Beda Venerabilis, Homiliae, 1, HOMILIA XV. IN PURIFICATIONE BEATAE MARIAE.
0 | LUC. II. In illo tempore, postquam impleti sunt dies purgationis Mariae secundum legem Moysi, tulerunt Iesum, etc. |
1 | Solemnitatem nobis hodiernae celebritatis, quam quadragesimo dominicae nativitatis die debitis veneramur officiis, maxime eiusdem Domini Salvatoris nostri, simul et intemeratae genitricis eius humilitate dedicatum sacra Evangelii lectio designat, exponens eos qui legi nihil debuerant, implendis se legalibus per omnia subdidisse decretis. Sicut enim modo cum Evangelium legeretur, audivimus, Postquam impleti sunt dies purgationis eius (videlicet matris illius) secundum legem Moysi, tulerunt illum in Ierusalem, ut sisterent eum Domino, sicut scriptum est in lege Domini, quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur. Praecepit namque lex ut mulier quae suscepto semine peperisset filium, immunda esset septem diebus, et in die octavo circumcideret puerum [Al., infantulum], nomenque aptaret: deinde etiam alios triginta tres dies ab ingressu templi ac viri toro abstineret, donec quadragesimo nativitatis die filium cum hostiis ad templum Domini deferret: primogenitum autem omnis masculini sexus sanctum Domino vocari, atque ideo munda quaeque offerri Deo, immunda autem mundis mutari, vel occidi, et [Al. add. omne] primogenitum hominis quinque siclis argenti debere redimi. Si autem feminam peperisset mulier, immunda fieri iussa est quatuordecim diebus, et sexaginta sex aliis diebus a templi ingressu suspendi, donec octogesimo nativitatis die, quae dies purgationis eius vocabatur, illa se suamque sobolem hostiis sanctificatura veniret, ac sic demum ad torum viri libera redire deberet. Intueamur, fratres charissimi, diligentius verba legis quae proposuimus, et videbimus apertissime quam beatissima Dei genitrix, et perpetua virgo Maria, simul cum Filio quem genuit, ab omni fuerit legis subiectione liberrima. Cum enim dicat lex, mulierem quae suscepto semine peperisset, immundam decerni, et per longa tempora simul cum prole quam genuisset oblatis victimis debere mundari, patet profecto quia illam quae sine virilis susceptione seminis virgo peperit, una cum Filio qui natus est ei, neque immundam describat, neque per hostias salutares doceat esse mundandam. Sed sicut Dominus ac Salvator noster, qui divinitatis legem dedit, apparens in homine, fieri voluit sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus; ita etiam beata genitrix illius, quae singulari privilegio supra legem fuit, pro ostendendo tamen humilitatis exemplo, legalibus subdi non refugit institutis: iuxta illud viri sapientis: Quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus [Eccli. III]. |
2 | Et ut darent, inquit, hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, Par turturum, aut duos pullos columbarum. Hostia haec pauperum erat. Praecepit quippe Dominus in lege ut qui posset, agnum pro filio vel filia, simul et turturem sive columbam offerret; qui vero non sufficeret ad offerendum agnum, duos iam turtures, vel duos columbae pullos offerret. Ergo Dominus nostrae per omnia memor salutis, non solum homo fieri, cum Deus esset, sed etiam cum dives esset, pauper fieri dignatus est pro nobis, ut nos sua paupertate, simul et humanitate divitiarum, et divinitatis suae donaret esse participes. Sed libet paulisper intueri cur hae maxime volucres in hostiam Domini iubentur offerri. Nam et Abraham patriarcha tanto ante legem tempore has in holocaustum Domino legitur obtulisse, et in plerisque legis caeremoniis, qui mundandus esset, per has iubebatur mundari. Columba ergo simplicitatem, turtur indicat castitatem; quia et columba simplicitatis, et castitatis amator est turtur, ita ut si coniugem casu perdiderit, non aliam ultra quaerere curet. Unde in laudibus Ecclesiae loquitur Dominus: Pulchrae sunt genae tuae, sicut turturis [Cant. I]. Et iterum: Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra, oculi tui columbarum. Genas quippe ut [Al. om. ut] turturis habet, qui ab omni impudicitiae peste castum se custodit et immunem; oculos habet columbarum, qui nulli nocere desiderans, etiam inimicos simplici amore contuetur. Sed utraque avis memorata, quia gemitum pro cantu edere solet, sanctorum in hoc saeculo designat ploratum, de quo Dominus memorat, dicens: Amen, amen, dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit: vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium [Ioan. XVI]. Et rursus: Beati lugentes [Al., qui lugent], quoniam ipsi consolabuntur [Matth. V]. Merito ergo turtur et columba Domino offeruntur in hostiam: quia nimirum simplex et pudica fidelium conversatio gratum est illi sacrificium iustitiae: quia qui laborat in gemitu suo, qui lacrymis stratum suum singulas per noctes abluit, acceptissimam [Al. add. prorsus] Deo victimam mactat. Cum vero utraque avis ista propter consuetudinem gemendi praesentes sanctorum luctus et desideria superna designet, hoc tamen differunt quod turtur solivagus, columba autem gregatim gemere consuevit; et ob id ista secretas orationum lacrymas, illa publicos Ecclesiae conventus insinuat. Bene autem puer Iesus primo circumciditur, ac sic interpositis diebus Hierosolymam cum hostia defertur, quia et ipse iam iuvenis prius omnem carnis corruptionem moriendo aut resurgendo calcavit, ac deinde interpositis diebus cum ipsa carne iam immortali, quam pro nostra salute hostiam Deo fecerat, ad gaudia supernae civitatis ascendit. Et unusquisque nostrum prius aqua baptismi a peccatis omnibus, quasi vera circumcisione purgatur, ac sic proficiente gratia novae lucis, ad altare sanctum salutari hostia Dominici corporis et sanguinis consecrandus ingreditur. Nam et ipsa singulariter simplex et casta nostri Salvatoris humanitas, quae oblata est Deo Patri pro nobis, non incongrue per immolationem columbae sive turturis potest figuraliter exprimi. Sed et omnis in fine mundi Ecclesia primo communi resurrectione cunctam terrenae labem mortalitatis et corruptionis exuet, ac deinceps in regnum coelestis Hierusalem bonorum victimis operum Domino commendata transferetur. Quod autem Simeon et Anna, provectae videlicet aetatis vir et femina, devotis confessionum officiis Dominum, quem corpore parvum vident, sed magnum divinitate intelligunt, excipiunt, illam profecto populi Iudaeorum synagogam figurate denuntiant, quae longa incarnationis eius exspectatione fatigata, promptissime [Al., promptis] illum mox, ut advenit, et piarum ulnis actionum, et fidei non fictae vocibus exaltare ac magnificare studuit, acclamans illi et dicens: Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator [Al., salutaris] meus, et te sustinui tota die [Psalm. XXIV]. Sed et hoc dicendum quia merito uterque sexus ei gratulabundus occurrerit, qui utriusque redemptor apparebat. Magno sane metu, fratres mei, audienda sunt verba quibus idem Simeon de Domino prophetans matrem eius alloquitur: |
3 | Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel, et in signum cui contradicetur. Et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. Desideranter namque multum auditur, quod positus dicitur Dominus in resurrectionem multorum, quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur; quia et ipse dicit: Ego sum resurrectio et vita, qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet: et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum [Ioan. XI]. Sed non minus terribiliter sonat quod praemittitur, Ecce positus est hic in ruinam. Infelix namque satis est, qui agnita resurrectionis gloria deterius cadit, qui visa luce veritatis gravioribus peccatorum nebulis obcaecatur. Unde curandum nobis summopere est ut recta quae cognovimus, operando semper exercere meminerimus, ne de nobis dicatur illud apostoli Petri: Quia melius erat eis viam veritatis non agnoscere, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod traditum est illis sancto mandato. |
4 | Et in signum, inquit, cui contradicetur. Signo Dominicae crucis multi saepe Iudaeorum exterius, multi contradixere gentilium; multi, quod est gravius, falsi fratres hoc interius professionis superficie sequuntur, sed se [Al. om. se] veritate pravae actionis nimium persequuntur, dicentes se nosse Deum, factis autem negantes. |
5 | Et tuam ipsius animam pertransibit gladius. Gladium appellat affectum [Al., effectum] Dominicae passionis et mortis in cruce, qui Mariae animam pertransivit: quia non sine acerbo dolore potuit crucifixum morientemque videre, quem licet resurrecturum a morte quasi Deum nullatenus ambigebat, tamen quasi sua e carne procreatum mori pavida dolebat. |
6 | Ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. Ante incarnationem Dominicam velatae erant cogitationes multorum, nec late patebat quis aeternorum amore flagraret, quis coelestibus bonis temporalia mente praeferret: sed nato coeli rege in terra confestim pius quisque gaudebat, Herodes autem turbatus est, et omnis Hierosolyma cum illo. Praedicante et miracula faciente, omnes turbae et timebant, et glorificabant Deum Israel: Pharisaei autem et Scribae dicta ac facta eius salutaria rabido ore carpebant. Passo in cruce impii laetitia stulta, pii tristitia iusta replebantur; sed resurgente a mortuis, et ascendente in coelum horum laetitia moerore, illorum est moestitia gaudio mutata perenni: sicque iuxta prophetiam beati Simeonis apparente in carne Domino, revelatae sunt ex multis cordibus cogitationes. Non haec autem disparium revelatio cogitationum tunc solum acta in Iudaea, sed nunc etiam [Al., et non etiam nunc] apud nos credenda est actitari. Et nunc enim Domino apparente revelantur ex multis cordibus cogitationes, cum lecto vel praedicato verbo salutis, alii audientium libenter auscultant, gaudentes perficere actu quae auditu didicerint; alii, fastidientes quae audiunt, non haec agendo patrare, sed his potius insultando nituntur contraire. Unde oportet, fratres, ut quoties verbum doctrinae coelestis aliquid contrarium a duris [Al., nostris] auditoribus pati senserimus, imitemur tristitiam cordis eorum qui passim in carne Dei verbum digno dolore compassionis tenebant: quoties vero idem verbum in auditorum fidelium mente per dilectionem resurgere, atque ad gloriam conditoris nostri per bona opera proficere viderimus, gaudeamus cum eis qui Christum resurrexisse a mortuis atque ad coelos ascendere votis aspexere felicibus. Sane quoniam castas, simplices et gemebundas aves Domino offerri consuevisse cognovimus, quibus nostra sobrietas, simplicitas et compunctio cordis auctori nostro semper offerenda signat [Al., signatur], oportet intueri diligentius: quia non frustra duo turtures, aut duo pulli columbae, et unus ex his pro peccato, alter in holocaustum offerri debere praecipitur. Duo sunt namque genera compunctionis, quibus semetipsos Domino fideles in ara cordis immolant: quia nimirum, sicut ex Patrum dictis accepimus, Deum sitiens anima prius timore compungitur, postea amore. Prius enim sese in lacrymis afficit, quia dum malorum suorum recolit, pro his perpeti supplicia aeterna pertimescit, quod est unum turturem sive pullum columbae pro peccatis offerre; at dum longa moeroris anxietate fuerit formido consumpta, quaedam iam de praesumptione veniae securitas nascitur, et in amorem coelestium gaudiorum animus inflammatur. Et qui prius flebat ne duceretur ad supplicium, postmodum flere amarissime incipit, quia differtur a regno, quod est de altero turture sive pullo columbino holocaustum facere: holocaustum namque totum incensum dicitur. Et holocaustum se ipse Domino facit qui, spretis omnibus terrenis, solo supernae beatitudinis desiderio aestuare, solam hanc per luctum ac lacrymas quaerere dulce habet. Contemplatur etenim mens, qui sint illi angelorum chori, quae ipsa societas beatorum spirituum, quae maiestas aeternae visionis Dei, et amplius plangit, quia a [Al. om. a] bonis perennibus deest, quam flebat prius, cum mala aeterna metuebat. Utramque autem nostrae compunctionis hostiam gratanter accipere dignetur, qui et pro peccato lugentibus atque afflictis clementer errata dimittit: et pro ingressu vitae coelestis tota mentis intentione ferventes aeternae suae visionis luce reficit Iesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. |