monumenta.ch > Beda Venerabilis > 17
Beda, Homiliae, 1, HOMILIA XVI. IN QUADRAGESIMA. <<<     >>> HOMILIA XVIII. IN DOMINICA SECUNDA QUADRAGESIMAE.

Beda Venerabilis, Homiliae, 1, HOMILIA XVII. POST THEOPHANIAM

0 IOAN. I. In illo tempore voluit Iesus exire in Galilaeam, et invenit Philippum, et dicit illi Iesus, Sequere me.
1 Audivimus ex lectione Evangelii, fratres charissimi, benignam Redemptoris nostri gratiam, quia non solum nos misericorditer ad se sequendum vocare, sed et venientes grate suscipere, atque ad cognoscendam divinitatis suae claritatem pie consuevit provehere. Audivimus devotam discipulorum fidem, charitatem et operationem, quibus nimirum tribus vitae coelestis virtutibus tota praesentis Ecclesiae perfectio consistit, quia et sine fide impossibile est placere Deo, et fides sine operibus otiosa est; et quibuslibet quis sit praeditus virtutibus, quantalibet fide profecerit, si charitatem non habuerit, nihil illi prodest. Quod enim vocantem se Iesum Philippus non tantum ipse sequitur, verum etiam Nathanaeli sequendum praedicat, fides profecto est quae per dilectionem operatur: fides videlicet, quia in Iesum credere non distulit, quem Christum esse cognovit: opus autem dilectionis, quia quantum diligeret quem cognovit, mox sequendo patefecit; quantum etiam proximi amore flagraret, eidem evangelizando perdocuit. Ipse quoque proximus eius Nathanael quantum curae ac dilectionis erga magistrum veritatis haberet ostendit. Ad quem mox vocatus venire non tardavit, quantum eius magnitudinem fidei perfectione caperet intimavit: quem continuo Filium Dei et regem Israel, id est Christum, aperta voce confessus est. Verum quia ista breviter praelibavimus, libet ab exordio repetentes totam evangelicae lectionis seriem latius scrutando percurrere.
2 Voluit Iesus, inquit, exire in Galilaeam, et invenit Philippum, et dicit ei, Sequere me. Iam patet ex superioribus unde voluerit Iesus exire in Galilaeam, videlicet a Iudaea, ubi erat Ioannes baptizans, et testimonium illi perhibens quod esset agnus Dei. Duos ex discipulis suis ad eum sequendum provocavit, e quibus unus Andreas ad illum etiam fratrem Petrum adduxit. Patet iuxta sensum spiritualem, et crebra expositione vestrae fraternitati iam cognitum est quid sit Dominum sequi. Sequitur namque Dominum, qui imitatur: sequitur Dominum, qui quantum fragilitas humana patitur ea quae in homine monstravit Filius Dei, humilitatis exempla non deserit: sequitur, qui socius passionum existendo, ad consortium resurrectionis eius et ascensionis pertingere sedulus exoptat. Sed non sine certi ratione mysterii refertur quod dicturus Philippo Iesus Sequere me, voluit exire in Galilaeam. Galilaea namque transmigratio facta dicitur, profectum fidelium designans, quo vel de vitiis ad virtutum celsitudinem transmigrare, vel in ipsius virtutibus paulatim proficere, ac de minoribus ad maiora quotidie subire contendunt, quo usque de hac valle lacrymarum ad arcem laetitiae coelestis Domino auxiliante perveniant. In eo autem quod revelationem sonat, ipsam vitae aeternae beatitudinem, pro qua in praesenti laborant insinuans, cuius utramque interpretationem nominis Psalmista uno versiculo comprehendit, ubi ait: Ambulabunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion [Psal. LXXXIII]. Haec namque visio de qua dicit Apostolus: Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a gloria in gloriam tanquam a Domini Spiritu [II Cor. III]. Bene ergo vocaturus ad sequendum se discipulum voluit exire in Galilaeam, id est, in transmigrationem factam sive revelationem, ut videlicet sicut ipse, teste Evangelio, proficiebat aetate et sapientia et gratia apud Deum et homines, sicut passus est et resurrexit, et ita intravit in gloriam suam; sic etiam suos sequaces ostenderet proficere virtutibus, ac per passiones transitorias ad aeternorum dona gaudiorum transmigrare debere.
3 Erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri. Non est putandus evangelista fortuitu et absque ratione mystica nomen civitatis de qua esset Philippus, et quod eadem Andreae quoque et Petri esset voluisse monstrare: sed per nomen civitatis typice qualis tunc animo Philippus, qualis officio esset futurus, qualis etiam Petrus et Andreas ostenderet curasse. Bethsaida quippe domus venatorum dicitur, et venatores utique erant qui audiebant a Domino: Venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum [Matth. IV]: Venator et ille qui et antequam ad praedicationis officium ordinaretur a Domino, quantum capiendis ad vitam animabus esset intentus, mox sponte praedicando monstravit. Invenit enim Nathanael, et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege et prophetae invenimus, Iesum a Nazareth. Videamus quantum rete fidei, quam capacibus devotae praedicationis maculis intextum invento fratri circumdet: quem ad aeternam cupit providus captare salutem. Illum dicit inventum quem Moyses et prophetae venturum suis scriptis signaverint, ut eo cunctis sequentibus intelligatur, quod ipse sit cuius adventui praeconando universa veterum scripta servierint. Ideo nuncupat, quod nomen Christi futurum prophetarum oracula concinebant. Dicit namque Habacuc per gratiam eius salvari desiderans, Ego autem in Domino gloriabor, gaudebo in Deo Iesu meo [Habac. III]. Sed et Zacharias tentationis in qua diabolum vicit mentionem faciens, et ostendit, inquit, mihi Iesum sacerdotem magnum, et stabat coram angelo Domini, et Satan stabat a dextris eius, ut adversaretur ei [Zach. III]. Item Iacob patriarcha mysterium incarnationis eius a longe salutans, et exspectans, Salutare tuum, inquit, exspectabo, Domine [Gen. XLVIII]. Quod enim Hebraice Iesu, Latine dicitur Salutaris sive Salvator. Item Psalmista aeternam eius visionem fidelium populo promittens, dicit ex persona Dei Patris: Longitudine dierum replebo eum, et ostendam illi Salutare meum [Psal. XC]. Simeon quoque venerabilis ille senex ac Novi Testamenti propheta, cum eum parvum corpore in manibus acciperet, sed magnum divinitate mente sentiret, eodem spiritu instructus, ita gratias egit: Nunc dimitte servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace, quia viderunt oculi mei Salutare tuum [Luc. II]. Filium Ioseph appellat, non ut hunc ex coniunctione maris et feminae natum asseveret, quem de virgine nasciturum in prophetis didicerat; sed de domo ac familia David unde noverat Ioseph ortum, secundum vaticinia prophetarum eum venisse doceret. Neque enim mirandum si Philippus eum filium Ioseph quem intemeratae genitricis illius virum noverat vocet, cum ipsa genitrix intemerata semper virgo consuetudinem vulgi sequens, sic locuta legatur: Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te [Luc. II]. Addit et patriam a Nazareth, ut ipsum esse signaret de quo legerant in prophetis quoniam Nazaraeus vocabitur. Non ergo mirum si mox ad consensum credendi ac veniendi ad Christum captavit Philippus Nathanael, cui tantos undique veritatis casses praetendit, quem scripsit Moyses in lege, et prophetae, invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth [Ioan. I]. Neque immerito Bethsaida, id est domo venatorum, oriundus asseritur, qui tantam Deo dilectae venationis curam pariter et gratiam accepisse monstratur. Nam sequitur:
4 Et dixit ei Nathanael: A Nazareth potest aliquid boni esse? Nazareth munditiae, sive flos eius, aut separata interpretatur. Annuens ergo verbis evangelizantis sibi Philippi Nathanael, A Nazareth, inquit, potest aliquid boni esse? Ac si aperte dicat: Potest fieri ut a civitate tanti nominis aliquid summae gratiae nobis oriatur? Vel ipse videlicet mundi Salvator Dominus qui singulariter sanctus est, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, quique loquitur in Canticis canticorum, Ego flos campi et lilium convallium; et de quo propheta, exiet, inquit, virga de radice Iesse [Esa. II], et Nazaraeus, id est flos de radice eius, ascendet, vel certe aliquis doctor eximius, qui florem nobis virtutum munditiamque sanctitatis praedicare sit missus. Possumus hunc locum et ita recte intelligere, quod dicente Philippo, quem scripsit Moyses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth, Nathanael bene intellexerit, miratus sit autem quomodo a Nazareth Christum venisse dixerit, quem de domo David et de Bethleem civitate, ubi erat David, venturum prophetae canebant; ideoque admirando responderit a Nazareth; sed continuo reminiscens quantum etiam vocabulum Nazareth mysteriis Christi congrueret, caute assenserit praedicanti, potest, inquit, aliquid boni esse? Utrique sensui potest convenire quod sequitur:
5 Dicit ei Philippus: Veni et vide. Ipsum namque venire et videre monebat, ut si quid ei ad verba praedicantis ambigui in corde resedisset, totum hoc visio et allocutio praesens eius quem praedicabat abstergeret. Nec distulit pius auditor praedicatum sibi lumen veritatis sollicite quaerendo ac pie pulsando, ut percipere mereretur insistere: unde mox Dominus satiare in bonis desiderium eius accelerans, salutaria eius coepta provida laudatione remunerat, ut hunc paulatim ad altiora quaerenda simul et capienda provehat.
6 Vidit namque eum venientem ad se, et dixit de eo: Ecce vere Israelita in quo dolus non est. Ubi notandum quod laudans hominem qui novit corda Deus, non eum absque peccato, sed absque dolo exstitisse confirmat. Non est enim homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet: multi autem sine dolo incessisse, id est simplici et mundo corde conversati esse leguntur: imo cuncti fideles taliter vivere docentur, dicente Scriptura, Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum [Sap. I]. Et ipse Dominus: Estote, inquit, prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae [Matth. X]. Talis erat exemplar patientiae Iob, de quo scriptum est: Erat autem vir ille simplex et rectus [Iob. I]. Talis Iacob patriarcha, de quo dictum est: Iacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis [Gen. XXV]; qui quoniam puritate conscientiae simplicis Deum videre meruit, etiam Israel, id est vir videns Deum, appellatus est. Talis iste Nathanael quem Dominus ob parilitatem innoxiae conversationis, eiusdem patriarchae meritis simul et nomine dignum ducit, Ecce, inquiens, vere Israelita, in quo dolus non est [Ioan. I]. Ecce qui vere a patriarcha Deum vidente genus ducit, cui sicut et ipsi patriarchae doli duplicitas nulla inesse probatur. O quam pulchrum auspicium venienti ad Deum et videre illum cupienti! Ecce vere Israelita in quo dolus non est. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt [Matth. V]. Et hic videre Deum desiderans, non ab alio, sed ab ipso qui scrutatur renes et corda Deo, mundus corde laudatur et Israelita, hoc est a viro Deum vidente generatus astruitur. O quam magna nobis quoque, qui de gentibus ad fidem venimus, in hac sententia nostri Redemptoris spes aperitur salutis! Si enim vere Israelita est qui doli nescius incedit, iam perdidere Iudaei nomen Israelitarum, quamvis carnaliter nati de Israel quotquot doloso corde a simplicitate patriarchae sui degeneraverunt, et asciti sumus ipsi in semen Israelitarum, qui quamlibet aliis de nationibus genus carnis habentes, fide tamen veritatis et munditia mentis ac corporis vestigia sequimur Israel iuxta illud Apostoli: Non enim omnes qui ex Israel, hi sunt Israelitae. Neque quia semen sunt Abrahae, omnes filii, sed in Isaac vocabitur tibi semen [Rom. IX], id est, non qui filii carnis, hi filii Dei; sed qui filii sunt repromissionis aestimantur in semine. Sequitur:
7 Dicit ei Nathanael: Unde me nosti? Respondit Iesus et dixit ei: Priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu, vidi te. Respondit ei Nathanael, et ait: Rabbi, tu es filius Dei, tu es rex Israel. Quia cognovit Nathanael vidisse et nosse Dominum quae alio in loco gererentur, id est quomodo et ubi vocatus sit a Philippo, cum ipse ibi corporaliter non esset, divinae hic maiestatis intuitum considerans, protinus eum non solum Rabbi, id est magistrum, sed et Filium Dei ac regem Israel, id est Christum confessus est. Et libet intueri quam prudens laudanti Domino confessio respondet servi. Ille vere hunc Israelitam, id est virum qui Deum videre posset, eo quod dolum minime habet, astruxit; iste eum non magistrum tantummodo qui utilia praeciperet, verum etiam Filium Dei qui coelestia dona tribueret, et regem Israel, id est populi Deum videntis, religiosa devotione fatetur, ut hac confessione suum quoque hunc regem, et se eius regni militem significet. Potest autem haec Domini sententia, qua dixit se Nathanael, priusquam vocaretur a Philippo cum esset sub ficu, vidisse, super electionem spiritualis Israel, id est populi Christiani, mystice intelligi, quem Dominus necdum se videntem, necdum per apostolos eius ad fidei gratiam vocatum, sed sub tegmine adhuc peccati prementis abditum misericorditer videre dignatus est, Paulo attestante, qui ait: Qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in coelestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in charitate [Eph. I]. Et quidem fici arbor aliquando in Scripturis dulcedinem supernae dilectionis insinuat, unde scriptum est: Qui servat ficum, comedit fructum eius; et qui custos est Domini sui, glorificabitur [Prov. XXVII]; sed quia primi parentes nostri, reatu praevaricationis confusi, de fici sibi foliis succinctoria fecerunt, potest arbor fici non incongrue male dulcoratam generi humano consuetudinem peccandi signare, sub qua positos electos suos adhuc, sed necdum electionis suae gratiam cognoscentes, quasi sub ficu constitutum, nec se iam videntem Dominus videt Nathanael. Novit enim Dominus qui sunt eius; quorum salvationi ipsum quoque nomen Nathanael aptissime convenit. Nathanael namque donum Dei interpretatur, et nisi dono Dei quisque vocatus, nunquam reatum primae transgressionis, nunquam male blandientia algescentium quotidie peccatorum umbracula evadit, nunquam salvandus venire meretur ad Christum. Unde dicit Apostolus: Gratia enim salvati estis per fidem. Et hoc non ex vobis, sed Dei donum est, non ex operibus, ut ne quis glorietur [Ephes. II]. Sequitur:
8 Respondit Iesus, et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis. Maius his videbis. Quid sit maius de quo dicit, ipse subsequenter aperit futuram credentibus spondendo apertionem regni coelestis, et praedicandam mundo utramque unius suae naturam personae, quod revera multo excellentius est arcanum, quam quod nos in peccati adhuc umbra positos a se illuminandos praevidit. Maius est enim quod nos salvatos gratia suae cognitionis imbuit, quod coeli nobis gaudia pandit, quod praedicatores suae fidei in mundo dispersit, quam quod nos salvandos potentia suae maiestatis ante saecula praescivit.
9 Amen, amen, inquit, dico vobis, videbitis coelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis. Iam completum cernimus promissi huius effectum: vidimus etenim coelum apertum, quia postquam coelum Deus homo penetravit, etiam nobis in nomine eius credentibus supernae patriae patefactum cognoscimus ingressum. Videmus angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis, quia praedicatores sanctos novimus sublimitatem divinitatis Christi simul et humanitatis eius infirma nuntiare. Ascendunt supra Filium hominis angeli, cum docent doctores quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum [Ioan. I]. Descendunt super Filium hominis angeli, cum adiungunt iidem quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Neque immerito praedicatores sancti typice angeli vocantur, quibus consuete derivatum ab angelis nomen evangelistarum conceditur, ut sicut hi nuntii, ita et illi propter idem summae praedicationis officium boni nuntii cognominentur. Et notandum quod Dominus seipsum Filium hominis nuncupat, Nathanael eumdem Filium Dei praedicat. Cui simile est quod apud alios evangelistas ipse discipulos interrogat, quem eum dicant esse homines Filium hominis; responditque Petrus: Tu es Christus Filius Dei vivi [Matth. XVI]. Et quidem iusto dispensationis moderamine actum est, ut cum utraque eiusdem mediatoris Dei et Domini nostri vel ab ipso Domino, vel ab homine puro esset commemoranda substantia, Deus homo fragilitatem assumptae a se humanitatis, purus homo virtutem aeternae in eo divinitatis astrueret; ipse suam humilitatem, ille eius fateretur altitudinem. Notandum etiam quod Dominus qui beatum Nathanael vere Israelitum nuncupat, in hoc quoque verbo quod ait, Videbitis coelum apertum, et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis [Ioan. I], visionem Iacob patriarchae qui per benedictionem vocatus est Israel ad memoriam reducit. Is namque cum volens in quodam loco requiescere lapidem capiti suo subposuisset, vidit in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens coelum; angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam, et Dominum innixum scalae, dicentem sibi, Ego sum Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac; surgensque mane, et debito cum pavore laudes Domino reddens, tulit lapidem ipsum, et erexit in titulum fundens oleum desuper. Huius ergo loci Dominus facit mentionem, et de se ac suis fidelibus figuratum manifestissime testatur. Scala quippe quam vidit Ecclesia est, nativitatem de terra, sed conversationem habens in coelis, per quam ascendunt et descendunt angeli, cum evangelistae nunc perfectis auditoribus supereminentia divinitatis eius arcana, nunc rudibus adhuc humanitatis eius infirma denuntiant. Vel certe ascendunt cum ipsi ad coelestia contemplanda mente transeunt. Descendunt vero cum auditores suos qualiter in terris vivere debeant instruunt. Lapis sub capite Iacob Dominus est, in quo tanto magis omni intentione debemus inniti, quanto nobis certum liquet quia sine ipso nihil facere possumus. Unxit lapidem Iacob et erexit in titulum, quia verus Israelita intelligit Redemptorem nostrum unctum a Patre oleo laetitiae prae consortibus suis; a qua unctione, id est chrismate, Christus nomen accipit, cuius mysterium Incarnationis nostrae profecto est titulus redemptionis. Et bene cum lapis in terra ungitur atque in titulum erigitur, Dominus in coelo revelatur, quia nimirum ipse in tempore apparuit inter homines homo, qui aeternus permanet apud Patrem Deus; qui morte devicta ascendit super coelos coelorum ad orientem, ipse in titulum nostrae salvationis manet nobiscum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, corpus quidem assumptum de terra coelo transferens, sed praesentia divinitatis terram pariter complectens et coelos. Igitur Dominus veterem nobis exponens historiam in Israel simplicitatem populi fidelis, cuius membrum erat Nathanael, figuratam demonstrat; in lapide super quem angeli ascendebant et descendebant, se significatum revelat, cuius utramque naturam vicissim magistri spirituales annuntiant. Nam quasi lapidem ungit Israel oleo, cum confitetur Nathanael quomodo unxit Iesum Deus Spiritu sancto et virtute dicens, Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israel [Ioan. I]. Patet iam, exposita lectione sancti Evangelii, fratres mei, quod non sine ratione magni mysterii in capite ipsius praedictum sit quia voluerit Iesus exire in Galilaeam, ac deinde subiunctum quomodo vel Philippum ipse vocaverit, vel vocatum ab eo Nathanael susceperit, ac luce veritatis instruxerit. Galilaea namque, ut diximus, Transfiguratio facta vel Revelatio interpretatur. Et recte in Galilaeam voluisse exire dictus est, cum sacramenta suae maiestatis fidelibus revelare dignatus est: ad quorum perfectam cognitionem, quae est sola hominis vita beata, tanto tunc sublimius ascendemus, quanto nunc instantius de terrenis ad coelestia transmigrare, ac per gradus virtutum proficere curamus, adiuvante ipso qui bonorum desideria ascendere, provehere, et coronare consuevit, Iesu Christo Domino nostro, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
Beda Venerabilis HOME

bke47.56v

Beda, Homiliae, 1, HOMILIA XVI. IN QUADRAGESIMA. <<<     >>> HOMILIA XVIII. IN DOMINICA SECUNDA QUADRAGESIMAE.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 17

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik