monumenta.ch > Beda Venerabilis > 11
Beda, Homiliae, 1, HOMILIA X. IN DIE FESTO CIRCUMCISIONIS DOMINI. <<<     >>> HOMILIA XII. IN DOMINICA PRIMA POST EPIPHANIAM.

Beda Venerabilis, Homiliae, 1, HOMILIA XI. IN DIE FESTO THEOPHANIAE.

0 MATTH. III, MARC. I, LUC. III, IOANNIS I. In illo tempore venit Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo, etc.
1 Lectio sancti Evangelii, quam modo, fratres, audivimus, magnum nobis et in Domino et in servo dat perfectae humilitatis exemplum. In Domino quidem, quia cum sit Dominus non solum ab homine servo baptizari, sed etiam ipse ad hunc baptizandus venire dignatus est. In servo autem, quia cum sciret praecursorem se ac baptistam Salvatoris sui esse destinatum, memor tamen propriae fragilitatis iniunctum sibi humiliter excusavit officium, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? Sed quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur, et Dominus qui in forma hominis propter homines instruendos humilis apparuit, mox a Deo Patre quantum super homines, imo etiam quantum super angelos, et super omne quod creatum est emineret, apparuit voce lapsa ad eum huiusmodi a magnifica gloria: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Et fidelissimus atque humillimus servus ille Ioannes, qui baptizari a Domino, quam Dominum baptizare magis adoptavit [Al., optavit], et ipsum baptizare Dominum, et apertis suae mentis oculis descendentem super eum Spiritum prae caeteris mortalibus videre promeruit. Verum quia breviter ista praelibavimus, latius iam cuncta exposituri ipsum sacrae lectionis videamus exordium.
2 Tunc venit, inquit, Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo. Venit Filius Dei baptizari ab homine, non anxia necessitate abluendi alicuius sui peccati qui peccatum non fecit ullum, nec inventus est dolus in ore eius, sed pia dispensatione abluendi omnis nostri contagionem peccati, qui in multis offendimus omnes, et si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Venit baptizari in aquis ipsarum conditor aquarum ut nobis qui in iniquitatibus concepti, et in delictis sumus generati, secundae nativitatis, quae per aquam et spiritum celebratur, appetendum insinuaret mysterium. Dignatus est lavari aquis Iordanicis, qui erat mundus a sordibus cunctis, ut ad diluendas nostrorum sordes scelerum omnium fluenta sanctificaret aquarum. Sed quia humillimam Domini dispensationem ex lectione evangelica cognovimus, etiam servi humillimam obeditionem sollicita intentione videamus. Sequitur:
3 Ioannes autem prohibebat eum, dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me? Expavit illum ad se venisse ut baptizaretur aqua, cui nulla inerat quae baptismo tergeretur culpa, imo qui per sui gratiam Spiritus cunctam credentibus mundi tolleret culpam. Unde recte intelligitur quod hic dicit Ioannes, Ego a te debeo baptizari, hoc esse quod apud evangelistam Ioannem illo ad se veniente dixisse narratur: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi [Ioan. I.] Ab illo enim debemus omnes baptizari qui ad hoc venit in mundum ut peccata tolleret mundi. Ab illo debuit ipse Ioannes baptizari, id est a peccati originalis contagione mundari, qui quamvis nullus [Al., nullo] inter natos mulierum maior [Al., minor], tamen quasi natus ex muliere culpae naevo non carebat. Ideoque cum caeteris mulierum natis ab eo qui natus ex virgine Deus in carne apparuit, opus habebat ablui. Quoniam ergo scriptum est: Quid est homo ut immaculatus sit, et ut mundus appareat natus ex muliere [Iob, XV]? iure timuit homo quamvis sanctus, natus tamen ex muliere, et ob id a culpae macula non immunis baptizare Dominum, quem ex virgine natum noverat, nullam prorsus habere maculam culpae. Sed quia vera humilitas ipsa est quam obedientia comes non deserit, quod prius officium expavit humiliter implevit. Nam sequitur:
4 Respondens autem Iesus dixit ei: Sine modo, sic enim decet nos adimplere omnem iustitiam: tunc dimisit eum. Id est, tunc demum dimisit, tunc consensit, tunc passus est eum a se baptizari, cum tali ordine cognovisset omnem iustitiam debere compleri. Sine modo, inquit, sine me modo, ut iussi, a te baptizari in aqua, et tu postmodum a me quod quaeris, baptizaberis in spiritu. Sic enim decet nos praerogare exemplum implendae omnis iustitiae, ut videlicet discant fideles neminem posse hominem absque unda baptismatis perfecte iustum existere, et esse omnibus quamvis innocenter et iuste viventibus necessarium vivificae regenerationis officium, cum me qui Spiritus sancti opere conceptus et natus [Al. add., sum] cognoverint secundae nativitatis subiisse, vel potius mihi [Al., sibi] consecrasse lavacrum. At [Al., ut] nulla personarum maiorum contemnat ab humilibus meis in remissionem peccatorum baptizari, cum meminerit Dominum, qui in Spiritu sancto baptizans peccata dimittere solet, suum baptizandum in aqua submisisse servi manibus caput. Sequitur:
5 Baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua: et ecce aperti sunt ei coeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se. Et hoc ad impletionem omnis iustitiae pertinet quod baptizato Domino aperti sunt ei coeli, et Spiritus descendit super eum, ut hinc nimirum fides nostra confirmetur, per mysterium sacri baptismatis aperiri nobis introitum patriae coelestis, et sancti Spiritus gratia ministrari. Numquid enim credi decet Domino tunc primum coelestia patuisse secreta, cum recta fides habeat non minus tempore quo cum hominibus conversatus est, quam et post et antea in sinu Patris mansisse, et sedem tenuisse coelestem? Aut a tricesimo aetatis suae [Al. om. suae] anno, quando baptizatus est, Spiritus sancti dona percepit qui prima conceptione Spiritu sancto plenus semper exstitit? Nobis ergo, fratres charissimi, nobis sunt haec celebrata mysteria. Quia enim nobis Dominus sacrosancto sui corporis intinctu baptismi lavacrum dedicavit, nobis quoque post acceptum baptisma coeli aditum patere, et Spiritum sanctum dari monstravit. Et congrua multum distantia, quia primus Adam ab immundo spiritu deceptus per serpentem, gaudia regni coelestis amisit; secundus Adam a Spiritu sancto per columbam glorificatus eiusdem regni limina reseravit, flammamque vibrantem, qua ingressum paradisi expulso Adam primo Cherub custos interclusit. Secundus Adam hodierna die per aquam lavacri renascentis exstingui debere monstravit, ut unde ille cum sua coniuge ab hoste victus exiit, ibi iste cum sanctorum Ecclesia, sponsa videlicet sua, de hoste victor rediret, imo potiora redemptis a peccato vitae immortalis munera pater futuri saeculi princeps pacis donaret, quae praesentis nostri saeculi pater princeps discordiae venundatus sub peccato sua cum stirpe perdidit; quia nimirum vita illa beatissima, quam deseruit Adam, quamvis incomparabili luce et pace sublimis ab omnium curarum stimulantium nube serena crebra Dei et angelorum fuerit visione et allocutione glorificata, in terrae tamen huius erat locis constituta terrenis, quamvis nullo labore quaesitis alenda fructibus: at haec quam Christus tribuit in coelorum est arce vita perennis non crebra, sed e [Al. om. e] continua divinae contemplationis luce refecta. Prima hominis vita beata ita fuit immortalis, ut posset in ea homo non mori, si se a peccati seductione cautus servaret; secunda vero ita fiet immortalis, ut non possit in ea homo mori, nec ulla peccati pulsantis seductione tentari. Bene autem Spiritus reconciliator in columba, quae multum simplex est avis, apparuit, ut et suae videlicet naturae simplicitatem per huius speciem animalis ostenderet. Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum, ut eum in quem descendit mansuetum mitemque ac misericordiae supernae praeconem ministrumque doceret mundo esse futurum; simul et omnes qui sua gratia essent renovandi, simplices ac mundi corde [Al., misericordes] admoneret ingredi, iuxta quod scriptum est: Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum. Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis [Sap. I]. Hinc est quod Simon, qui in felle amaritudinis et obligatione iniquitatis permanere consensit, partem sortemque in hoc Spiritu habere nequivit. Illo enim spiritu plenus erat qui in serpente hominibus apparendo, quia ipse malitiae et insidiarum peste infectus esset corda diligenter edocuit. Sed descendente super Dominum Spiritu, videamus quid sequitur:
6 Et ecce vox de coelis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Filius Dei baptizatur in homine, Spiritus Dei descendit in columba, Pater Deus in voce sanctae et individuae Trinitatis in baptismi declaratur mysterium [Al., mysterio]. Et recte, ut qui sacramentorum suorum dispensatoribus erat praecepturus docere omnes gentes, et baptizare eos [Al., eas] in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, primus ipse suo in baptismate totam personaliter panderet adesse Trinitatem. Quod ait vox paterna, hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ad comparationem terreni hominis dicit, in quo peccante quodammodo sibi displicuisse Deus conditor insinuat, cum ait: Poenitet me hominem fecisse in terra [Gen. VI.]. Poenitentia quidem in Deum nulla cadit, sed nostro more loquens, qui compungi poenitentia solemus, quando contra votum nostra opera verti videmus. Poenitere se dixit hominem fecisse in terra, quem a rectitudine suae facturae peccando degenerare [Al., deviare] conspexit. In Filio autem suo unigenito sibi singulariter complacuit, quia hunc hominem quem induerat a peccato immunem servare cognovit. Et in hac quoque voce Patris, sicut et in caeteris baptizati Domini mysteriis, omnis iustitiae declaratur impletio. Coaeternus enim et consubstantialis Patri Filius, descendente super eum Spiritu, qui sit hominibus intimatur, ut per hoc discant homines per gratiam se baptismatis accepto Spiritu sancto de filiis diaboli in Dei filios [Al. add. se] posse transferri, sicut Apostolus edocet, fidelibus ita loquens: Accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba pater [Rom. VIII]. Et evangelista Ioannes: Quotquot, inquit, receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius [Ioan. I]. His de baptismo nostri Salvatoris, fratres charissimi, prout ipse donavit, commemoratis, ad nosipsos revertamur, et quia [Al., utique] humilitatem obedientiamque baptistae simul et baptizati audivimus, per humilem obedientiam baptisma quod suscepimus servare curemus, mundantes nos ob omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. Humiliter ergo eius subeunda et servanda mysteria eis qui necdum in his sunt initiati suadeamus, et quotquot per gradum sacerdotalem ad dispensanda illorum sumus sacramenta promoti, humiliter iniunctum nobis impleamus officium. Studeamus omnes solliciti, ut ianuam patriae coelestis, quae nobis est divinis patefacta mysteriis, humanis ipsi nobis non intercludamus illecebris. Neque enim frustra Dominum apud evangelistam Lucam post baptisma orasse, et sic coelo aperto Spiritum ac vocem Patris venisse commemoratur, qui etiam tribus consonantibus evangelistis baptizatus, mox ieiunium quadraginta dierum solitarius exercuit; sed nos profecto docuit, nosque suo informavit exemplo, ut post acceptam in baptismo remissionem peccatorum, vigiliis, ieiuniis, orationibus caeterisque Spiritus fructibus operam demus, ne nobis torpentibus minusque sollicitis immundus spiritus, qui de corde nostro expulsus in [Al. om. in] baptismo fuerat, redeat, nosque spiritualibus divitiis vacuos inveniens, septemplici peste deprimat et sint novissima nostra peiora prioribus. Caveamus seduli, ne ignem nobis ipsi, qui vitae iter occludat, nostrorum crebro accendamus fomitem vitiorum. Flammeus namque gladius qualiscunque ille est, qui paradisi ostia servat, singulis quibuscunque [Al., quibusque] fidelium fonte baptismatis exstinctus est, et ut redire possit homo ablatus, infidelibus autem manet semper immobilis. Sed et falsis [Al., falso] fidelibus vocatis quidem, sed non electis, dum post baptisma se criminibus implicare non metuunt, quasi post exstinctionem idem ignis reaccenditur; ne mereantur intrare regnum, quod ficto corde ac duplici requirunt, serpentino potius dente fraudulenti quam simplici oculo columbini, quem in Ecclesia sua multum se diligere Dominus ostendit, qui in amoris Cantico ait: Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra: oculi tui columbarum [Cant. I]. Unde quia nobis ad discendam Deo placitam simplicitatem columbae forma proponitur, diligentius eius naturam videamus, ut per singula innocentiae eius exempla, vitae nobis emendatioris instituta sumamus. Haec a malitia fellis prorsus aliena est. Et nos igitur a malitiae felle alienemur, omnisque amaritudo, et ira, et indignatio tollatur a nobis cum omni malitia. Ita [Al. om. Ita] nullum ore vel unguibus laedit, nec minimas quidem musculas, vel vermiculos, quibus minores pene omnes aviculae se suosque pullos nutriunt, inquirit. Videamus nos [Al. om. nos] ne dentes nostri sint arma et sagittae, ne mordentes et comedentes invicem, consumamur ab invicem. Contineamus manus a rapinis: qui furabatur, iam non furetur. Magis autem laboret operando manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. Nam et columba saepe alienos quasi suos fertur alere pullos. Ipsa terrae fructibus et semine pascitur. Audiamus Apostolum: Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum [Rom. XIV]. Et apostolus Petrus: Ministrate, inquit, in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, in pietate autem amorem fraternitatis [II Petr. I]. Gemitum pro cantu habet. Miseri simus, et lugeamus, et ploremus coram Domino qui fecit nos. Risus noster in luctum convertatur, et gaudium in moerorem. Beati enim lugentes, quoniam ipsi consolabuntur. Super aquas sedere consuevit, ut venturi raptum accipitris praevisa in aquis umbra declinet. Et nos mundi simus, ac mundati Scripturarum fluentis seduli assidere curemus, quarum speculis edocti dignoscere et praecavere valeamus insidias hostis antiqui. Tales quippe amat Ecclesia, sponsa videlicet Christi, quae in amoris [Al., amatoris] sui laudibus cantat: Oculi eius sicut columbae, quae lacte sunt lotae, et resident iuxta fluenta plenissima. Nidificare solet in foraminibus petrae, in caverna maceriae. Petra Christus est, cuius in cruce clavis manus, latus est lancea perforatum, unde continuo sanguis et aqua, nostrae videlicet sanctificationis et ablutionis mysterium, exivit. Maceria eius est virtus coadunata sanctorum, caverna in ea [Al. add. macerie] sinus paternae dilectionis, quo teneriores fidelium animos dum ad fidei, spei et dilectionis perfectionem nutriendos suscipiunt, quasi nidificantibus columbis in se locum pandunt. Haec ergo fortiorum auxilia, qui adhuc pusilli in fide sumus, humiliter subeamus, his Dominicae passionis sacramentis semper sanctificari curemus. Talem namque omnium nostrum conversationem Dominus quaerit, talibus intentam studiis uniuscuiusque nostrum vitam videre desiderat, talium voce suas laudes decantari ac praedicari gratulatur. Surge, inquit, amica mea, speciosa mea, et veni, columba mea, in foraminibus petrae, in caverna maceriae. Ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis [Cant. II]. Haec de natura columbae septem virtutis exempla commemorasse sufficiat. Et recte fortasse, quia Spiritus sancti, qui in columba descendit, septiformis est gratia. Verum ex omnibus quae de eius natura moraliter interpretanda humana potest comperire solertia, restat unum quod de eius actu mystico sacra narrat historia. Cum enim Dominus in figuram futuri baptismatis originalis mundi scelera diluvii aquis ablueret, transacta mundatione scire volens Noe qualiter se facies haberet terrae, emisit corvum, qui ad arcam redire contempsit, significans eos qui abluti licet unda baptismatis nigerrimum tamen veteris habitum hominis emendatius vivendo deponere negligunt, et ne sancti Spiritus unctione renovari mereantur, statim ab intima catholicae pacis et quietis unitate, exteriora, id est saeculi desideria, sequendo desciscunt. Emisit post eum columbam; at illa venit ad eum vespere, portans ramum olivae virentibus foliis, in ore suo. Animadvertitis credo, fratres, et me loquentem vestro intellectu praevenitis, ramum olivae virentibus foliis gratiam esse Spiritus sancti vitae verbis abundantem: de cuius plenitudine super Christum requiescente, psalmus ait: Unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae, prae consortibus tuis [Psalm. XLIV]. De cuius dono consortibus Christi dato loquitur Ioannes: Vos unctionem habetis a sancto, et nostis omnia [I Ioan. II]. Et pulcherrima comparatione umbra veritatis concinit. Ramum olivae columba corporalis ablutam diluvii aquis detulit in arcam, Spiritus sanctus in specie columbae corporalis baptizatum aqua Iordanis descendit in Dominum. Nos quoque Christi et Ecclesiae membra, quos non solum homines qui erant in arca cum Noe, sed et animantia quae arca continebat, et ipsa quoque ligna ex quibus eadem facta est arca, figurant post acceptum undae regenerationis lavacrum: per unctionem sacri chrismatis gratia Spiritus sancti signamur, quam conservare in nobis intemeratam dignetur ipse qui dedit Iesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat in aeternum. Amen.
Beda Venerabilis HOME

bke47.21v

Beda, Homiliae, 1, HOMILIA X. IN DIE FESTO CIRCUMCISIONIS DOMINI. <<<     >>> HOMILIA XII. IN DOMINICA PRIMA POST EPIPHANIAM.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 11

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik