Beda Venerabilis, Homiliae, 1, HOMILIA XIII. IN DOMINICA SECUNDA POST EPIPHANIAM.
0 | IOANN. II. In illo tempore nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesu ibi, etc. |
1 | Quod Dominus noster atque Salvator ad nuptias vocatus, non solum venire, sed et miraculum ibidem, quo convivas laetificaret, facere dignatus est, exceptis coelestium sacramentorum figuris, etiam iuxta litteram recte fidem credentium confirmat. Porro Tatiani et Marciani caeterorumque qui nuptiis detrahunt perfidia quam sit damnabilis insinuat. Si enim toro immaculato et nuptiis debita castitate celebratis culpa inesset, nequaquam Dominus ad has venire, nequaquam eas signorum suorum initiis consecrare voluisset. Nunc autem, quia bona est castitas coniugalis, melior continentia vidualis, optima perfectio virginalis, ad comprobandam omnium electionem graduum, discernendum tamen singulorum meritum, ex intemerato Mariae virginis utero nasci dignitatus est, a prophetico Annae viduae ore mox natus benedicitur, a nuptiarum celebratoribus iam iuvenis invitatur, et hos suae praesentia virtutis honorat. Sed nunc redeamus ad altiorem coelestium laetitiam figurarum. Miracula namque facturus in terra Dei Filius venit ad nuptias, ut ipsum se esse diceret de quo sub typo solis Psalmista praecinuit: Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam, a summo coelo egressio eius [Psal. XVIII]. Qui et ipse quodam loco de se suisque fidelibus ait: Nunquid possunt filii sponsi lugere quandiu cum illis est sponsus? Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt [Matth. IX]. Quia nimirum incarnatio nostri Salvatoris ex quo patribus coepit promitti, multis est sanctorum lacrymis et luctu semper exspectata donec veniret. Similiter ex quo post resurrectionem ascendit ad Patrem, omnis sanctorum spes ad eius pendet reditum. Solo autem quo cum hominibus conversatus est tempore, flere ac lugere nequiverunt, quia iam secum etiam corporaliter eum quem spiritualiter dilexerunt habebant. Sponsus ergo Christus, sponsa eius est Ecclesia, filii sponsi vel nuptiarum singuli quique fidelium eius sunt: tempus nuptiarum est tempus illud quando per incarnationis mysterium sanctam sibi Ecclesiam sociavit. Non igitur casu, sed certi gratia mysterii, venit ad nuptias in terra carnali more celebratas, qui ad copulandam sibi spirituali amore Ecclesiam de coelo descendit ad terram: cuius quidem thalamus incorruptae genitricis uterus fuit, in quo Deus humanae naturae coniunctus est, et ex quo ad sociandam sibi Ecclesiam tanquam sponsus processit. Primus nuptiarum locus in Iudaea exstitit, in qua Filius Dei homo fieri, et Ecclesiam sui corporis participatione consecrare, suique Spiritus pignore in fide confirmare dignatus est: sed vocatis ad fidem gentibus, usque ad fines orbis terrae earumdem nuptiarum votiva gaudia pervenerunt. Nec vacat a mysterio quod die tertia, post ea quae superior Evangelii sermo descripserat, nuptiae factae referuntur, sed tertio tempore saeculi Dominum ad aptandam sibi Ecclesiam venisse designat. Primum quippe saeculi tempus ante legem patriarcharum exemplo, secundum sub lege prophetarum scriptis, tertium sub gratia praeconiis evangelistarum, quasi tertii diei luce mundo refulsit, in quo Dominus et Salvator noster pro redemptione generis humani in carne natus apparuit. Sed et hoc quod in Cana Galilaeae, id est in zelo transmigrationis perpetratae, eaedem nuptiae factae perhibentur, typice denuntiat eos maxime gratia Christi dignos existere qui zelo fervere piae devotionis, et aemulari charismata maiora, ac de vitiis ad virtutes, bona operando, de terrenis ad aeterna norunt sperando et amando transmigrare. Discumbente autem ad nuptias Domino, vinum defecit, ut vino meliori per ipsum mirabili ordine facto, manifestaretur gloria latentis in homine Dei, et credentium in eum fides aucta proficeret. Quod si mysterium quaerimus, apparente in carne Domino, meraca illa legalis sensus suavitas paulatim coeperat ob carnalem Pharisaeorum interpretationem, a prisca sua virtute deficere, qui mox ea quae carnalia videbantur mandata ad spiritualem convertit doctrinam, cunctamque litterae legalis superficiem evangelicae coelestis gratiae virtute mutavit, quod est vinum fecisse de aqua. Sed primo studeamus indagare quid sit cum deficiente vino diceret mater Iesu ad eum: |
2 | Vinum non habent. Respondit: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. Neque enim matrem suam inhonoraret, qui nobis iubet honorare patrem et matrem: aut eam sibi esse matrem negaret, ex cuius carne virginea carnem suscipere non despexit, etiam Apostolo teste qui ait: Qui factus est ei ex semine David secundum carnem [Rom. I]. Quomodo ex semine David secundum carnem, si non ex corpore Mariae secundum carnem, quae ex semine David descendit? Sed in eo quod miraculum facturus ait: Quid mihi et tibi est, mulier? significat se divinitatis, qua miraculum erat patrandum, non principium temporaliter accepisse de matre, sed aeternitatem semper habuisse de Patre. Quid mihi et tibi, inquit, est, mulier? cum divinitas, quam ex Patre semper habui, cum tua carne, ex qua carnem suscepi, communis non est. Nondum venit hora meo, ut fragilitatem sumptae ex te humanitatis moriendo demonstrem: prius est ut potentiam aeternae deitatis virtutes operando patefaciam. Veniet autem hora ut quid sibi et matri commune esset ostenderet, cum eam moriturus in cruce discipulo virgini virginem commendare curavit. Carnis namque infirma perpetiens, matrem, de qua haec suscepit, pie cognitam, ei, quem maxime diligebat, discipulo commendavit, quam divina facturus quasi incognitam se nosse dissimulat, quia hanc divinae nativitatis auctorem non esse recognoscit. |
3 | Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas. Hydriae vocantur vasa aquarum receptui parata: Graece enim ὕδωρ aqua dicitur. Aqua autem Scripturae sacrae scientiam designat, quae suos auditores et a peccatorum sorde abluere et divinae cognitionis solet fonte potare. Vasa sex quibus continebatur aqua, corda devota sunt sanctorum, quorum perfectio vitae et fidei exemplum recte vivendi ac credendi proposita est generi humano per sex saeculi labentis aetates, id est, usque ad tempus Dominicae passionis. Et bene lapidea sunt vasa: quia fortia sunt praecordia iustorum, ut pote illius fide et dilectione solidata lapidis quem vidit Daniel praecisum de monte sine manibus, factumque in montem magnum, et implesse omnem terram, et de quo dicit Zacharias: In lapide uno septem oculi sunt [Zach. III]; id est, in Christo universitas scientiae spiritualis inhabitat: cuius et apostolus Petrus meminit ita dicens: Ad quem accedentes lapidem vivum, et ipsi tanquam lapides vivi superaedificamini [I Petr. II]. Bene secundum purificationem Iudaeorum tantum positae sunt hydriae, quia Iudaeorum tantum populo lex per Moysen data est. Nam gratia Evangelii et veritas non minus gentibus quam Iudaeis per Iesum Christum facta est. Capientes, inquit, singulae metretas binas et ternas, quia Scripturae sanctae auctores et ministri prophetae, modo de Patre tantum loquuntur et Filio, ut est illud: Omnia in sapientia fecisti [Psalm. CIII]. Virtus enim Dei in sapientia Christus est: modo etiam Spiritus sancti faciunt mentionem, iuxta illud Psalmographi: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum [Psalm. XXXII]. Verbum Domini et spiritum totam, quae unus est Deus, intellige Trinitatem. Sed quantum inter aquam et vinum, tantum distare inter sensum illum quo Scripturae ante adventum Salvatoris intelligebantur, et eum quem veniens ipse revelavit apostolis, eorumque discipulis perpetuo sequendum reliquit. Et quidem potuit Dominus vacuas implere hydrias vino, qui in exordio humanae creationis cuncta creavit ex nihilo; sed maluit de aqua facere vinum, quo typice doceret non se ad solvendum improbandumque, sed ad implendum potius legem prophetasque venisse, neque alia se per evangelicam gratiam facere et docere quam quae legalis et prophetica Scriptura eum facturum docturumque signaret. Videamus ergo, fratres, sex hydrias Scripturarum aqua salutari repletas, videamus eamdem aquam in suavissimum vini odorem gustumque conversam. In prima aetate saeculi Abel iustum frater invidens occidit: et ob noc ipse perpetua martyrii gloria beatus, etiam in evangelicis et in apostolicis litteris iustitiae laudem accepit, et fratricida impius aeternae maledictionis poenas luit. Quicunque his auditis metuunt cum impiis damnari, cupientes benedici cum piis, omnium odiorum et invidiae fomitem abiiciunt, Deo placere per sacrificium iustitiae, modestiae, innocentiae ac patientiae curant, vas plenum aqua in Scriptura inveniunt, unde salubriter abluti potatique gaudeant. Sed si intellexerint Cain homicidam Iudaeorum esse perfidiam, occisionem Abel passionem esse Salvatoris, terram quae aperuit os suum, et suscepit eius sanguinem de manu Cain, Ecclesiam esse, quae effusum a Iudaeis Christi sanguinem in mysterium suae renovationis accepit, nimirum aquam in vinum mutatam repererunt, quia sacrae dicta legis sacratius intelligunt. Secunda aetate saeculi inchoante deletus est aquis diluvii mundus ob magnitudinem peccatorum, sed solus Noe propter iustitiam est cum domo sua liberatus in arca. Huius plagae audita vastatione horribili, paucorumque liberatione mirabili, quisquis emendatius vivere coeperit, liberari desiderans cum electis, timens exterminari cum reprobis, hydriam profecto aquae, qua mundaretur vel reficeretur, invenit. At vero cum altius respicere coeperit, et in arca Ecclesiam, in Noe Christum, in aqua delente peccatores aquam baptismi, quae peccata diluit, in hominibus vel in animalibus, quae arca continebat, multifariam baptizatorum differentiam, in columba, quae post diluvium ramum olivae intulit in arcam, unctionem Spiritus sancti qua baptizati imbuuntur, intellexerit, vinum profecto de aqua factum miratur, quia in veteris historia facti suam ablutionem, sanctificationem, iustificationem prophetari contemplatur. Tertia aetate saeculi Deus tentans obedientiam Abrahae, filium unicum eius quem diligit in holocaustum sibi offerri praecepit. Non differt Abraham facere quod iubetur, sed pro filio immolatur aries, ipse tamen pro obedientiae virtute eximia perpetuae benedictionis haereditate donatur. Ecce habes hydriam tertiam. Audiens enim quanta sit virtus obedientiae, quanta mercede remuneretur, et ipse obedientiam discere atque habere satagis. Quod si immolationem filii unici dilecti passionem eius intelligis, de quo dicit Pater: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui [Matth. III]; in qua quia divinitate impassibili permanente, sola humanitas mortem passa est et dolorem, quasi filius offertur, sed aries mactatur. Si intelligis benedictionem, quae promissa est Abrahae, in te de gentibus credendis munus esse completum, nimirum tibi de aqua vinum fecit, quia spiritualem sensum, cuius nova fragrantia inebriaris, aperuit. Quartae aetatis initiis David pro salute regnum Israeliticae gentis sortitur, humilis, innocens et mitis, exsul pro illo cuius iniusta diu persecutione cruciabatur. Ecce hydria quarta fonte salutari repleta. Quisquis haec audiens humilitati atque innocentiae studere, et superbiam coeperit atque invidiam suo de corde repellere, quasi haustum aquae limpidissimae, quo reficiatur, invenit. At si in Saule Iudaeos persequentes, in David Christum et Ecclesiam significari cognoverit, illorum ob perfidiam, et carnale simul imperium et spirituale destructum, Christi autem et Ecclesiae regnum semper esse mansurum, poculum utique vini de aqua factum sentiet; quia se suamque vitam et regnum, sed et ipsum regem ibi scriptum legere novit, ubi prius quasi de aliis veterem legebat historiam. Quinta aetate saeculi populus peccans, captivante Nabuchodonosor, in Babyloniam transmigrat: sed post septuaginta annos poenitens et correctus, in patriam per Iesum sacerdotem magnum reducitur, ubi domum Dei, quae incensa est, et civitatem sanctam, quae destructa est, reaedificat. Haec legens sive audiens quisque cum peccandi metum corripit, et ad poenitendi remedium confugit, aqua hydriae purificantis ablutus est. Si vero intelligere didicerit Hierusalem et templum Dei Ecclesiam Christi, Babylonem confusionem peccatorum, Nabuchodonosor diabolum, Iesum sacerdotem magnum, verum aeternumque pontificem esse Iesum Christum, septuaginta annos bonorum plenitudinem operum, quae per Spiritus sancti dona largiuntur, videlicet propter decalogum et septiformem eiusdem Spiritus gratiam, videritque hoc quotidie fieri, aliis nimirum a diabolo de Ecclesia peccando raptis, aliis gratia Spiritus sancti per Christum resipiscendo ac poenitendo reconciliatis, vinum de aqua factum habet; quia ad se pertinere quae scripta sunt intelligens, magno mox compunctionis ardore, quasi musto incalescens, quidquid sibi peccati captivantis inesse deprehenderit, per Christi gratiam liberari deposcit. Sexta inchoante saeculi aetate Dominus in carne apparens octava die nativitatis iuxta legem circumcisus est, tricesima et tertia post haec ad templum delatus, et legalia pro eo sunt munera oblata. Haec intuentes ad litteram, aperte discimus quanta nobis diligentia sunt evangelicae fidei subeunda mysteria, quando ipse benedictionem gratiae afferens, qui legem litterae dedit, veterum primo caeremoniarum ritu consecrari, quo cuncta divinitus consecrat, et sic nova gratiae sacramenta suscipere simul et tradere curavit. Ecce hydria sexta ad abluenda peccati contagia, ad potanda vitae gaudia mundiorem caeteris afferens undam. Verum si in octavi diei circumcisione baptisma, quod in mysterium Dominicae resurrectionis a peccatorum nos morte redemit, intelligens, in inductione in templum et oblatione hostiae purificantis figuratum cognoscis, fideles quosque de baptisterio ad altare sanctum ingredi, ac Dominici corporis et sanguinis victima singulari debere consecrari, vino quidem de aqua facto, et quidem meracissimo donatus es. Porro si circumcisionis diem ad generalem humani generis resurrectionem, quando mortalis propago cessabit, et mortalitas tota in immortalitatem mutabitur, interpretaris: et circumcisos induci in templum cum hostiis intellexeris, quando post resurrectionem universali expleto iudicio sancti iam incorruptibiles facti, ad contemplandam perpetuo speciem divinae maiestatis cum bonorum operum muneribus intrabunt: mirandum profecto, vinum de aqua fieri videbis, cuius conditori recte protesteris et dicas: Et poculum tuum inebrians quam praeclarum est! Ergo Dominus vinum in gaudia nuptiarum non de nihilo facere voluit, sed hydrias sex impleri aqua praecipiens, hanc mirabile convertit in vinum, quia sex mundi aetates sapientiae salutaris largitate donavit, quam tamen ipse veniens sublimioris sensus virtute fecundavit. Nam quae carnales carnaliter tantum sapiebant, ipse spiritualiter sentienda reseravit. Vultis audire, fratres, qualiter de aqua fecerit vinum? Apparuit post resurrectionem suam duobus discipulis ambulantibus in via, ibatque cum illis, et incipiens a Moyse et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis quae de ipso erant. Vultis iterum audire quomodo eodem sunt vino inebriati? Postmodum cognoscens quis esset qui eis verbum vitae propinabat, dicebant ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, cum loqueretur in via et aperiret nobis Scripturas? [Luc. XXIV.] |
4 | Dicit ergo Iesus ministris: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum. Quid per ministros qui haec iubentur facere, nisi Christi signantur discipuli, qui impleverunt hydrias aqua? Non quidem ipsi praeteritas mundi aetates legalibus ac propheticis implendo scriptis, sed ipsi intelligendo prudenter et aperiendo fideliter, quia Scriptura, quae a prophetis ministrata est, et salubris esset ad haustum sapientiae coelestis, et ad operum castigationem utilis. Impleverunt autem eas usque ad summum, quia recte intellexerunt nullum fuisse tempus saeculi a sanctis alienum doctoribus, qui sive verbis, sive exemplis, sive etiam Scripturis viam vitae mortalibus panderent. |
5 | Et dicit eis: Ite, et haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt. Architriclinus aliquis legis peritus illius temporis est, fortasse Nicodemus vel Gamaliel, vel discipulus tunc eius Saulus, nunc autem magister totius Ecclesiae Paulus apostolus. Et dum talibus verbum Evangelii creditur quod in littera legis et prophetiae latebat occultum, vinum utique architriclino de aqua factum propinatur. Unde convenienter perhibetur quod architriclinus vocato sponso dixerit: |
6 | Omnis homo primum bonum vinum ponit, et cum inebriati fuerint, tunc id quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc. Quia doctorum est cognoscere distantiam legis et Evangelii, veritatis et umbrae, cunctisque veteribus institutis, cunctis regni terreni promissis, novam evangelicae fidei gratiam, et perpetua coelestis patriae dona proferre. |
7 | Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae, et manifestavit gloriam suam. Manifestavit hoc signo quia ipse esset rex gloriae, et ideo sponsus Ecclesiae, qui ut homo communis veniret ad nuptias, sed quasi Dominus coeli et terrae elementa prout voluisset, converteret. Pulchra autem rerum convenientia, qui initio signorum quae mortalis adhuc mortalibus erat ostensurus, aquam convertit in vinum: ipse initio signorum quae immortalis iam per resurrectionem effectus, immortalis vitae studia sola sectantibus ostenderet, car nalem prius et quasi insipidam mentem eorum sapore scientiae coelestis imbuit. Nam et primo consistens in terra, sui Spiritus munere aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas: et postmodum misso eodem de coelis maiorem superni amoris simul et sapientiae spiritualis flagrantiam eorum cordibus infudit, data insuper omnium cognitione linguarum, quibus universo orbi eam, quam perceperant, vitae gratiam propinare sufficerent. Has ergo Christi et Ecclesiae nuptias, fratres charissimi, quae et tunc una in civitate figurabantur, et nunc universo celebrantur in orbe terrarum, tota mente diligamus, harum gaudiis coelestibus indefessa bonorum operum intentione iungamur. Has quia per fidem vocati intravimus mundo dilectionis habitu, celebrare curemus, nostraeque actionis simul et cogitationis maculas ante diem extremi discriminis ipsi sollicite examinando diluamus; ne forte tunc ingrediens rex, qui suo filio nuptias fecit, si viderit nos nuptialem charitatis vestem non habere, eiiciat nos, et ligatis a bene agendi facultate pedibus nostris ac manibus exteriores mittat in tenebras. Mundemus fide fortia cordium nostrorum vascula secundum purificationem praeceptorum coelestium, impleamus haec aqua scientiae salutaris, sacrae lectioni crebrius attendendo. Rogemus Dominum ut ipsam quam nobis scientiae gratiam contulit (ne forte inflet) charitatis suae fervore calefaciat, et ad superna quaerenda sola ac sapientia convertat, quatenus spiritualiter inebriati, possimus et ipsi cum Propheta cantare: Potasti nos vino compunctionis [Psalm. LIX]. Sicque fit ut nobis quoque bene proficientibus, et nunc ex parte prout capere sufficimus, et in futuro perfecte Iesus manifestet gloriam suam, in qua vivit et regnat cum patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. |