Beda Venerabilis, Homiliae, 1, HOMILIA XXII. IN FERIA SECUNDA QUADRAGESIMAE.
0 | IOAN. II. In illo tempore descendit Iesus Capharnaum ipse, et mater eius, et fratres eius, et discipuli eius, et ibi remanserunt non multis diebus. |
1 | Solet movere quosdam quod in exordio lectionis huius evangelicae dictum est, quia descendente Capharnaum Domino, non solum mater et discipuli, sed et fratres eius secuti sunt eum. Nec defuerunt haeretici qui Ioseph virum beatae semper virginis Mariae putarent ex alia uxore genuisse eos quos fratres Domini Scriptura appellat. Alii maiori perfidia hos eum ex ipsa Maria post natum Dominum generasse putarunt. Sed nos, fratres charissimi, absque ullius scrupulo quaestionis scire et confiteri oportet, non tantum beatam Dei Genitricem, sed et beatissimum castitatis eius testem atque custodem Ioseph ab omni prorsus actione coniugali mansisse semper immunem; nec natos, sed cognatos eorum, more Scripturis usitato, fratres sororesve Salvatoris vocari. Denique Abraham hoc modo loquitur ad Lot: Ne quaeso sit iurgium inter me et te, et pastores meos et pastores tuos; fratres enim sumus. Et Laban ad Iacob: Num quia frater meus es, gratis servies mihi? [Gen. XXIX.] Et quidem constat quia Lot filius Aran fratris Abraham et Iacob sit filius Rebeccae sororis Laban, sed propter cognationem sunt fratres nuncupati. Hac ergo regula in Scripturis sanctis, ut dixi, frequentissima, etiam cognatos Mariae vel Ioseph fratres Domini appellatos oportet intelligi. Quod autem propinquante Pascha Iesus ascendit Hierosolymam, nobis profecto dat exemplum quanta animi vigilantia Dominicis subiici debeamus imperiis, cum ipse in hominis infirmitate apparens, eadem quae ex divinitatis auctoritate statuit decreta custodiat. Ne enim putarent servi absque crebris orationum bonorumque actuum victimis vel flagella evadere, vel praemia se posse percipere, et ipse inter servos ad orandum immolandumque Dei Filius ascendit: qui veniens Hierosolymam quid ibi gerentes invenerit, quid ibidem ipse gesserit videamus. |
2 | Et invenit, inquit, in templo vendentes boves et oves, et columbas, et nummularios sedentes. Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, boves quoque et oves, et nummulariorum effudit aes, et mensas subvertit. Boves, oves, et columbae ad hoc emebantur ut offerrentur in templo. Nummularii ad hoc sedebant ad mensas, ut inter emptores venditoresque hostiarum prompta esset pecuniae taxatio. Videbantur ergo licite vendi in templo quae ad hoc emebantur ut offerrentur in eodem templo Domino; sed nolens ipse Dominus aliquid in domo sua terrenae negotiationis, nec eius quidem quae honesta putaretur exhiberi, dispulit negotiatores iniustos, et foras omnes simul cum his quae negotiabantur eiecit. Quid ergo, fratres mei, quid putatis faceret Dominus, si rixis dissidentes, si fabulis vacantes, si risu dissolutos, vel alio quolibet scelere reperiret irretitos, qui hostias quae sibi immolarentur ementes in templo vidit, et eliminare festinavit? Haec propter illos diximus qui ecclesiam ingressi non solum intentionem orandi negligunt, verum etiam ea pro quibus orare debuerant augent, insuper et arguentes se pro huiusmodi stultitia conviciis odiisque vel etiam detractionibus insequuntur: addentes videlicet peccata peccatis, et quasi funem longissimum incauta eorum augmentatione texentes, nec timentes ex eo districti iudicis examinatione damnari. Nam bis quidem in sancto Evangelio legimus quod veniens in templo Dominus huiusmodi negotiatores eiecerit, nunc videlicet, id est tertio ante passionem suam anno, sicut ex Evangelii sequentibus scriptis agnoscimus, et ipso quo passus est anno, cum ante quinque dies Paschae sedens asino Hierosolymam venisset. Sed hoc idem eum in templo, sanctae Ecclesiae examine quotidianae visitationis agere, omnis qui recte sapit intelligit: unde multum tremenda sunt haec, dilectissimi, et digno expavescenda timore, sedulaque praecavendum industria, ne veniens improvisus perversum quid in nobis unde merito flagellari ac de ecclesia eiici debeamus inveniat: et maxime in illa quae specialiter domus orationis vocatur observandum, ne quid ineptum geramus, ne cum Corinthiis audiamus ab Apostolo, nunquid domos non habetis ad agenda vel loquenda temporalia, aut ecclesiam Dei contemnitis? Et a propheta cum Iudaeis: Dilectus meus in domo mea fecit scelera multa [Ierem. XI]. Et quidem gaudendum est quia ipsi sumus in baptismo templum Dei facti, teste Apostolo qui ait: Templum enim sanctum est, quod estis vos [I Cor. III]. Ipsi civitas regis magni, de qua canitur: Fundamenta eius in montibus sanctis [Psalm. LXXXVII], id est fundamenta Ecclesiae in soliditate fidei apostolorum et prophetarum; sed nimis tremendum, quia praemisit Apostolus dicens: Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus [I Cor. III]. Et ipse Iudex iustus, disperdam, inquit, de civitate Domini qui operantur iniquitatem [Psalm. C]. Gaudendum, quia in nobis Paschae solemnitas celebratur, cum de vitiis ad virtutes transire satagimus. Pascha quippe transitus dicitur. Gaudendum quia Dominus nostra pectora, civitatem videlicet suam visitare, quia idem Pascha nostrae bonae actionis praesentia suae pietatis illustrare dignatur, sed timendum satis ne nos in civitate sua aliud quam ipse diligit agentes inveniat, et ipse se nobis qualem non diligimus districtus redditor ostendat, ne nos in templo nummularios, ne venditores boum, ovium, columbarumve reperiens damnet. Boves quippe doctrinam vitae coelestis, oves opera munditiae et pietatis, columbae Spiritus sancti dona designant, quia nimirum boum iuvamine solet ager exerceri. Ager autem est Domini cor coelesti excultum doctrina, et suscipiendis verbi Dei praeparatum rite seminibus. Oves innocentes sua vellera vestiendis hominibus praestant. Spiritus super Dominum in columbae specie descendit. Vendunt autem boves, qui verbum Evangelii non divino amore, sed terreni quaestus intuitu audientibus impendunt, quales reprehendit Apostolus quia Christum annuntiarent non sincere. Vendunt oves, qui humanae gratia laudis opera pietatis exercent, de quibus Dominus ait: quia receperunt mercedem suam [Matth. VI]. Vendunt columbas, qui acceptam Spiritus gratiam, non gratis, ut praeceptum est, sed ad praemium dant, qui impositionem manus qua Spiritus accipitur, etsi non ad quaestum pecuniae, ad vulgi tamen favorem tribuunt, qui sacros ordines non ad vitae meritum, sed ad gratiam largiuntur. Nummos mutuo dant in templo, qui non simulate coelestibus, sed aperte terrenis rebus in Ecclesia deserviunt, sua quaerentes non quae Iesu Christi. Verum huiusmodi operarios fraudulentos quae merces maneat ostendit Dominus, cum facto de funiculis flagello, omnes eiecit de templo. Eiiciuntur enim de parte sortis sanctorum, qui interpositi vel ficte bona vel aperte faciunt mala opera. Oves quoque et boves eiecit, quia talium vitam pariter et doctrinam ostendit esse reprobam. Funiculi quibus flagellando impios de templo expulit, crementa sunt actionum malarum, de quibus materia damnandi reprobos districto iudici datur: hinc etiam dicit Isaias: Vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis [Isa., V]. Et in Proverbiis Salomon: Iniquitates, inquit, suae capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur [Prov. V]. Qui enim peccata peccatis pro quibus acrius damnetur accumulat, quasi funiculos quibus ligetur ac flagelletur paulatim augendo prolongat. Nummulariorum quoque quos expulsat effudit aes, et mensas subvertit, quia damnatis in fine reprobis etiam ipsarum quas dilexere rerum tollet figuram, iuxta quod scriptum est: Et mundus transivit et concupiscentia eius. |
3 | Et eis qui columbas vendebant dixit: Auferte ista hinc, et nolite facere domum Patris mei domum negotiationis. Venditionem columbarum de templo auferri praecepit, quia gratiam Spiritus qui gratis accepit gratis debet dare: unde Simon Magus ille qui hanc pecunia emere voluit, ut maiore pretio venderet, audivit: Pecunia tua tecum sit in perditione, non est tibi pars, neque sors in sermone hoc. Notandum autem quod non soli venditores sunt columbarum, et domum Dei faciunt domum negotiationis, qui sacros ordines largiendo pretium pecuniae vel laudis vel etiam honoris inquirunt. Verum hi quoque qui gradum vel gratiam in Ecclesia spiritualem, quam Domino largiente percepere, non simplici intentione, sed cuiuslibet humanae causa retributionis exercent, contra illud apostoli Petri: Qui loquitur, quasi sermones Dei; qui ministrat, tanquam ex virtute quam administrat Deus, ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum [I Pet. IV]. Quicunque ergo tales sunt, si nolunt veniente Domino de Ecclesia auferri, auferant ista de suis actibus, ne faciant domum Dei domum negotiationis. Nec praetereundum quia sollicite nobis Scriptura utramque Salvatoris nostri naturam, et humanam videlicet commendat et divinam. Ut enim verus Dei Filius intelligatur, audiamus quod ipse dicit: Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis. Aperte namque se Filium Dei Patris ostendit, qui templum Dei domum Patris sui cognominat. Et rursum ut verus Filius hominis sentiatur, recolamus quod in huius capite lectionis descendens in Capharnaum, matrem habuisse perhibetur. Sequitur: |
4 | Recordati vero sunt discipuli eius, quia scriptum est: Zelus domus tuae comedit me. Zelo domus Patris Salvator eiecit impios de templo. Zelemus et nos, fratres charissimi, domum Dei, et quantum possumus, ne quid in ea pravum geratur insistamus. Si viderimus fratrem qui ad domum Dei pertinet superbia tumidum, si detractionibus assuetum, ebrietati servientem, luxuria enervatum, si iracundia turbidum, si alio cuiquam vitio substratum, studeamus in quantum facultas suppetit castigare, polluta ac perversa corrigere, et si quid de talibus emendare nequimus, non sine acerrimo mentis sustinete dolore, et maxime in ipsa domo orationis, ubi corpus Domini consecratur, ubi angelorum praesentia semper adesse non dubitatur, ne quid ineptum fiat, ne quid quod nostram fraternamve orationem impediat, totis viribus id agamus. Sequitur: |
5 | Responderunt ergo Iudaei, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis quia haec facis? Respondit Iesus, et dixit eis: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. De quo templo diceret Evangelista, post aperuit, videlicet de templo corporis sui, quod ab illis passione solutum ipse post triduum excitavit de morte. Quia ergo signum quaerebant a Domino, quare solita commercia proiicere debuerit e templo, respondit ideo se rectissime impios exterminare de templo, quia ipsum templum significaverit templum corporis sui, in quo nulla esset prorsus alicuius macula peccati. Neque immerito typicum purgaverit a sceleribus templum, qui verum Dei templum ab hominibus morte solutum divinae potentia maiestatis excitare posset a mortuis. |
6 | Dixerunt ergo Iudaei: Quadraginta et sex annis aedificatum est hoc templum, et tu tribus diebus excitabis illud? Quomodo intellexerunt, ita responderunt: sed ne nos quoque spiritualem Domini sermonem carnaliter sentiremus, Evangelista consequenter de quo templo loqueretur exposuit: Quod autem aiunt templum quadraginta et sex annis aedificatum, non primam, sed secundam illius aedificationem significant. Primus enim Salomon templum in maxima regni sui pace citissimo septem annorum opere perfecit, quod destructum a Chaldaeis post septuaginta annos ad iussionem Cyri Persae, relaxata captivitate, reaedificari coeptum est: sed filii transmigrationis opus quod sub principibus Zorobabel et Iesu faciebant, propter impugnationem gentium vicinarum ante quadraginta et sex annos implere nequiverunt. Qui etiam numerus annorum perfectioni Dominici corporis aptissime congruit. Tradunt etenim naturalium scriptores rerum formam corporis humani tot dierum spatio perfici, quia videlicet primis sex a conceptionis diebus lactis habeat similitudinem; sequentibus novem convertatur in sanguinem, deinde duodecim solidetur; reliquis decem et octo formetur usque ad perfecta lineamenta omnium membrorum; et hinc reliquo iam tempore usque ad tempus partus magnitudine augeatur. Sex autem et novem et duodecim et decem et octo quadraginta quinque faciunt, quibus si adiecerimus unum, id est ipsum diem quo discretum per membra corpus crementum sumere incipit, tot nimirum dies in aedificatione corporis Domini, quot in fabrica templi annos invenimus. Et quia templum illud manufactum sacrosanctam Domini carnem quam ex Virgine sumpsit, ut ex hoc loco discimus, figurabat; quia aeque corpus eius quod est Ecclesia, quia uniuscuiusque fidelium corpus animamque designabat, ut in plerisque Scripturarum locis invenimus, libet aliqua de templi ipsius factura commemorare, quibus vestra fraternitas quomodo omnia quae de eo scripta sunt Christo et Ecclesiae conveniant agnoscat. Conversum stabat ad orientem, habens ostium contra ortum solis, qui statim exortus cuncta eius interiora suo iubare perfunderet. Et Ecclesia sancta totam mentis intentionem ad illius dirigit gratiam, de quo Zacharias ait: Visitavit nos oriens ex alto illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent [Luc. I]. Memorque semper promissi ipsius quo dicit, Dilata os tuum, et ego adimplebo illud [Psal. LXXX]; laeta respondet: Os meum aperui et attraxi spiritum, quia mandata tua desiderabam [Psal. CXVIII]; quod est dicere: Devotionem cordis mei aperui, et lucem tui spiritus haurire promerui, quia non alia in mundo quam observationem mandatorum tuorum observare didici. Foris albo lapide constructum parebat, intus laquearia, parietes, pavimentum, trabes, ostia, et quidquid erat vasorum aurum tegebat obrisum. Et Ecclesia foris quidem omnibus fortitudinem perfectae monstrat actionis; sed soli qui hanc pie considerando intrare didicerint, quot animae virtutibus praemineat interius, quanta in singulis his charitatis luce flagret intelligunt. Ipsae auri laminae cedrinis sunt tabulis affixae vel abiegnis, vel certe de lignis olivarum paratis: quae omnia ligna esse egregie constat. Et fulgor Dominicae dilectionis per memoriam sacratissimae passionis ipsius, quae pretioso crucis ligno consummata est, fidelium cordibus, ne labatur imprimitur. Templum ipsum velamento medii parietis discretum est, domusque exterior sanctuarium, interior autem ubi arca testamenti posita erat, sanctum sanctorum vocabatur. Et Ecclesia partim in terris peregrinatur a Domino, partim cum Domino regnat in coelis. Medius namque paries ipsum intelligitur coelum, arca testamenti Dominus, qui solus paternorum conscius arcanorum, coeli interna penetravit. Ascensus qui in superiorem et tertiam domum ducebat per viscera meridiani parietis quasi invisibili gressu factus est, ita ut initium tantum eiusdem ascensus ab orientali angulo memorati parietis appareret, profectum vero ascensionis ipsius solus qui scanderet nosset, cuius Scriptura ita meminit: Ostium autem lateris medii in parte erat domus dextrae, et per cochleam ascendebant in medium coenaculum et a medio in tertium [I Reg. VI]. Passo in cruce Domino, unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. Haec est aqua baptismi qua abluimur, et hic sanguis calicis Domini quo sanctificamur. Per haec sancti mysteria lateris merito invisibilis fidei ascendimus de praesenti Ecclesiae vita, quae peregrinatur in terris, in vitam supernae beatitudinis, qua exutae corporibus fruuntur animae iustorum. Sed et de illa vita receptis in resurrectione corporibus, usque ad supernam perpetuae felicitatis gloriam eiusdem Dominicae passionis fide praevia transimus; de qua nimirum gloria dicit Isaias: In terra sua duplicia possidebunt, laetitia sempiterna erit eis [Isa. LXI], id est, in terra viventium, quae sola sanctorum terra est, carnis simul et animae felicis gaudia aeterna percipient. Inferior ergo domus praesentem sanctorum conversationem significat, superior requiem animarum quae post hanc vitam percipitur, suprema gloriam resurrectionis quae nullo unquam fine mutabitur; ostium lateris medii, quod in parte domus dextrae positum iter ad superiora pandebat, fides est passionis Christi, cuius dextrum latus foratum in cruce nobis emanavit sacramenta, quibus imbuti ad coelestis vitae gaudia possimus ascendere. Septem annis et totidem mensibus prima templi structura perfecta est, octavo autem anno, et octavo mense ex quo aedificari coepit, dedicationis solemnitas secuta est; et Ecclesia per totum praesens saeculum, quod septem diebus volvitur, spiritualia suorum sumere non desinit incrementa membrorum usque ad tempora futurae resurrectionis aeterna, quando cum pacifico rege festa suae dedicationis introibit. Nam quia Dominus octava die, id est post septimam sabbati a morte surrexit, merito hic numerus etiam nostrae resurrectionis futura gaudia designat. |
7 | Haec de factura pauca ex pluribus commemorasse sufficiat, ut quam cuncta spirituali intellectu refulgeant clarius appareat. Sed finituri sermonem redeamus ad Domini sententiam, qua quaerentibus signum Iudaeis dicit: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud [Ioan. II], agamusque gratias misericordiae eius, qui mysterium suae passionis et excitationis a mortuis, quod tentantibus se infidelibus clauso sermone proposuit, nobis iam in se credentibus clara luce reseravit. Et quia iam prope est tempus quo solutionem eiusdem templi venerabilis quae facta est a perfidis, simul et excitationem, quam ipse tertia die, sicut ipse promisit, mirabiliter exhibuit, annua solemnitate celebrare desideramus, mundemus templa corporum cordiumve nostrorum, ut Spiritus Dei habitare dignetur in nobis, et iuxta quod Apostolus admonet, abiectis operibus tenebrarum induamus nos arma lucis, sicut in die honeste ambulemus, non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione, sed induamus nos Dominum Iesum Christum [Rom. XIII], qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus ante omnia saecula saeculorum. Amen. |