monumenta.ch > Beda Venerabilis > 7
Beda, Homiliae, 1, HOMILIA VI. IN AURORA NATIVITATIS DOMINI. <<<     >>> HOMILIA VIII. IN DIE NATALI SANCTI IOANNIS BAPTISTAE.

Beda Venerabilis, Homiliae, 1, HOMILIA VII. IN DIE NATALI DOMINI.

0 IOAN. I. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, etc.
1 Quia temporalem mediatoris Dei et hominum, hominis Iesu Christi nativitatem, quae hodierna die facta est, sanctorum verbis evangelistarum, Matthaei videlicet et Lucae, manifestatam cognovimus, libet etiam de Verbi, id est, divinitatis eius, aeternitate in qua Patri manet semper aequalis, beati Ioannis evangelistae dicta scrutari, qui singularis privilegio meruit castitatis ut caeteris altius divinae Scripturae conditoribus divinitatis ipsius caperet simul et patefaceret arcanum. Neque enim frustra in coena supra pectus Domini Iesu recubuisse perhibetur, sed per hoc typice docetur quia coelestis haustum sapientiae caeteris excellentius de sanctissimo eiusdem pectoris fonte potaverit. Unde et merito in figura quatuor animalium aquilae volanti comparatur. Cunctis quippe avibus aquila celsius volare, cunctis animantibus clarius solis radiis infigere consuevit obtutus. Et caeteri evangelistae quasi in terra ambulant cum Domino, qui temporalem eius generationem pariter et temporalia facta sufficienter exponentes, pauca de divinitate dixerunt: hic autem quasi ad coelum volat cum Domino, qui perpauca de temporalibus eius actis edisserens, aeternam divinitatis eius potentiam, per quam omnia facta sunt, sublimius mente volando, et limpidius speculando cognovit, ac nobis cognoscenda scribendo contradidit. Ergo alii evangelistae Christum ex tempore natum describunt, Ioannes eumdem in principio iam fuisse testatur, dicens: In principio erat Verbum. Alii inter homines eum subito apparuisse commemorant, ille ipsum apud Deum semper fuisse declarat, dicens: Et Verbum erat apud Deum. Alii eum verum hominem, ille verum confirmat esse Deum, dicens: Et Deus erat Verbum. Alii hominem eum apud homines temporaliter conversatum, ille Deum apud Deum in principio manentem ostendit, dicens: Hoc erat in principio apud Deum. Alii magnalia quae in homine gessit perhibent, ille quod omnem creaturam visibilem et invisibilem per ipsum Deus Pater fecerit, ostendit, dicens: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Et mire beatus Ioannes in initio Evangelii sui de divinitate Salvatoris, et fidem recte credentium sublimiter imbuit, et haereticorum perfidiam potenter exsuperat. Fuere namque haeretici, qui dicerent: Si ergo natus est Christus, erat tempus quando ille non erat: quos primo sermone redarguit, cum ait:
2 In principio erat Verbum. Neque vero ait, In principio coepit esse Verbum, sed in principio erat Verbum: ut videlicet eum non ex tempore ortum, sed in exortu temporum iam existentem, ac per hoc sine ullo temporis initio de Patre natum monstraret, iuxta quod ipse loquitur in Proverbiis: Dominus possedit me initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio, ab aeterno ordinatus sum [Prov. VIII]. Item fuerunt haeretici qui, tres sanctae Trinitatis personas esse negantes, dicerent: Idem Deus quando vult, Pater est; quando vult, Filius est; quando vult, Spiritus sanctus est; ipse tamen unus est. Quorum destruens errorem, subiungit:
3 Et Verbum erat apud Deum. Si enim alius apud alium erat, duo sunt profecto Pater et Filius, et non unus. Ipse modo Pater, modo Filius, modo etiam Spiritus sanctus est: quasi mutabilis sit divinae substantiae natura, cum apertissime Iacobus dicat apostolus: Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. [Iac. I]. Item fuere quidam pravi dogmatis auctores, qui Christum hominem tantum confitentes, Deum prorsus esse non crederent: quos consequenter exprimit [Al., opprimit], cum ait:
4 Et Deus erat Verbum. Fuere alii qui Deum quidem illum, sed ex tempore incarnationis factum, non autem aeternum ante saecula natum a Patre putarent. Unde quidam talium dixisse commemoratur: Non invideo Christo facto Deo, quoniam et ego si volo, possum fieri secundum ipsum. Et horum nefandam refellit sententiam evangelista, cum ait.
5 Hoc erat in principio apud Deum. Id est, hoc Verbum quod Deus est, non ex tempore coepit, sed in principio erat Deus apud Deum. Item fuere veritatis inimici qui Christum et ante partum Virginis iam fuisse non negarent, non tamen natum ex Patre Deum, sed factum a Patre, et ideo minorem Patre, quia creaturam, crederent. Etiam hos damnat evangelicus sermo, qui dicit:
6 Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Si enim nihil creaturarum sine ipso factum est, patet profecto quia ipse creatura non est per quem omnis creatura facta est. Et ne quis audiens factam per Dominum creaturam, mutabilem crederet eius voluntatem, quasi qui subito vellet facere creaturam quam ab aeterno nunquam ante fecisset, manifeste docet evangelista factam quidem in tempore creaturam, sed in aeterna Creatoris sapientia, quando et qualis crearetur, semper fuisse dispositum. Et hoc est quod ait:
7 Quod factum est, in ipso vita erat. Id est, quod factum in tempore, sive vivum sive vita carens, apparuit, omne hoc in spirituali factoris ratione, quasi semper vixerat et vivit. Non quia coaeternum est Creatori quod creavit, sed quia coaeterna est illi ratio voluntatis suae, in qua ab aeterno habuit et habet quid et quando crearet, qualiter creatum gubernet ut maneat, ad quem finem singula quae creavit perducat. Sequitur:
8 Et vita erat lux hominum. Quo verbo aperte docetur quod ipsa vitalis ratio, per quam omnia disposita sunt et reguntur, non omnem creaturam, sed rationabilem tantum ut sapere possit, illuminat. Homines namque, qui ad imaginem Dei facti sunt, percipere sapientiam possunt, animalia non possunt. Sed et animalis quicunque est homo, non percipit ea quae sunt spiritus Dei. Unde bene cum dixisset: Et vita erat lux hominum, subiunxit, Et de his qui ab humanae conditionis honore procul recedentes comparati sunt iumentis insipientibus, et similes facti sunt illis, atque ideo recte veritatis lumine privantur.
9 Et lux, inquit, in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Lux quippe hominum est Christus, qui omnia quae illuminari merentur, corda hominum suae praesentia cognitionis illustrat: tenebrae autem stulti sunt et iniqui, quorum caeca praecordia lux aeternae sapientiae qualia sint manifeste cognoscit, quamvis, ipsos [Al., ipsi] radios eiusdem lucis nequaquam per intelligentiam capere possint: veluti si quilibet caecus iubare solis offundatur, nec tamen ipse solem, cuius lumine perfunditur, aspiciat. Sed non tamen tales omnino superna pietas despexit, verum medelam eis salutis, qua ad videndam lucem pervenire possent, adhibuit. Ipsa enim lux invisibilis, ipsa Dei sapientia, carnem, in qua videri posset, induta est, quae in hominis habitu apparens, et loquens hominibus paulatim fide purificata, eorum corda ad cognitionem suae divinae visionis proveheret. Missus est ante illum homo magni meriti, cuius testimonio pararentur omnes ad audiendam mox, ut appareret, ipsam Dei sapientiam, ad videndum ipsum solem iustitiae, nubae iam corporis tectum; id est, ad videndum audiendumque hominem, qui Deus esset, plenum gratiae et veritatis.
10 Fuit, inquit, homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes. Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. Non ait, ut omnes crederent in illum, Maledictus enim homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum [Ierem. XVII]: sed ut omnes crederent per illum, hoc est, ut per illius testimonium crederent in lucem quam necdum videre noverant, Dominum videlicet Iesum Christum, qui de seipso testatur: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen vitae [Ioan. VIII]. Sequitur:
11 Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Et sancti quidem homines lux sunt recte vocati, dicente ad eos Domino: Vos estis lux mundi [Matth. V], et apostolo Paulo: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino [Ephes. V]. Sed multum distat inter lucem quae illuminatur, et lucem quae illuminat; inter eos qui participatione verae lucis accipiunt ut luceant, et ipsam lucem perpetuam, quae non solum lucere in seipsa, sed et sua praesentia quoscunque attigerit, illustrare sufficit. Ad cuius comparationem verae lucis non tantum minimi quilibet electi, verum etiam ipse Ioannes, quo maior inter natos mulierum nemo surrexit, lux non esse asseritur, ut videlicet Christus non esse, quod putabatur, monstretur. Ille enim, ut scriptum est: Erat lucerna ardens et lucens [Ioan. V]. Ardens scilicet fide et dilectione, lucens verbo et actione. Gratiam vero lucis peccatoribus [Al., pectoribus] infundere solius est eius de quo dicitur:
12 Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Omnem videlicet, qui illuminatur sive naturali ingenio, sive sapientia divina. Sicut enim nemo a seipso esse, ita etiam nemo a seipso sapiens esse potest, sed illo illustrante de quo scriptum est: Omnis sapientia a Domino Deo est [Eccli. II]. Cuius utramque naturam, et divinam scilicet, qua semper ubique totus manet, et humanam, ex qua in tempore natus loco inclusus apparuit, consequenter describit evangelista, dicens:
13 In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. In propria venit, et sui eum non receperunt. In mundo quippe erat, et mundus per ipsum factus est, quia Deus erat, quia totus ubique, quia suae praesentia maiestatis sine labore regens, et sine onere continens quod fecit. Et mundus eum non cognovit, quia lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Mundum namque dicit hoc in loco homines mundi amore deceptos, atque inhaerendo creaturae a cognoscenda creatoris sui maiestate reflexos. In propria venit, quia in mundo, quem per divinitatem fecit, per humanitatem natus apparuit: in propria venit, quia in gente Iudaea quam sibi prae caeteris nationibus speciali gratia copulaverat, incarnari dignatus est. In mundo ergo erat, et in mundum venit. In mundo erat per divinitatem, in mundum venit per incarnationem. Venire quippe vel abire humanitatis est, manere et esse divinitatis est. Quia ergo cum in mundo esset per divinitatem, mundus eum non cognovit, dignatus est venire in mundum per humanitatem, ut vel sic eum mundus cognosceret; sed videamus quod sequitur:
14 In propria venit, et sui eum non receperunt. Quem enim in potentia deitatis cuncta creantem regentemque non cognoverunt, ipsum in carnis infirmitate miraculis coruscantem recipere noluerunt. Et quod est gravius, sui eum non receperunt, homines scilicet, quos ipse creavit. Iudaei quos peculiarem sibi elegerat in plebem, quibus suae cognitionis revelaverat arcanum, quos mirificis patrum glorificaverat actis, quibus suae legis doctrinam contulerat, ex quibus se incarnandum promiserat, et in quibus se incarnatum, ut promiserat, ostendit, ipsi eum recipere venientem ex magna parte recusarunt. Neque enim omnes recusarunt, alioquin nullus esset salvus [Cod. bibl. Arsen Paris. add.: et supervacua eius esset incarnatio.]. Nunc autem multi eum ex utroque populo credendo receperunt, de quibus evangelista consequenter insinuat dicens:
15 Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius. Consideremus, fratres charissimi, quanta gratia Redemptoris nostri, quam magna sit multitudo dulcedinis eius. Unicus ex Patre natus est, et noluit remanere unus; descendit ad terram, ubi fratres sibi, quibus regnum Patris sui dare posset, acquireret: Deus ex Deo natus est, et noluit Dei tantum Filius manere; hominis quoque filius fieri dignatus est, non amittens quod erat, sed assumens quod non erat, ut per hoc homines in Dei filios transferret, gloriaeque suae faceret cohaeredes: ut quod ipse semper habebat per naturam, inciperent habere per gratiam. Consideremus quanta virtus est fidei, cuius merito potestas datur hominibus filios Dei fieri. Unde bene scriptum est, Quia iustus ex fide vivit [Habac. II]. Vivit enim iustus ex fide, non illa quae labiorum tantum confessione profertur, sed ea quae per dilectionem operatur; alioquin fides si non habet opera, mortua est in semetipsa. Nullus seipsum despiciat, nullus de sua salute desperet: curramus omnes, curramus singuli, ut qui eramus longe, mereamur fieri prope in sanguine Christi. Videamus quod dicitur, Quia quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Quotquot, inquit, receperunt: Non est enim personarum acceptor Deus, sed in omni gente, qui timet Deum et operatur iustitiam, acceptus est illi [Act. X]. Quo autem ordine credentes filii Dei possent fieri, et quantum haec generatio a carnali distet, subsecutus evangelista designat.
16 Qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Carnalis quippe nostra singulorum generatio ex sanguinibus, id est ex natura [Al., semine] maris et feminae, a complexu coniugii duxit originem: at vero spiritualis Spiritus sancti gratia ministratur, quam Dominus a carnali distinguens ait: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei [Ioan. III]. Quod natum est ex carne, caro est; et quod natum est ex spiritu, spiritus est. Verum ne quis hominum dubitet filium se Dei et cohaeredem Christi posse fieri, dat exemplum evangelista, quia et ipse Filius Dei homo fieri et inter homines habitare dignatus est, ut humanae particeps existendo fragilitatis, homines divinae virtutis suae donaret esse participes.
17 Et verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Quod est dicere: Et Filius Dei homo factus est, et inter homines conversatus est. Solet namque Scriptura modo animae, modo carnis vocabulo, totum designare hominem. Animae videlicet, ut scriptum est: Quia descendit Iacob in Aegyptum in animabus septuaginta [Gen. XLVI]; carnis vero, ut rursus scriptum est: Et videbit omnis caro salutare Dei [Luc. III]. Neque enim vel animae sine corporibus in Aegyptum descendere, vel caro sine anima videre aliquid potest; sed hic per animam totus homo, ibi signatur per carnem. Sic ergo hoc loco quo dicitur: Et Verbum caro factum est, nihil aliud debet intelligi quam si diceretur: Deus homo factus est, carnem videlicet induendo et animam; ut sicut quisque nostrum unus homo constat ex carne et anima, ita unus ab incarnationis tempore Christus ex divinitate carnis [Al., carne] et anima constet: Deus ab aeterno in aeternum existens verus ut erat, hominem ex tempore assumens in unitatem suae personae verum, quem non habuerat. Sequitur:
18 Et vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. Gloriam Christi quam ante incarnationem videre non poterant homines, post incarnationem viderunt, aspicientes humanitatem miraculis refulgentem, et intelligentes divinitatem intus latitantem, illi maxime qui et eius claritatem ante passionem transfigurati in monte sancto contemplari meruerunt, voce delapsa ad eum huiuscemodi a magnifica gloria: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui [Matth. XVII]: et post passionem resurrectionis ascensionisque ipsius gloria conspecta, Spiritus eius sunt dono mirifice refecti; quibus omnibus manifeste cognoverunt quod huiusmodi gloria non cuilibet sanctorum, sed illi solum homini qui esset in divinitate unigenitus a Patre, conveniret. Quod autem sequitur:
19 Plenum gratiae et veritatis. Gratiae plenus erat idem homo Christus Iesus, cui singulari munere prae caeteris mortalibus datum est, ut statim ex quo in utero virginis concipi, et homo fieri inciperet, verus esset et Deus; unde et eadem gloriosa semper virgo Maria non solum hominis Christi, sed et Dei genitrix recte credenda et confitenda est. Idem veritatis plenus erat, et est ipsa videlicet Verbi divinitate, quae hominem illum singulariter electum, cum quo una Christi persona esset, assumere dignata est, non aliquid suae divinae substantiae, ut haeretici volunt, in faciendam hominis naturam commutans; sed ipsa apud Patrem manens, totum quod erat, totam de semine David naturam veri hominis, quam non habebat, suscipiens. Unde oportet, fratres charissimi, ut qui humanam Redemptoris nostri nativitatem hodie annua devotione recolimus, et divinam pariter et humanam eius naturam non annuo, sed continuo semper amplectamur amore. Divinam, per quam creati sumus, cum non essemus; humanam, per quam recreati sumus, cum perditi essemus. Et quidem divina conditoris nostri virtus, sine assumptione humanitatis nos recreare erat idonea: humana autem eiusdem Redemptoris nostri infirmitas, sine assumente se, et inhabitante in se, et operante per se divinitate, nos recreare nequivit. Atque ideo Verbum caro factum est, id est, Deus homo factus est, et habitavit in nobis, ut per cognitum nobis hominis habitum nobis conversando congruere, nos alloquendo instruere, nobis vivendi viam praebere, pro nobis contra hostem confligere, nostram mortem moriendo ac resurgendo posset destruere: per coaeternam vero Patri divinitatem nos interius vivificando ad divina sustolleret, remissionem nobis peccatorum pariter ac Spiritus sancti dona concederet, et post bonorum perfectionem operum non solum nos ad videndam gloriam clarificatae suae perduceret humanitatis, sed et incommutabilem nobis essentiam suae divinae maiestatis ostenderet, in qua vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti per omnia saecula saeculorum. Amen.
Beda Venerabilis HOME

bke47.11r

Beda, Homiliae, 1, HOMILIA VI. IN AURORA NATIVITATIS DOMINI. <<<     >>> HOMILIA VIII. IN DIE NATALI SANCTI IOANNIS BAPTISTAE.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 7

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik