monumenta.ch > Beda Venerabilis > 16
Beda, Homiliae, 1, HOMILIA XV. IN PURIFICATIONE BEATAE MARIAE. <<<     >>> HOMILIA XVII. POST THEOPHANIAM

Beda Venerabilis, Homiliae, 1, HOMILIA XVI. IN QUADRAGESIMA.

0 IOAN. V. Erat dies festus Iudaeorum, et ascendit Iesus Hierosolymam.
1 Duo pariter miracula humanae sanationis hodierna nobis sancti Evangelii lectio tradit; unum invisibiliter per angelicam administrationem, alterum per Dominicam praesentiam visibiliter exhibitum: sed utriusque nobis sunt breviter exponenda mysteria, ne prolixae lectionis prolixa quoque explanatio cuiquam forte gravis existat. Probatica piscina quae quinque porticibus cingebatur, populus est Iudaeorum, legis undique custodia, ne peccare debeat, munitus. Recte etenim lex quae quinque libris Moysi descripta est quinario numero figuratur: recte populus qui in quibusdam munditiam vitae servare, in quibusdam vero solebat immundorum spirituum tentamentis agitari, per aquam signatur piscinae, quae nunc placida ventis stare, nunc eis irruentibus turbari consueverat. Et bene piscina eadem probatica vocatur. Probaton quippe Graece oves dicuntur: quia nimirum in illo populo qui dicere Domino nossent: Nos autem populus tuus et oves gregis tui confitebimur tibi in saecula [Psal. LXXVIII]. Vulgo autem probatica, id est pecualis piscina fertur appellata, quod in ea sacerdotes hostias lavare consueverint. Multitudo languentium quae in memoratis porticibus iacebat, eorum catervas significat qui legis verba audientes, suis se hanc viribus implere non posse dolebant, atque ideo Dominicae auxilium gratiae totis animae affectibus implorabant. Caeci erant, qui necdum perfectum fidei lumen habebant; claudi, qui bona quae noverant operandi gressibus implere nequibant; aridi, qui quamlibet oculum scientiae habentes, pinguedine tamen spei et dilectionis egebant. Tales in quinque porticibus iacebant, sed non nisi in piscina angelo veniente sanabantur, quia per legem cognitio peccati, gratia autem remissionis nonnisi per Iesum Christum facta est. Hunc designat angelus qui invisibiliter descendens in piscinam ad suggerendam vim sanandi movebat aquam. Descendit enim carne indutus magni consilii angelus, id est paternae voluntatis nuntius in populum Iudaeorum, et movit peccatores factis ac doctrina sua, ut occideretur ipse qui sua morte corporali non solum spiritualiter languentes sanare, sed et mortuos vivificare sufficeret. Motus ergo aquae passionem Domini quae mota turbataque Iudaeorum gente facta est insinuat. Et quia per eamdem passionem redempti sunt credentes a maledicto legis, quasi descendentes in aquam piscinae turbatam sanabantur qui eatenus iacuerant in porticibus aegroti. Legis siquidem littera, quae nescientes quid agendum, quid vitandum esset edocuit, nec tamen edoctos ut sua decreta complerentur adiuvit, quasi eductos de sedibus ignorantiae prioris in porticibus suis continebat, nec sanabat languidos. Gratia autem Evangelii quae per fidem ac mysterium Dominicae passionis sanat omnes languores iniquitatum nostrarum, a quibus in lege Moysi non potuimus iustificari, quasi eiectos de porticibus legis aegrotos in aquam piscinae turbidam immittit, ut sanari possint: quia a peccatis quae lex ostenderat per aquam baptismatis abluit, testante Apostolo, quia quicunque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus. Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus [Rom. VI]. Bene autem dicitur quia qui primus descendisset post motum aquae sanus fiebat a quocunque languore detineretur, quia unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus: et qui in unitate catholica Christi mysteriis imbuitur sanus fit a quocunque peccatorum languore detineatur: quisquis autem ab unitate discrepat, salutem quae ab uno est, consequi non valet.
2 Haec de primo evangelicae lectionis miraculo quod Dominus dedit locuti, nunc de secundo quod ipse dederit fraternitati vestrae loquamur: in quo etiam ipso unus commendatur sanatus, non quia omnipotentis pietas Salvatoris omnes quos ibi languentes invenit sanare nequiverit, sed ut doceret praeter unitatem catholicae fidei nullum cuilibet patere locum salutis.
3 Erat autem quidam homo ibi, inquit, triginta et octo annos habens in infirmitate sua. Homo iste multorum infirmitate detentus annorum significat peccatorem quemlibet enormi scelerum magnitudine vel numerositate depressum, cuius significando reatui etiam modus temporis quo iste languebat congruit. Nam duodequadraginta annos habebat in infirmitate. Quadragenarius autem numerus qui denario quater ducto conficitur pro perfectione rectae conversationis solet in Scripturis accipi; quia quisquis perfectae conversationis opera egerit, legis profecto decalogum per quatuor S. Evangelii libros implet: a qua nimirum perfectione duo minus habet, qui a Dei et proximi dilectione, quam legis pariter et Evangelii scriptura commendat, vacuus incedit. Quod etiam Dominus mystice sanans infirmum docuit, cum ait: Surge, tolle grabatum tuum et ambula. Surge cum dicitur, vitiorum torporem in quibus diu languebas excute, et ad exercitium virtutum, quibus perpetuo salveris, erigere. Tolle grabatum tuum: porta diligens proximum tuum, patienter eius infirma tolerando, qui te adhuc tentationum fasce depressum diu patienterque sustinuit. Alter enim alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi [Gal. VI]. Et sicut alibi dicit: Supportantes invicem in charitate, solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis [Ephes. IV]. Ambula autem: toto corde, tota anima, tota virtute Deum dilige: et ut ad eius visionem pertingere merearis, quotidianis bonorum operum passibus de virtute in virtutem progredere, nec fratrem, quem sufferendo ducas, ob amorem eius ad quem pergis deserens, nec ob fratris amorem ab illo quaerendo cum quo manere desideras intentionem recti incessus avertens; sed ut perfecte possis salvari, Surge, tolle grabatum tuum et ambula, id est, relinque peccata pristina, necessitatibus fratrum succurre, et in universis quae agis vide ne in hoc saeculo mentem figas, sed ad videndam faciem tui festines Redemptoris. Surge bona operando, porta grabatum diligendo proximum, et ambula exspectando beatam spem et adventum gloriae magni Dei. Sed mira perfidorum dementia, qui ad tam inopinatam diu languentis sanationem credere ac spiritualiter sanari debuerant, e contra scandalizantur, et salvato pariter ac Salvatori calumnias struunt: salvato quidem, quia sabbato grabatum tulerit; Salvatori autem, quia sabbato et illum salvari, et grabatum tolli praeceperit, quasi melius ipsi de sabbato quam tanta divinitatis potentia nosset.
4 Dicebant ergo Iudaei illi qui sanatus fuerat: Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum. Litteram legis stulte defendebant, ignorando dispensationem eius qui legis quondam edicta per servum decernens, nunc ipse adveniens eamdem legem gratia mutare disposuit, ut quod iuxta litteram diu carnales carnaliter observabant, deinceps spirituales spiritualiter observandum cognoscerent. Sabbato quippe carnali, quod iuxta litteram custodiebatur, populus ab omni opere servili die septima vacare praeceptus est; spirituale autem sabbatum est in luce gratiae spiritualis, quae septiformis accipitur, non una, sed omni die, nos ab omni inquietudine vitiorum manere feriatos. Si enim iuxta vocem Dominicam, omnis qui facit peccatum servus est peccati, patet liquido quia peccata recte opera servilia intelliguntur, a quibus quasi in die septima in perceptione gratiae spiritualis immunes incedere iubemur: nec solum a pravis continere, sed et bonis insistere factis. Quod in hac quoque lectione Dominus typice ostendit, cum eum qui duodequadraginta annos languebat, in die sabbati non solum surgere, verum etiam grabatum tollere et ambulare praecepit: videlicet insinuans, eos qui longo vitiorum languore tabescunt, et Dei ac proximi dilectionis inanes, quasi a perfecta virtutum summa duo minus habent, iam per donum sancti Spiritus a vitiis posse resurgere, eorumque discusso torpore, cum fraternae dilectionis onere ad visionem debere sui properare conditoris. Quod autem is qui sanatus est Iesum non in turba adhuc positus, sed post in templo cognoscit, mystice nos instruit ut si vere conditoris nostri gratiam cognoscere, si eius amore confirmari, si ad eius visionem pervenire desideramus, fugiamus sollicite turbam non solum nos turbantium cogitationum affectuumque pravorum, verum etiam hominum nequam qui nostrae sinceritatis possint impedire propositum, vel malum videlicet exemplum suum monstrando, vel bona opera nostra deridendo, aut etiam prohibendo. Confugiamus seduli ad domum orationis, ubi secreta libertate Dominum invocantes, et de perceptis ab eo beneficiis gratias agamus, et de percipiendis humili devotione precemur: imo etiam templum Dei sanctum, in quo venire et mansionem facere dignetur, existere curemus, audientes ab Apostolo, quia corpora vestra templum est Spiritus sancti qui in vobis est [I Cor. VI]. Inter quae diligentius intuendum, fratres mei, quod inveniens in templo quem sanaverat Dominus, ait illi: Ecce sanus factus es, iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. Quibus verbis aperte monstratur quia propter peccata languebat, nec nisi dimissis eisdem poterat sanari: sed qui foris ab infirmitate, ipse etiam intus salvavit a scelere: unde et caute praemonuit ne amplius peccando gravioris sibi sententiam damnationis contraheret: quod non ita sentiendum est, quasi omnis qui infirmatur ob peccata infirmetur; quinque etenim modis in Scripturis infirmitas corporalis data reperitur: peccatoribus videlicet, ut vel corrigantur per poenitentiam, vel si corrigi non merentur, etiam in hac vita qualiter aeterna morte damnandi sint appareat; iustis vero, ut vel maiorem patientiae palmam percipiant, vel infirmitatibus admoniti humilius iustitiae meritum servent. Plerisque autem ob hoc aliquoties infirmitas datur carnis, ut in eorum sanatione vel Domini Salvatoris vel sanctorum eius latius gloria, vel utriusque patescat. Nam quod peccatores ob quaerendam mentis incolumitatem infirmitate plectantur corporis, testatur hodierna lectio, ubi sanatus qui languebat audivit: Ecce sanus factus es, iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat: testatur et illa in qua sanando paralytico Dominus ait: Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua. Quod hi qui gravioribus sunt flagitiis involuti, neque ad veniam pervenire merentur, aliquoties etiam in praesenti initium sempiternae damnationis accipiant, poena prodit Herodis regis, qui ob reatum blasphemiae ante oculos viventium consumptus a vermibus exspiravit, illo utique post mortem properans, ubi vermis eius non moreretur, et ignis eius non exstingueretur. Quod iusti ad amplificandam patientiae suae palmam doloribus afficiantur corporeis, beati Iob indicat historia, cui cum nullus esset similis super terram, poenas corporis quas adversarius immanis graviores poterat excogitare, non pro diluendis reatibus, sed pro augendis meritis mira constantiae virtute superavit. Quod item iusti ob custodiam humilitatis disciplinae feriantur aegritudine, ostendit Apostolus qui ait: Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae qui me colaphizet [II Cor. XII]. Unde iterum dicit: Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi [Ibid. 9]. Quod ob ostendendam Conditoris sanctorumque eius gloriam nonnulli saepe languescant, ipse manifestat, qui de caeco nato sciscitantibus discipulis ait: Neque hic peccavit, neque parentes eius ut caecus nasceretur, sed ut manifestentur opera Dei in illo [Ioan. IX]. Et de Lazaro languente sororibus, Infirmitas, inquit, haec non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam [Ioan. II]. Verum quia nobis utrum propter augenda merita bona, an propter mala. minoranda puniamur incertum est, curandum summopere est ut quoties molestia corporali pulsamur, ad discutienda protinus mentis nostrae interna redeamus, et quidquid in nobis contra voluntatem auctoris nostri egisse reperimus, digna poenitentiae castigatione mundemus; nec prius corpori medelam quaeramus quam nos ad interioris hominis puritatem pervenisse cognoverimus, ne forte exterius adhibitae curationi carnis obstet latens intrinsecus valetudo mentis. Discamus flagellis pii conditoris humiliter substerni, arbitrantes minus pati quam meremur, semper illius sententiae memores, quia beatus homo qui corripitur a Domino [Iob. V]. Et ipse in Apocalypsi, Ego, inquit, quos amo arguo et castigo [Apoc. III].
5 Longaevo autem languenti interius exteriusque sanato, eodem et a flagellis apertae castigationis et a peccatis quibus haec merebatur erepto, Iudaei e contra male intus languidi iam deterius aegrotare incipiunt, persequendo videlicet Iesum, quia haec faceret in sabbato. Persequebantur autem eum, quasi legis auctoritatem simul et divinae operationis exempla secuti: quia et Dominus sex diebus mundi perfecta creatione, septimo requieverit ab omnibus operibus suis, et populum sex diebus operari, septimo vacare praeceperit, non intelligentes quia carnalia legis decreta paulatim erant spirituali interpretatione mutanda, apparente illo qui non tantum legislator, sed et finis legis est Christus ad iustitiam omni credenti: neque animadvertentes quia conditor in die septima non ab opere mundanae gubernationis et annuae, imo quotidianae rerum creatarum substitutionis, sed a nova creaturarum institutione cessavit; sed nec maximum illud sabbati mysterium congoscentes, quo vel ipse Dominus sexta feria crucifixus operatusque salutem nostram in medio terrae, id est, carnis quam assumpserat, septima requieturus erat in sepulcro, donec octava resurgeret, vel quo sancti illius post sex huius saeculi aetates in quibus bona operando laborant, septimam quietis animarum in alia vita percipiunt, donec in octava resurrectionis corporum quoque incorruptibilium receptione donentur. Verum indoctis legis defensoribus quid ipse gratiae simul et legis auctor respondeat, qua cervicem eorum rationis virtute frangat audiamus.
6 Pater meus, inquit, usque modo operatur, et ego operor. Quod non ita dictum est, quasi Patre eatenus operante, ipse tunc post Patrem operari inciperet; sed ita potius quia ab initio creaturarum Patre semper operante, ipse eadem opera cum eo pariter semper operetur. Ut enim scias Deum Patrem non primis tantum sex diebus, sed usque modo operari, lege illud ad prophetam: Priusquam te formarem in utero novi te [Ierem. I]. Et in Psalmo: Qui finxit singillatim corda eorum [Psal. XXXIII]. Et alibi: Qui operit coelum nubibus, et parat terrae pluviam, qui producit in montibus fenum [Psal. CXLVII], et caetera huiusmodi. Notandum quippe quod non praeteriti temporis verbum posuit dicens: Qui operuit, et paravit, et produxit: sed praesentis, operit, parat, producit, ut quotidie Patrem operari demonstraret, nec minus sabbato, quam caeteris diebus. Ut Filium pariter cuncta operari non dubites, recole illud Psalmistae: Dixit, et venit cynomia et scyniphes. Dixit, et venit locusta et bruchus. Dixit, et stetit spiritus procellae [Psal. CV]. Si enim ipse dixit et facta sunt, per verbum utique fecit. Verbum autem Patris Filius est, de quo Ioannes ait: Omnia per ipsum facta sunt [Ioan. I]. Item Psalmista cum non solum primordialem mundi creationem, sed et quotidianam creaturae gubernationem ad laudem Creatoris referret, ait inter caetera: Omnia in sapientia fecisti [Psal. CIV]. Si autem Christum Dei virtutem et Dei sapientiam recte confitemur, et omnia in sapientia fecit ac regit Deus, constat nimirum quia Pater usque modo operatur, operatur et Filius. Ergo Pater meus, inquit, non sex solum, ut putatis, diebus prius operatus est: verum usque modo operatur [Ioan. V], non novum creaturae genus instituendo, sed quae in principio creaverat, ne deficiant, propagando. Et ego operor, subauditur usque modo, cum ea cuncta disponens, regens, accumulans, ac si aperte dicat: Quid mihi invidetis? Cur me vituperatis, caeci legislatores, quod in forma hominis sabbato salutem unius hominis operatus sum, qui in natura divinitatis una cum Deo Patre totum genus humanum, imo totam mundi machinam, et cuncta visibilia et invisibilia quietus semper operor? Sed ipsi talis ac tanti mysterii minus capaces, propterea magis quaerebant eum interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. In eo maxime dolebant, quia his qui verum ex infirmitate carnis hominem cognoverant; verum se Dei filium credi voluisset, id est, non gratia adoptatum ut caeteros sanctos, quibus loquitur Propheta: Ego dixi dii estis, et filii excelsi omnes [Psal. LXXXII]; sed natura Patri per omnia aequalem, illum videlicet de quo Pater ipse loquitur in aspectu filiis suis, id est, prophetis, gratia videlicet adoptatis in filios. Ipse invocavit me: Pater meus es tu, Deus meus et susceptor salutis meae. Et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae [Psal. LXXXIX]. Intelligebant enim interfectores Christi Iudaei, quod confessores nominis Christi intelligere nequeunt Ariani in eo quod ait Christus: Pater meus usque modo operatur, et ego operor [Ioan. V], aequalem se Deo Patri praedicasse, quia quorum una eademque operatio, eorum esset aequalis et maiestas. Verum ad unum finem utrorumque tendit impietas, quorum uni quid diceret Dominus intelligentes, vera eum dixisse negabant: alteri vera quidem de se Dominum testatum fatentur, sed in his sensum veritatis sequi et comprehendere detrectant: quorum finem teterrimum ut vitare queamus, necesse est, fratres charissimi, ut et verba nostri Salvatoris veritate plena credamus, et haec recte intelligere curemus, insuper in his spem nostrae salutis omnem ponere studeamus. Credamus veraciter se esse Patri aequalem potestate, gloria, aeternitate, et regno, praedicasse: et bene agendo satagamus ad unam utriusque visionem pervenire: de qua roganti Philippo ac dicenti: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis [Ioan. XIV], respondit ipse Dominus dicens: Qui videt me, videt et Patrem meum. Notandum sane quod dictum est aequalem se faciens Deo, a Iudaeorum persona dictum, qui putabant Dominum Iesum praedicando se facere quod non esset, et non veraciter intimare quid esset. Nos autem, fratres, qui fidei catholicae sacramentis et doctrina sumus imbuti, credamus et confiteamur Dominum nostrum Iesum Christum et in humanitate nobis factum natura aequalem, et in divinitate Patri mansisse semper aequalem. Neque in utralibet natura se fecisse fingendo quod non erat; sed in utraque monstrasse veraciter praedicando quod erat, qui nos ad videndam perpetuo gloriam suae maiestatis introducere dignetur, in qua vivit et regnat una cum Patre et Spiritu sancto Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
Beda Venerabilis HOME

bke47.38r

Beda, Homiliae, 1, HOMILIA XV. IN PURIFICATIONE BEATAE MARIAE. <<<     >>> HOMILIA XVII. POST THEOPHANIAM
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 16

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik