monumenta.ch > Beda Venerabilis > 8
Beda, Homiliae, 1, HOMILIA VII. IN DIE NATALI DOMINI. <<<     >>> HOMILIA IX. IN DIE FESTO INNOCENTIUM.

Beda Venerabilis, Homiliae, 1, HOMILIA VIII. IN DIE NATALI SANCTI IOANNIS BAPTISTAE.

0 IOAN. XXI. In illo tempore dixit Iesus Petro, Sequere me. Conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Iesus, sequentem, qui et recubuit in coena super pectus eius, et dixit: Domine, quis est qui tradet te? etc.
1 Lectio sancti Evangelii quae nobis lecta est, fratres mei, tanto maiori a nobis intentione debet per singula verba pensari, quanta magna gratiae supernae dulcedine tota redundat. Commendat enim nobis beatissimus evangelista et apostolus Ioannes privilegium amoris praecipui, quo caeteris amplius meruit honorari a Domino: commendat testimonium evangelicae descriptionis, quod veritate divina subnixum nullus fidelium dubitare permittitur: commendat placidam suae carnis absolutionem, quam Domino specialiter se visitante percepit. Sed ut perfectae lectionis huius principia considerare valeamus, libet superiora parumper attendere. Apparuit Dominus post resurrectionem discipulis septem, inter quos erat Petrus et Ioannes, quibus frustra in piscando tota nocte laborantibus, et stans in littore copiosa rete eorum piscium multitudine implevit, moxque egressos ad terram invitavit ad prandium, et inter prandendum tertio Petrum an se amaret, interrogavit; ac tertio amorem confitenti, quia ter eum negaverat, ei tertio pascendas suas oves commisit: ac deinde quia pro earumdem ovium, id est, animarum fidelium cura pastorali usque ad martyrium crucis esset perventurus, intimavit dicens: Amen amen dico tibi, cum esses iunior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet quo non vis. In manuum namque extensione designavit quod per mortem crucis martyrio coronandus; in cinctione alterius, quod vinciendus a persecutore; in ductu quo non vellet, quod tormenta passionis contra voluntatem esset passurus humanae fragilitatis. Sed ne gravis forte videretur Petro praedicta a Domino passio crucis, hanc suo confestim lenire curavit exemplo, ut cruciatum martyrii eo lenius [Al., levius] ferret, quo se meminisset similem suo Redemptori mortis excipere [Al., accipere] sententiam. Postquam enim significavit ei qua morte clarificaturus esset Deum, protinus adiungit quod in huius capite lectionis audivimus.
2 Et dicit ei: Sequere me. Ac si aperte dicat: Quia ipse prius pro tua redemptione crucis supplicium subire non timui, cur tu pro mei confessione nominis crucem pati formides? Qui eo gloriosiore martyrii palma clarificaberis, quod in hac promerenda magistri iter sequeris. Iam vero ab evangelista non subditur quid post haec dicta Dominus et discipuli fecerint, sed ex eo tamen innuitur quod subiungit, Conversus Petrus vidit illum discipulum quem ditigebat Iesus, sequentem. Patet namque quia cum dixisset Petro, Sequere me, id est, crucem patiendo imitare, surrexit de loco convivii, et abire iam coepit. Secutus est autem eum Petrus etiam incessu pedum, cupiens implere quod audivit, Sequere me. Secutus est et ille discipulus quem diligebat Iesus. Neque enim arcendum se a consectatu Christi putabat, qui non minori se gratia dilectionis a Christo complexum noverat. Neque incredibile est ideo utrumque discipulum corporali gressu vestigia Domini secutum, quia necdum intellexerat quid significaverit in eo quod Petrum [Al., Petro] se sequi praecepit. Notum autem novi vestrae fraternitati qui sit ille discipulus quem diligebat Iesus, Ioannes videlicet ipse, cuius hodie natalitia festa celebramus, qui hoc scripsit Evangelium, atque ideo suam personam maluit indiciis rerum accidentium, quam proprio designare vocabulo. Diligebat autem eum Iesus non exceptis caeteris singulariter solum, sed prae caeteris quos diligebat familiarius unum, quem specialis praerogativa castitatis ampliori dilectione fecerat dignum. Omnes quippe se diligere probat, quibus ante passionem loquitur: Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea [Ioan. XV]. Sed hunc prae omnibus diligit qui, virgo electus ab ipso, virgo in aevum permansit. Tradunt namque historiae quod eum de nuptiis volentem nubere vocaverit; et propterea quem a carnali voluptate retraxerit, potiore sui amoris dulcedine donavit. Denique huic moriturus in cruce matrem suam commendavit, ut virginem virgo servaret, et ipso post mortem ac resurrectionem in coelos ascendente, non deesset eius genitrici filius, cuius casta vita castis eius tueretur obsequiis. Ponit et aliud suae personae beatus Ioannes indicium, subiungens: Qui et recubuit in coena super pectus eius, et dixit, Domine, quis est qui tradet te? Hoc quomodo gestum sit, superiora huius Evangelii loca plenius ostendunt; quia videlicet in coena, quam ultimam ante passionem cum discipulis Salvator habuit, in qua eorum pedes lavit, eisque corporis ac sanguinis sui tradidit mysteria celebranda, discipulus ille quem diligebat supra pectus eius recubuerit. Et cum dixisset eis, Amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me, respondit ille discipulus, innuen e Petro ut interrogaret et diceret ei, Domine, quis est? Ait [Al., At] Dominus, Ille est [Al. add. inquit] cui ego intinctum panem porrexero. Quod autem discipulus ille supra pectus magistri recubuit, non praesentis solummodo dilectionis, sed et futuri erat signum mysterii. Figurabatur etenim iam tunc Evangelium quod idem discipulus erat scripturus, uberius atque altius caeteris sacrae Scripturae paginis arcana divinae maiestatis esse comprehensurum. Quia enim in pectore Iesu sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, merito supra pectus eius recubat quem maiore caeteris sapientiae et scientiae singularis munere donat. Caeteros quippe evangelistas novimus plura de miraculis nostri Salvatoris, pauciora de divinitate locutos: Ioannes autem perpauca de humanis scribens actibus, potius se exponendis divinae naturae indidit arcanis, patenter insinuans quanta de pectore Iesu fluenta doctrinae coelestis, quae nobis ructaret hauserit. Sequitur:
3 Hunc ergo cum vidisset Petrus, dicit Iesu, Domine, hic autem quid? Quia se beatus Petrus audierat per passionem crucis clarificaturum esse Deum, voluit etiam de fratre et condiscipulo cognoscere qua esset ipse morte perpetuam transiturus ad vitam.
4 Dicit ei Iesus, Sic [Al., Si] eum volo manere donec veniam; quid ad te? Tu me sequere. Non, inquit, eum per passionem martyrii volo consummari, sed absque violentia persecutoris diem exspectare novissimum, quando ipse veniens eum in aeternae beatitudinis mansione recipiam. Et quid hoc ad te? Tu tantum crucis patibulum subeundo mea te vestigia sequi debere memento. Et quidem hanc Domini responsionem fratres tunc temporis ita tractabant, quasi Ioannes nunquam esset moriturus. Quod non ita esse intelligendum ipse Ioannes admonere curavit, qui cum praemisisset exisse sermonem istum inter fratres, quia discipulus ille non moritur, solerter adiecit atque ait: Et non dixit ei Iesus, quia non moritur, sed, sic [Al., si] eum volo manere donec veniam; quid ad te? Non ergo putandum quia discipulus ille non sit mortuus in carne, quia nec Dominus hoc de illo futurum praedixit, et Psalmista ait: Quis est homo qui vivit, et non videbit mortem? [Psalm. LXXXVIII.] Sed ita potius intelligendum quod, caeteris Christi discipulis per passionem consummatis, ipse in pace Ecclesiae adventum vocationis exspectaverit. Et hoc est quod ait Dominus: Sic eum volo manere donec veniam, non quia non et ipse multos antea labores pro Domino pressurasque malorum toleraverit, sed quia ultimum in pace senium finierit, utpote Ecclesiis Christi per Asiam quam regebat iam longe lateque fundatis. Nam et in Actibus apostolorum cum caeteris apostolis flagellatus invenitur, quando ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati. Et a Domitiano Caesare in ferventis olei dolium missus, in ecclesiastica narratur historia, ex quo tamen divina se protegente gratia tam intactus exierit, quam fuerat a corruptione concupiscentiae carnalis extraneus. Nec multo post ab eodem principe propter insuperabilem evangelizandi constantiam in Pathmos insulam exsilio relegatur, ubi humano licet destitutus solatio, divinae tamen visionis et allocutionis meruit crebra consolatione revelari: denique ibidem Apocalypsim, quam ei Dominus de statu Ecclesiae praesenti vel futuro revelavit, manu sua conscribit [Al., conscripsit]. Unde constat promissionem sic manendi donec veniret Dominus, non eo pertinere quod sine labore certaminis victurus in mundo, sed illo potius quam sine dolore passionis transiturus esset e mundo. Sicut enim in Patrum litteris invenimus, cum longo confectus senio sciret imminere diem recessus sui, convocatis discipulis suis, post monita exhortationum ac missarum celebrationem, ultimum eis valefecit: deinde descendens in defossum sepulturae suae locum, facta oratione appositus est ad patres suos, tam liber a dolore mortis, quam a corruptione carnis invenitur alienus. Atque ita completa est veridica [Al. add. illa] Salvatoris sententia, quia sic eum voluerit manere donec ipse veniret. Possumus autem mystice in his quae Petro et Ioanni a Domino praedicta atque in eis sunt gesta, duas Ecclesiae vitas quibus in praesenti exercetur, activam scilicet et contemplativam, designatas accipere, quarum activa communis populo Dei via vivendi est. Ad contemplativam vero perpauci, et in hoc sublimiores quique post resurrectionem [Al., perfectionem] piae actionis ascendunt. Activa quippe vita est studiosum Christi famulum iustis insistere laboribus, et prius quidem seipsum ab hoc saeculo immaculatum custodire, mentem, manum, linguam, ac membra corporis caetera ab omni inquinamento culpae tentantis continere, ac divinis perpetuo subiugare servitiis. Deinde etiam proximi necessitatibus iuxta vires occurrere [Al., succurrere], esurienti cibum, potum sitienti, algenti vestitum ministrando, egenos vagosque in domum recipiendo, infirmum visitando, mortuum sepeliendo, eripiendo inopem de manu fortioris eius, egenum et pauperem a rapientibus eum; sed et erranti viam veritatis ostendendo, ac caeteris se mancipando fraternae dilectionis obsequiis, insuper et usque ad mortem pro iustitia certando [Al., decertando]. Contemplativa autem vita est, cum longo quis bonae actionis exercitio edoctus, diutinae orationis dulcedine instructus, crebra lacrymarum compunctione assuefactus, a cunctis mundi negotiis vacare, et in sola dilectione oculum mentis intendere didicerit, gaudiumque perpetuae beatitudinis quod in futuro percepturus est, vita etiam in praesenti coeperit ardenter desiderando praegustare, et aliquando etiam, in quantum mortalibus fas est, in excessu mentis speculando sublimiter evolare. Haec autem vita divinae speculationis illos maxime recipit qui post longa monasticae rudimenta virtutis secreti ab hominibus degere norunt, eo liberiorem ad coelestia meditanda animum habentes, quo a terrenis separantur tumultibus. Namque activa non solis in coenobio monachis, sed et cuncto, ut diximus, populo Dei generaliter ingredienda proponitur. Et quidem utrumque apostolum, et Petrum videlicet et Ioannem, quamvis inter homines positum, pro excellentis culmine gratiae constet in utraque vita fuisse perfectum, attamen una vita per Petrum, alia designatur per Ioannem. In eo etenim quod ait Petro Dominus, Extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet quo non vis, perfectionem exprimit activae conversationis, quae tentationum solet igne probari. Unde alibi de ea dicit apertius: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam. Cui recte subiungit, dicens: Sequere me, quia nimirum iuxta eiusdem Petri vocem Christus passus est pro nobis, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia eius. Quod autem dicit de Ioanne, Sic eum volo manere donec venio, statum contemplativae virtutis insinuat, quae non per mortem finienda ut activa, sed per [Al., post] mortem est perfectius Domino veniente complenda. Activus namque labor cum morte deficit, mercedem post mortem accepturus aeternam. Quis enim in illa vita panem esurienti dat, ubi nemo esurit? quis aquam sitienti, ubi nemo sitit? quis mortuum sepelit, ubi terra viventium est? quis caetera opera misericordiae exercet, ubi nullus miser invenitur? Actionis ergo ibi labor nullus, sed solus praeteritae actionis perpetuus remanet fructus. Speculativa autem felicitas, quae hic inchoatur, illic sine fine perficitur, quando et supernorum civium et ipsius Domini praesentia non per speculum et in aenigmate, sicut nunc, sed facie ad faciem videbitur. Unde recte de ea sub typo discipuli quem diligebat, quemque supra pectus suum fecit discumbere, dicit Dominus: Sic eum volo manere donec venio. Ac si aperte dicat: Nolo gustum speculativae suavitatis, quam maxime in sanctis meis diligo, sperantibus in protectione alarum mearum, inebriatis ab ubertate domus meae, [Cod. bibl. Arsen. Paris. add.: et torrente voluptatis meae potatis.] sicut laboriosae usum actionis lethi conditione finiri, sed post mortem sublimius me apparente, atque in meae conspectum maiestatis illos perducente perfici. Sequitur:
5 Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec. Et scimus quia verum est testimonium eius. Iam manifeste beatus Ioannes suam per sonam designat ex officio, quam designare vitat ex vocabulo. Non autem praetereunter intuendum quod dicitur, Qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec. Perhibuit quippe testimonium verbo Dei praedicando, perhibuit scribendo, perhibuit denuo eadem quae scripserat docendo: perhibet etiam nunc Evangelium, quod descripsit Ecclesiis legendum, pandendo. Siquidem a tempore Dominicae passionis, resurrectionis et ascensionis in coelum usque ad ultima Domitiani principis tempora, per annos circiter sexaginta quinque, absque ullo scribendi adminiculo verbum Dei praedicabat. At ubi a Domitiano, qui secundus post Neronem Christianorum persecutor exstitit, in exsilium missus est, irrumpentes in Ecclesiam haeretici, quasi in destituta pastore ovilia lupi, Marcion, et Cerinthus, et Hebion, caeterique Antichristi, qui Christum fuisse ante Mariam negabant, simplicitatem fidei evangelicae perversa maculavere doctrina. Sed dum ipse, post occisionem Domitiani, permittente pio principe Nerva, rediret Ephesum, compulsus est ab omnibus pene tunc Asiae episcopis, et multarum Ecclesiarum legationibus de coaeterna Patri divinitate Christi altius facere sermonem, eo quod in trium evangelistarum scriptis, Matthaei videlicet, Marci et Lucae, de humanitate eius ac de his quae per hominem gessit, sufficiens sibi viderentur habere testimonium. Quod ille se non aliter facturum respondit, nisi indicto ieiunio omnes in commune Dominum precarentur, ut ille digna scribere posset. Et hoc patrato instructus revelatione, ac sancti Spiritus gratia inebriatus, omnes haereticorum tenebras patefactae subito veritatis luce dispulit. In principio, inquiens, erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Similemque initiis totum sui sermonis circum [Al., cursum] faciens, Dominum nostrum Iesum Christum sicut verum hominem, vere ex homine temporaliter factum, ita etiam verum Deum, vere ex Deo Patre aeternaliter natum, vere cum Patre, et cum Spiritu sancto semper existentem clarissima assertione perdocuit, imo omnia divinae veritatis et verae divinitatis, quantum alteri mortalium nulli licuit, arcana reseravit. Et hoc virgini privilegium recte servabatur, ut ad scrutanda Verbi incorruptibilis sacramenta incorrupto ipse non solum corde sed et corpore proderet. De cuius dictorum veritate quam sit nemini ambigendum ipse quoque curavit ostendere, qui cum dixisset, Hic est discipulus qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec, continuo subiecit, et ait: Et scimus quia verum est testimonium eius. Quia ergo et nos cum caeteris fidelibus scimus verum esse testimonium eius, curemus per omnia recta fide intelligendo, recta operatione exercendo quae docuit, ad dona sempiterna quae promisit pervenire, per Dominum nostrum Iesum Christum, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti per omnia saecula saeculorum. Amen.
Beda Venerabilis HOME

bke47.14r

Beda, Homiliae, 1, HOMILIA VII. IN DIE NATALI DOMINI. <<<     >>> HOMILIA IX. IN DIE FESTO INNOCENTIUM.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 8

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik