2 | Abiit Iesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis. Primo dicendum, iuxta historiam, quia mare Galilaeae, quod multis pro diversitate circumiacentium regionum vocabulis distinguitur, illis tantum in locis Tiberiadis vocatur, ubi Tiberiadem civitatem aquis, ut aiunt, calidis salubrem ab occidente prae monstrat habitationem. Siquidem interfluente Iordane, duodeviginti passuum millibus in longum, et quinque extenditur in latum. Mystice autem mare turbida ac tumentia huius saeculi volumina significat, in quibus pravi quilibet iniuste delectati, quasi profundis diditi pisces mentem ad superna gaudia non intendunt. Unde bene idem mare Galilaeae, id est, rota cognominatur; quia nimirum amor [Al. labor] labentis saeculi quasi in vertiginem corda mittit, quae ad perennis vitae desideria erigi non permittit. De quibus Psalmista: In circuitu, inquit, impii ambulant [Psalm. XI]. Sed abeuntem trans mare Galilaeae Iesum multitudo maxima sequebatur, quae doctrinae sanationis et refectionis ab eo coelestis summa munera perciperet, quia priusquam Dominus in carne appareret, sola illum gens Iudaea sequebatur, credendo; postquam vero per incarnationis suae dispensationem fluctus vitae corruptibilis adiit, calcavit et transiit, maxima mox eum multitudo credentium secuta est nationum, spiritualiter instrui, sanari ac satiari desiderans, et cum Psalmista deprecans: Domine, ad te confugi, doce me facere voluntatem tuam; et: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea [Psalm. I, II]. Et iterum de percipiendis ab eo vitae perpetuae alimentis confisa; Dominus, inquit, pascit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit (Palm. XXIII). Quod autem subiens in montem Iesus ibi sedebat cum discipulis suis, sed veniente ad eum multitudine descendit, atque haec in inferioribus [Al. superioribus] refecit quae in superioribus [Al., inferioribus] paulo ante curaverat, nequaquam frustra factum credamus, sed ad significandum mystice quia doctrinam et charismata sua Dominus iuxta percipientium capacitatem distribuit, infirmis quidem adhuc mentibus ac parvulis spiritu simpliciora credens sacramenta, celsioribus autem quibusque et perfectioribus sensu secretiora suae maiestatis arcana reserans, arctiora devotae conversationis itinera suggerens, et altiora praemiorum coelestium dona promittens. Denique cuidam sciscitanti quid faciens vitam aeternam possideret, quasi inferius adhuc posito communia suae dona largitatis impendit dicens: Non occides, non moechaberis, non furtum facies, non falsum testimonium dices, honora patrem tuum et matrem. Cui postmodum maiora quaerenti, et velut ad montem virtutum ascendere cupienti, Si vis, inquit, perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni sequere me. Cuius discretionem moderaminis non solum per se Dominus in carne docens exhibuit, verum nunc quoque per verbi sui ministros exhibere non cessat. Unde de eisdem sub unius boni servi persona testatur, quia dare debeant conservis in tempore tritici mensuram, id est, pro captu audientium opportune et mensurate verbi dapes suggerere. Quod vero appropinquante Pascha Dominus turbas docet, sanat et reficit, possumus ita mystice interpretari, quia Pascha transitus dicitur, et quoscunque Dominus interna munerum suorum suavitate recuperat, ad salubrem profecto transitum praeparat, ut carnis videlicet concupiscentias mentis sublimitate transcendant, infirma mundi desideria prospera pariter et adversa coelesti spe et amore conculcent: etsi necdum anima vel carne ad superna valeant pertingere, quia hoc nimirum in futuro promittitur, quidquid tamen carnales quasi altum complecti conspiciunt, comparatione aeternorum quasi nihilum despiciant; iuxta exemplum illius qui videns imperium superexaltatum et elevatum super cedros Libani, transiit temporalia contemplando, et quasi non esse videbat quem cito tollendum praevidebat. Quod sublevasse oculos Iesus, et venientem ad se multitudinem vidisse perhibetur, divinae pietatis indicium est, quia videlicet cunctis ad se venire quaerentibus [Al., currentibus] gratia misericordiae coelestis occurrere consuevit. Et ne quaerendo errare possint, lucem sui Spiritus aperire quaerentibus solitus est. Nam quod oculi Iesu dona Spiritus eius mystice designent, testatur in Apocalypsi Ioannes, qui figurate loquens de illo: Et vidi, inquit, Agnum stantem tanquam occisum, habentem cornua septem, et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei missi in omnem terram [Apoc., V]. Quod tentans Philippum Dominus, Unde, inquit, ememus panes ut manducent hi? provida utique dispensatione facit, non ut ipse quae non noverat discat, sed ut Philippus tarditatem suae fidei, quam in magistro sciente ipse nesciebat, tentatus agnoscat, et miraculo facto castiget. Neque enim dubitare debuerat praesente rerum creatore, qui educit panem de terra, et vino laetificat cor hominis, paucorum denariorum panes sufficere turbarum millibus non paucis, ut unusquisque sufficienter acciperet, et iam saturatus abiret. Quinque autem panes, quibus multitudinem populi saturavit, quinque sunt libri Moysi, quibus spirituali intellectu patefactis, et abundantiore iam sensu multiplicatis, auditorum fidelium quotidie corda reficit. Qui bene hordeacei fuisse referuntur, propter nimirum austeriora legis edicta, et tegumenta litterae grossioris, quae interiorem spiritualis sensus quasi medullam celabant [Al., celant]. Duo autem pisces quos addidit, psalmistarum non inconvenienter et prophetarum scripta significant, quorum unum canendo, alterum colloquendo suis auditoribus futura Christi et Ecclesiae sacramenta narrabant. Et bene per aquatilia animantia figurantur illius aevi praecones, in quo populus fidelium sine aquis baptismi vivere nullatenus posset. Puer qui quinque panes et duos pisces habuit, nec tamen eos esurientibus turbis distribuit, sed Domino distribuendos obtulit, populus est Iudaeorum litterali sensu puerilis, qui Scripturarum dicta clausa secum tenuit, quae tamen Dominus in carne apparens accepit, et quid intus haberent utilitatis ac dulcedinis ostendit, quam multiplici Spiritus gratia, quae pauca ac despecta videbantur, exuberarent, patefecit, et haec per apostolos suos apostolorumque successores cunctis nationibus ministrando porrexit. Unde bene alii referunt evangelistae quia panes et pisces Dominus discipulis, discipuli autem ministraverunt turbis. Cum enim mysterium [Al., ministerium] humanae salutis initium coepisset enarrari per Dominum ab eis qui audierunt, in nobis confirmatum est. Quinque siquidem panes et duos pisces fregit et distribuit discipulis suis, quando aperuit illis sensum, ut intelligerent omnia quae scripta essent in lege Moysi et prophetis et Psalmis de ipso. Discipuli apposuerunt turbis, quando profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. Fenum in quo discumbens turba reficitur, concupiscentia carnis intelligitur, quam calcare et premere debet omnis, qui spiritualibus alimentis satiari desiderat. Omnis enim caro fenum, et omnis gloria eius tanquam flos feni. Discumbat ergo super fenum ut florem feni conterat, id est, castiget corpus suum, et servituti subiiciat, voluptates carnis edomet, luxuriae fluxa restringat quisquis panis vivi cupit suavitate refici; quisquis supernae gratiae dapibus renovari amat, ne infima vetustate deficiat, caveat. Quinque millia viri qui manducaverunt, perfectionem eorum qui verbo vitae reficiuntur, insinuant. Virorum quippe nomine solent in Scripturis perfectiores quique figurari, quos feminea mollities nulla corrumpit, quales cupit eos esse quibus dicit Apostolus: Vigilate, state in fide, viriliter agite et confortamini [I Cor. XVI]. Millenarius autem numerus, ultra quem nulla nostra computatio succrescit, plenitudinem rerum de quibus agitur indicare consuevit; quinario vero numero quinque notissimi corporis nostri sensus exprimuntur, visus videlicet, auditus, olfactus, gustus et tactus. In quibus singulis quicunque [Al. add. viriliter] agere et confortari satagunt, sobrie et pie et iuste vivendo, ut coelestis sapientiae mereantur dulcedine recreari, hi nimirum quinque millibus virorum, quos Dominus mysticis dapibus satiavit, figurantur. Nec praetereundum quod refecturus multitudinem gratias egit. Egit quippe gratias, ut et nos doceret de perceptis coelestibus [Al., coelitus] muneribus gratias semper agere, et ipse quantum de nostris profectibus gratuletur, de nostra spirituali refectione gaudeat intimaret. Vultis enim nosse, fratres, quantum nostrae congaudeat saluti? Narrat evangelista Lucas dedisse eum discipulis potestatem calcandi supra omnem virtutem inimici, eorumque nomina scripta esse [Al. om. esse] indicasse in coelis, et statim infert, In ipsa hora exsultavit in Spiritu sancto, et dixit: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Claret ergo quia saluti ac vitae fidelium congratuletur, qui Patrem gratias agendo collaudat, quod ea quae superbientibus abscondit, humilibus spiritu secreta revelaverit. Quod autem saturata multitudine iussit discipulos colligere quae superaverant fragmenta ne perirent, hoc signat profecto quia pleraque sunt arcana divinorum eloquiorum quae vulgi sensus non capit, nonnulla quae per se quidem minus docti assequi nequeunt, sed a doctioribus exposita mox intelligere queunt. Haec ergo necesse est ut qui valent diligentius scrutando colligant, et ad eruditionem minorum suorum dicto vel scripto faciant pervenire, ne alimenta verbi illorum desidia pereant, plebibusque tollantur, qui haec Domino donante interpretando colligere norunt. Collegerunt, inquit, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum. Quia duodenario numero solet perfectionis cuiuslibet summa figurari, recte per duodecim cophinos fragmentorum plenos omnis spiritualium doctorum chorus exprimitur, qui obscura Scripturarum, quae per se turbae nequeunt, et meditando colligere, et meditata et mandata litteris suo pariter et turbarum usui conservare iubentur. Hoc ipsi fecere apostoli et evangelistae, non pauca legis et prophetarum dicta mystica suis interpretatione addita inserendo opusculis. Hoc sequaces eorum Ecclesiae toto orbe magistri, etiam integros nonnulli utriusque Testamenti libros diligentiori explanatione discutiendo: qui quamvis hominibus despecti, coelestis tamen gratiae sunt pane fecundi. Nam servilia cophinis solent opera fieri. Unde de populo, qui in luto quondam ac lateribus serviebant in Aegypto, dicit Psalmista: Manus eius in cophino servierunt [Psal. LXXX]. Illi ergo homines cum vidissent, quod fecerat signum, dicebant: Quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum. Recte quidem dicebant Dominum prophetam magnum, magnae salutis praeconem iam mundo futurum. Nam et ipse prophetam se vocare dignatur, ubi ait: Quia non capit perire prophetam extra Hierusalem. Sed necdum plena fide proficiebant, qui hunc etiam Dominum dicere nesciebant. Ergo illi videntes signum quod fecerat Iesus, dicebant: Quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum. Nos certiori cognitione veritatis et fidei videntes mundum, quem fecit Iesus, et signa quibus illum replevit, dicamus: Quia hic est vere mediator Dei et hominum, qui implet mundum divinitate, et mundus per ipsum factus est, qui in propria venit, genus humanum quaerere et salvare, quod perierat, ac recreare mundum, quem fecerat, qui cum suis fidelibus per praesentiam divinitatis est in mundo omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, qui in consummatione saeculi per humanitatem venturus est in mundum, ut reddat singulis secundum opera eorum: impios quidem et peccatores aeternum proiiciens in ignem, iustos autem in vitam introducens aeternam, in qua vivit cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. |