant et quae sequebantur, clamabant dicentes: Hosanna filio David! Una eademque confessionis et laudationis voce Dominum, qui praeibant et qui sequuntur exaltant: quia una nimirum fides est eorum qui ante incarnationem Dominicam, et qui postea fuere probati, quamvis sacramenta habuerint pro temporum ratione disparia, Petro attestante, qui ait: Sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi [Act. XV]. Quod autem aiunt, Hosanna filio David, hoc est quod in psalmo legitur: Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua [Psalm. III], hoc est, quod in magnae devotione laudis in Apocalypsi sanctorum chorus resonat: Salus Deo nostro, qui sedit super thronum, et Agno [Apoc. VII]. |
9 | Benedictus qui venit in nomine Domini. In nomine Domini, in nomine Dei Patris significat, quod ipse alibi Iudaeis non credentibus dicit: Ego veni in nomine Patris mei, et non recepistis me; si alius veniet in nomine suo, illum recipietis [Ioan. V]. Venit enim Christus in nomine Dei Patris, quia in omnibus quae gessit et dixit Patrem glorificare et glorificandum hominibus praedicare curavit. Veniet Antichristus in nomine suo, qui cum sit homo omnium nequissimus et diabolo comite plenus, non [Al. om. non] dedignabitur se Filium Dei cognominari: adversatur enim et extollitur super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur. Assumunt autem versiculum laudis turbae de psalmo centesimo decimo septimo, quem de Domino cantatum nemo qui dubitet. Unde pulchre de ipso in eodem psalmo praemittitur: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli; quia videlicet Christus, quem reprobaverunt Iudaei aedificantes suarum decreta traditionum, factus est in munimentum utriusque populi credentis, Iudaei scilicet et gentilis. Quod enim in psalmo lapis angularis vocatur Christus, hoc est utique quod in Evangelio praecedentium sequentiumque collaudatur voce turbarum. Quod autem in eisdem laudis prosecutione subiungitur, Hosanna, id est, salus sive salvifica in altissimis, perspicue docet adventum Domini in carne, non solum humani generis in terra, sed et angelorum in coelis esse salutem: quia dum nos redempti ad superna perducimur, eorum profecto numerus, qui Satana cadente erat minoratus, impletur. Hic enim Paulus ait instaurari omnia in Christo, quae in coelis et quae in terra sunt in ipso [Ephes. I]. Recte igitur Hosanna in altissimis in eius laudem canitur, cuius tota incarnationis dispensatio pro implenda gloria patriae coelestis aderat. Proinde necesse est, fratres mei, ut ad promissam nobis patriam tota mentis devotione tendamus, semper recordantes quia, etsi ungusta est via qua ingredimur, beata est mansio ad quam festinamus. Felicius quippe est per asperum iter ad regnum, quam per amoenum planumque ad supplicium duci. Felicius est continentia carnis temporali gaudium perenne mereri, quam pro lascivia parvi temporis aeternam lucrare vindictam. Ecce ieiunium quadragesimale, Domino auxiliante, iam plurima ex parte complevimus, testis est unicuique conscientia sua; quia quanto districtius se sanctis his diebus Domino mancipasse meminit, tanto amplius gaudens sanctum Dominicae resurrectionis tempus exspectat. At si quem forte adhuc conscientia minus perfecte castigata accusat, nulli dubium quin pavidus ac tremens tantae solemnitatis praestolatur adventum. Nec tamen hic talis de salute diffidat, ne aliqua suorum numerositate vel enormitate scelerum confusus, barathrum desperatione incidat, iuxta illud Salomonis: Impius cum venerit in profundum malorum, contemnet [Prov. XVIII]: sed sollicite perpendat, quia si tempus annuae festivitatis, qua de auctoris nostri resurrectione laetamur, tanto vel gaudio castos, vel impuros metu et confusione afficitur, multo magis a tempore districti examinis, quando generalis omnium resurrectio celebratur, et iam audita iudicis sententia, hos conscientia munda excusans laetificat, illos noxia accusans in perpetuum damnat. Quicunque ergo, fratres dilectissimi, continentiae carnis armis accincti ab initio iam quadragesimali [Al., Quadragesimae] cum tentatore superbo certare coeperunt, videant caute ne coepta deserant, priusquam hoste prostrato ministeriis donentur angelicis. Qui vero hactenus armatura virtutum se non induit, vel hodie incipiat, hodie cum turbis illis fidelibus fidei opera assumat, imploret pietatem eius qui in nomine Patris adveniens benedictionem mundo attulit, [Al., add. et] Hosanna in altissimis proclamans, salvari se superna in patria flagitet. Sternat [Al., sternet] vestimenta sua in via, id est, membra sui corporis humiliet in praesenti, ut exaltet Deus in futuro, memor illius Davidici quia exsultabunt ossa humiliata. Ramos de arboribus caedat, et sibi sternat in via, id est, sanctorum scripta sedulus ad memoriam revocet, quibus stantes ne cadant roborant, lapsos ne diutius iaceant hortantur, resurgentes ut virtutibus exerceantur instruunt, exercitatos virtutibus praemia in coelis ut sperent, erigunt: sicque [Al., hisque] gressus suae actionis, ne in lapidem offensionis et petram scandali offendant, praemuniat, ac sic etiam ipse cum caeteris fidelibus redemptoris sui vestigia sequatur, passionisque ac resurrectionis eius mysteria digna mentis puritate veneretur, qui [Al., quae] electis omnibus membris videlicet suis in remedium vulnerum simul et coelestium gaudiorum pignus dare dignatus est Iesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen. |