monumenta.ch > Beda Venerabilis > 10
Beda, Homiliae, 1, HOMILIA IX. IN DIE FESTO INNOCENTIUM. <<<     >>> HOMILIA XI. IN DIE FESTO THEOPHANIAE.

Beda Venerabilis, Homiliae, 1, HOMILIA X. IN DIE FESTO CIRCUMCISIONIS DOMINI.

0 LUC. II. In illo tempore, cum consummati essent dies octo ut circumcideretur puer, vocatum est nomen eius Iesus, etc.
1 Sanctam venerandamque praesentis festi memoriam paucis quidem verbis evangelista comprehendit, sed non pauca coelestis mysterii virtute gravidam reliquit. Exposita namque nativitate Dominica, cuius gaudia mox angeli dignis laudibus extulerunt, pastores devota visitatione celebrarunt, omnes qui tunc audiere mirati sunt, nos quoque pro modulo nostro, prout potuimus, Christo Domino largiente, congruis missarum hymnorumque solemniis exegimus, subiunxit atque ait:
2 Et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur puer, vocatum est nomen eius Iesus, quod vocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur. Haec sunt festivitatis hodiernae gaudia veneranda, haec sacrae solemnitas diei, haec illa supernae pietatis munera sacrosancta, quae fidelium cordibus commendans Apostolus ait: Quia, ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus [Galat. IV]. Magna namque dispensatione pietatis ad redemptionem generis humani Deus Pater non angelum, non archangelum, sed Filium suum unigenitum mittere dignatus est. Quem quia in divinitatis suae specie videre nequimus, magna rursum dilectionis arte providit ut hunc factum ex muliere, hoc est ex maternae carnis substantia, sine virili admixtione conceptum, ad humanos verum hominem proferret aspectus: qui in divina virtute ac substantia manens, per omnia quod erat, veram naturae mortalis infirmitatem quam non habebat, indueret. Et ut nobis necessariam obediendi virtutem praecipuo commendaret exemplo, factum sub lege, Filium suum misit Deus in mundum: non quia ipse legi quidquam debeat, qui unus magister noster, unus est legislator et iudex, sed ut eos qui sub lege positi legis onera portare nequiverant, sua compassione iuvaret, ac de servili conditione, qui sub lege erant, ereptos in adoptionem filiorum, quae per gratiam est, sua largitate reduceret. Suscepit ergo circumcisionem lege decretam in carne, qui absque omni prorsus labe pollutionis apparuit in carne, et qui in similitudine carnis peccati, non autem in carne peccati advenit, remedium quo caro peccati consueverat mundari non respuit: sicut etiam unda baptismatis, qua novae gratiae populos a peccatorum sorde lavari voluit, ipse non necessitatis, sed exempli causa subiit. Scire etenim debet vestra fraternitas, quia idem salutiferae curationis auxilium circumcisio in lege contra originalis peccati vulnus agebat, quod nunc baptismus agere revelatae gratiae tempore consuevit, excepto quod regni coelestis ianuam necdum intrare poterant, donec adveniens benedictionem daret, qui legem dedit, ut videri posset Deus deorum in Sion, tantum in sinu Abrahae post mortem beata requie consolati supernae pacis ingressum spe felici exspectabunt. Qui enim nunc per Evangelium suum terribiliter ac salubriter clamat: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei [Ioan. III]; ipse dudum per legem suam clamabat: Masculus cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, peribit anima illa de populo suo, quia pactum meum irritum fecit [Gen. XVII], id est, quia pactum vitae in paradiso hominibus mandatum Adam praevaricante transgressus est, in quo omnes peccaverunt: peribit de coetu sanctorum, si non ei fuerit remedio salutari subventum. Utraque ergo purificatio, et circumcisionis videlicet in lege, et in Evangelio baptismatis, tollendae praevaricationis primae gratia posita est. Et ne cui saeculi labentis aetati superni respectus munera deessent, illi quoque qui a mundi exordio usque ad tempora datae circumcisionis vel post datam circumcisionem, de aliis nationibus Deo placuerunt, vel hostiarum oblationibus, vel certe sola fidei virtute suas suorumque animas Creatori commendantes, a primi reatus vinculis absolvere curabant. Sine fide enim impossibile est placere Deo: et sicut alias scriptum est: Iustus autem ex fide vivit [Habac. II]. Sed veniens in carne Dei Filius, qui solam carnis naturam, nullam autem peccati contagionem contraxit de Adam, et quia Spiritus sancti virtute de virgine conceptus et natus [Al. add. est], nullo eguit munere gratiae renascentis: utrumque genus purificationis subire dignatus est, et circumcisus videlicet a parentibus octava die nativitatis, et tricesimo aetatis anno baptizatus a Ioanne, imo etiam tertium salutaris hostiae munus ipse templi Dominus pro se non respuit offerri. Cuius die dehinc tricesima tertia, Domino opitulante, vestra charitas auditura simul est et celebratura mysterium. Cuncta, inquam, et legalis et evangelicae purificationis genera, qui nullo indiguit, Dominus suscipere non despexit, et [Al., ut] consummandae iam legis decreta suo tempore doceret esse saluberrima, et advenentis Evangelii cunctis fidelibus ostenderet aeque subeunda remedia. Sed et hoc quod eodem die suae circumcisionis nomen ut Iesus vocaretur, accepit, ad imitationem priscae fecit observationis, quam ex eo credimus sumptam quod Abraham patriarcha, qui primus circumcisionis sacramentum in testimonium suae magnae fidei et divinae ad eum promissionis accepit, eodem die suae suorumque circumcisionis etiam nominis amplificatione simul cum sua coniuge benedici promeruit, ut qui eatenus Abram pater excelsus dictus est, deinde Abraham, id est pater multarum gentium, vocaretur: quia patrem, inquit, multarum gentium constitui te. Quae fidelissima promissio tam late per orbem iam patet impleta, ut etiam nos ipsi de gentibus ad fidei illius devotionem vocati, ipsum nos patrem spiritualiter habere gaudeamus, dicente etiam nobis Apostolo: Si autem vos Christi, ergo semen Abrahae estis, secundum promissionem haeredes [Galat. III]. Et Sarai, inquit, uxorem tuam. non vocabis Sarai, sed Saram, id est, non principem meam, sed principem: videlicet aperte docens ut eam quae tantae fidei particeps et socia facta est, non proprie principem suae domus, sed absolute principem, id est, omnium recte credentium feminarum vocaret, et intelligeret esse parentem. Unde beatus apostolus Petrus credentes de gentibus feminas ad humilitatis, castitatis et modestiae virtutem provocans, eiusdem matris nostrae Sarae debita cum laude meminit. Sicut Sara, inquit, obediebat Abrahae, dominum eum vocans, cuius estis filiae benefacientes, et non timentes ullam perturbationem [I Petr. III]. Haec dilectionem vestram, fratres, admonere curavimus, ut singuli vestrum meminerint etiam seipsos percepta fide Christi cum patriarchis nominis excelsi meruisse consortium, si percepta in Christo purificatione, baptismi salutaris derivatum a nomine Christi, gaudeant mutuasse cognomen, et hoc usque ad finem firmum intemeratumque servare contendant, gaudentes in se illud Isaiae vaticinium esse completum: Et servos suos vocabit nomine alio [Isa. LXV], hoc est nomine Christiano, quo nunc omnes servi Christi se delectantur insigniri. Neque enim nomen aliud sub coelo datum est hominibus, in quo oporteat eos salvos fieri. Unde propheta consequenter adiungit: In quo benedicendus super terram, benedicetur in Domino, amen [Act. IV]. Dicit et alias de eodem, multiplicandam etiam de gentibus Ecclesiam alloquens: Videbunt gentes iustum tuum, et cuncti reges inclytum tuum. et vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini locutum est [Isa. LXV]. Quare autem puer qui natus est nobis, et [Al. om. et] filius qui datus est nobis, Iesu, id est, Salvatoris nomen acceperit, non expositione ut a nobis possit intelligi, sed sollicita ac vigili eget intentione, ut etiam nos possimus eiusdem nominis participatione salvari. Legimus quippe, angelo interpretante, Quia ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum [Matth. I]. Et indubitanter credimus ac speramus, qui a peccatis salvat, ipse etiam a corruptionibus, quae ob peccata contigerunt, et ab ipsa morte salvare non omittit, Psalmista testante, qui ait: Qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes languores tuos [Psalm. CIII]. Dimissis quippe omnibus iniquitatibus nostris ad integrum omnes languores nostri sanabuntur, cum resurrectionis apparente gloria novissima inimica destructa fuerit mors. Et haec est vera et plenaria nostra circumcisio, cum in die iudicii cunctis simul animae carnisque corruptionibus exuti, mox peracto iudicio ad videndam perpetuo Creatoris faciem, aulam regni coelestis ingredimur, typice designans parvulos circumcisos ad templum Domini Hierosolymam cum laudibus hostiarum munus acceptabile deferri. Vera enim circumcisione purgatus templum Domini cum muneribus ingreditur qui gloria resurrectionis ab omni labe mortalitatis excoctus, cum bonorum fructibus operum supernae civitatis gaudia sempiterna subit. Disrupisti, inquiens, vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis. Vota mea Domino reddam in atriis domus Domini, in conspectu omnis populi eius, in medio tui Hierusalem [Psalm. CXV]. Quod desideratissimum tempus coelestis introitus illa dies octava, qua circumcisio celebratur, indicat. Sex etenim sunt huius saeculi aetates notissimis temporum distinctae articulis, in quibus pro Deo laboribus insistere, et pro adipiscenda requie sempiterna ad tempus operari necesse est. Septima est aetas non in hac, sed in alia vita quiescentium usque ad tempus resurrectionis animarum. Octava autem aetas ipsa est dies resurrectionis sine ullo temporis fine beata, quando vera omnimodo circumcisionis gloria coruscante, non ultra corpus, quod corrumpitur, aggravat animam; non terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem, sed corpus iam corruptibile laetificat animam, et sublevat coelestis inhabitatio totum hominem visioni sui conditoris inhaerentem. Cuius aeterni diei beatitudinem Propheta in illo, cuius supra meminimus, psalmo consequenter exponit, animam suam ipse et omnes interioris sui hominis affectus ad benedicendum Dominum recordandasque omnes eius retributiones excitans: Qui redimit de interitu, inquit, vitam tuam, qui satiat in bonis desiderium tuum, qui coronat te in miseratione et misericordia, renovabitur sicut aquilae iuventus tua. Et ideo necesse est, fratres charissimi, ut qui ad huius pulcherrimae renovationis, quasi summae circumcisionis, desideramus praemia pertingere, curemus interim primitivae circumcisionis et renovationis, quae quotidiano virtutum exercitio fit, subire remedia. Deponamus secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris, renovemur spiritu mentis nostrae, et induamus novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis. Neque audientes circumcisionem in uno corporis nostri membro nos castigare, sufficere credamus: sed sicut idem alibi monet Apostolus: Mundemus nos ab omni labe et inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei [II Cor. VII]; relegamus Acta apostolorum, videamus beatissimum protomartyrem Stephanum Iudaeis se cum Domino persequentibus terribiliter intonantem: Duri cervice, et incircumcisi cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto restitistis. Si ergo incircumcisi cordibus et auribus sunt, qui Spiritus sancti monitis resistunt, est utique cordium et aurium circumcisio. Et si est cordium et aurium, est et omnium exterioris interiorisque hominis nostri sensuum. Qui enim viderit mulierem ad concupiscendam eam, qui habuerit oculos sublimes, huius incircumcisus est visus: quibus voce Veritatis dicitur: Qui est ex Deo, verbum Dei audit. Propterea nos non auditis, quia ex Deo non estis [Ioan. VIII]. Incircumcisi sunt auribus, incircumcisi lingua et manibus sunt, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis: qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem sunt in cordibus eorum, et dextera eorum repleta est muneribus. Incircumcisi sunt gustu, quos propheta redarguit, dicens: Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem [Isa. V]. Incircumcisi olfactu et tactu, qui unguento et variis odoribus sunt delibuti; qui sequuntur amplexus meretricis, aspergentes cubile suum myrrha, et aloe et cinnamomo. Incircumcisi gressibus, de quibus Psalmista commemorat: Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt [Psalm. XI]. At qui omni custodia servant suum cor, qui avertunt oculos suos ne videant vanitatem, qui sepiunt aures suas spinis, ne audiant linguam nequam, qui gustant et vident quam suavis est Dominus, quam beati viri qui sperant in eo, qui custodiunt vias suas ut non delinquant in lingua sua, qui donec superest halitus in eis, et Spiritus Dei in naribus eorum, non loquuntur labiis iniquitatem, nec lingua eorum meditatur mendacium, qui levant manus suas ad mandata Dei quae diligunt, qui ab omni via mala prohibent pedes suos ut custodiant verbum Dei, isti omnes suos sensus petra spiritualis exercitii se ostendunt habere circumcisos. Petrinis quippe cultris circumcisionem fieri legimus: petra autem erat Christus, cuius fide, spe et charitate, non solum in baptismate, sed in omni prorsus actione devota purificantur corda bonorum. Quae et ipsa quotidiana nostra circumcisio, id est continua cordis mundatio, semper octavae diei sacramentum celebrare non desistit, quia nos in exemplum Dominicae resurrectionis, quae octava die, id est post septimam sabbati, facta est, sanctificare consuevit, ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus, praestante Deo qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Beda Venerabilis HOME

bke47.19r

Beda, Homiliae, 1, HOMILIA IX. IN DIE FESTO INNOCENTIUM. <<<     >>> HOMILIA XI. IN DIE FESTO THEOPHANIAE.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 10

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik