Beda Venerabilis, Homiliae, 1, HOMILIA VI. IN AURORA NATIVITATIS DOMINI.
0 | LUCAE II. In illo tempore pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque Bethleem, et videamus hoc verbum quod factum est, quod fecit Dominus et ostendit nobis, etc. |
1 | Nato in Bethleem Domino Salvatore, sicut sacra Evangelii testatur historia, pastoribus qui in regione eadem erant vigilantes et custodientes vigilias noctis super gregem suum, angelus Domini magna cum luce apparuit, exortumque mundo Solem iustitiae non solum coelestis voce sermonis, verum etiam claritate divinae lucis astruebat. Nusquam enim in tota Veteris Instrumenti serie reperimus angelos, qui tam sedulo apparuere patribus, cum luce apparuisse; sed hoc privilegium recte hodierno tempori servatum est, quando exortum est in tenebris lumen rectis corde, misericors et iustus Dominus. Verum ne parva unius angeli videretur auctoritas, postquam unus sacramentum novae nativitatis edocuit, statim multitudo coelestium agminum, quae gloriam Deo caneret, pacemque simul hominibus praedicaret, adfuit, aperte demonstrans quia per hanc nativitatem homines ad pacem unius fidei, spei et dilectionis, atque ad gloriam divinae laudationis essent convertendi. Significant autem mystice pastores isti gregum doctores quosque ac rectores fidelium animarum. Nox, cuius vigilias custodiebant super gregem suum, pericula tentationum indicat, a quibus se suosque subiectos omnes qui perfecte vigilant, custodire non desistunt. Et bene nato Domino pastores super gregem suum vigilant. Ille etenim natus est, qui dicit: Ego sum pastor bonus: bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis [Ioan. X]. Sed et tempus imminebat quo idem pastor summe bonus, missis in mundum pastoribus, oves suas, quae longe lateque dispersae errabant, ad semper virentia coelestis vitae pascua revocaret. Quarum curam summo pastori praecepit: Si diligis me, pasce oves meas [Ioan. XXI]. Quod apertius aperiens, ait: Confirma fratres tuos [Luc. XXII]. |
2 | Et factum est: ut discesserunt ab eis angeli in coelum, pastores loquebantur adinvicem: Transeamus usque Bethleem, et videamus hoc verbum quod factum est, quod fecit Dominus, et ostendit nobis. Et venerunt festinantes, et invenerunt Mariam et Ioseph, et infantem positum in praesepio. Pastores quidem illi felici gaudio festinarunt videre quod audierant: et quia ardenti amore quaesierunt, continuo Salvatorem quem quaesierunt invenire meruerunt. Sed et intellectualium pastores gregum, imo cuncti fideles qua mentis industria Christum quaerere debeant, dictis pariter suis ostenderunt et factis. |
3 | Transeamus, inquiunt, usque Bethleem, et videamus hoc verbum quod factum est. Transeamus ergo et nos, fratres charissimi, cogitando usque Bethleem civitatem David, et recolamus amando quod in ea Verbum caro factum est, atque eius incarnationem dignis celebremus honoribus. Transeamus, abiectis concupiscentiis carnalibus, toto mentis desiderio usque Bethleem supernam, id est, domum panis vivi non manufactam, sed aeternam in coelis, et recolamus amando quia Verbum caro factum est. Illuc carne ascendit, ibi in dextra Dei Patris sedet. Illo eum tota virtutum instantia sequamur, et sollicita cordis et corporis castigatione procuremus, ut quem illi in praesepio videre vagientem, nos in Patris solio mereamur videre regnantem. |
4 | Et videamus, inquiunt, hoc verbum quod factum est. Quam recta et pura fidei sanctae confessio, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum! Hoc verbum natum ex Patre, non factum est, quia creatura Deus non est. In qua nativitate divina videri ab hominibus non potuit; sed ut videri posset, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Videamus ergo, inquiunt, hoc Verbum quod factum est, quia antequam factum esset, hoc videre nequivimus. Quod fecit Dominus et ostendit nobis, quod incarnari fecit Dominus, et per hoc visibile nobis exhibuit. |
5 | Et venerunt festinantes, et invenerunt Mariam et Ioseph, et infantem positum in praesepio. Venerunt pastores festinantes, et invenerunt Deum hominem natum, simul et eiusdem nativitatis ministros. Festinemus et nos, fratres mei, non passibus pedum, sed bonorum profectibus operum videre eamdem glorificatam humanitatem cum eiusdem ministris digna servitutis suae mercede remuneratis; festinemus videre illum in divina Patris ac sua maiestate fulgentem. Festinemus, inquam, nam non est tanta beatitudo cum desidia ac torpore quaerenda, sed alacriter sunt Christi sequenda vestigia. Nam ipse cursum nostrum data manu iuvare desiderat, delectaturque audire a nobis: Trahe nos post te, curremus in odorem unguentorum tuorum. Citius ergo virtutum gressibus sequamur, ut mereamur consequi. Nemo tardet converti ad Dominum, nemo differat de die in diem, ipsum per omnia et ante omnia precantes, ut gressus nostros dirigat secundum eloquium suum, et non dominetur nostri omnis iniustitia. |
6 | Videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc. Et nos, fratres dilectisimi, quae dicta sunt nobis de Salvatore nostro Deo vero et homine, interim pia fide percipere, et plena dilectione festinemus amplecti, ut haec in futuro perfectae cognitionis visu comprehendere valeamus. Haec etenim sola ac vera est beatorum non solum hominum, sed et angelorum vita, faciem perpetuo sui cernere Creatoris, quam desiderabat ardenter Psalmista, qui dicebat: Sitivit anima mea ad Deum vivum, quando veniam et apparebo ante faciem Dei [Psal. XLII]? Cuius solius visione non autem ulla terrenarum rerum affluentia desiderium suum satiari posse signavit, cum ait: Satiabor dum manifestabitur gloria tua [Psal. XVII.] Verum, quia non otiosi ac desides, sed qui virtutum operibus insudant, divina contemplatione sunt digni, sollicite praemisit: Ego autem cum iustitia apparebo in conspectu tuo. Videntes ergo pastores cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de Christo, quia visio Dei cognitio eius est, et haec est sola beata hominis vita, homine ipso dicente ac testante, qui nos Patri commendans dicit inter alia: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te esse verum et unum Deum, et quem misisti Iesum Christum [Ioan. XVII]. |
7 | Et omnes qui audierunt, mirati sunt, et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos. Non celavere silentio pastores arcana quae divinitus agnoverant, sed quibuscunque potuere dicebant; quia et spirituales Ecclesiae pastores in hoc maxime sunt ordinati, ut Verbi Dei mysteria praedicent, et mira quae in Scripturis didicerint miranda suis auditoribus ostendant. Non solum autem pastores, episcopi, presbyteri et diacones, vel etiam rectores monasteriorum sunt intelligendi, sed et omnes fideles, qui vel parvulae suae domus custodiam gerunt, pastores recte vocantur, in quantum eidem suae domui sollicita vigilantia praesunt. Et quicunque vestrum saltem uni aut duobus fratribus quotidiano regimine praeest, pastoris eiusdem debet officium implere. Quia in quantum sufficit, pascere hos verbi dapibus iubetur: imo unusquisque vestrum, fratres, qui etiam privatus vivere creditur, pastoris officium tenet, et spiritualem pascit gregem, vigiliasque noctis custodit super illum, si bonorum actuum cogitationumque mundarum sibi aggregans multitudinem, haec iusto moderamine gubernare coelestibus Scripturarum pascuis nutrire, et pervigili solertia contra immundorum spirituum insidias servare contendit. |
8 | Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo. Maria virginalis pudicitiae iura custodiens, secreta Christi quae noverat nemini divulgare volebat, sed ipsum haec quando vellet, et quomodo vellet divulgare, reverenter exspectabat. Ipsa autem eadem secreta ore tacito, vigili tamen corde sedula scrutabatur. Et hoc est quod ait, Conferens in corde suo. Conferebat quippe ea quae acta videbat his quae agenda legerat. Videbat namque se de stirpe David ortam in Nazareth de Spiritu sancto Filium Dei concepisse. Legerat in propheta: Egredietur virga de radice Iesse, et Nazareus de radice eius ascendet, et requiescet super eum Spiritus Domini [Isa. XI]. Legerat et: Tu, Bethleem Ephrata, parvula es in millibus Iuda, ex te enim egredietur qui sit dominator in Israel, et egressus eius ab initio a diebus aeternitatis. Videbat se in Bethleem peperisse dominatorem Israel, qui aeternus ex Patre Deus ante saecula natus est; videbat se virginem concepisse et peperisse Filium, et vocasse nomen eius Iesum. Legerat in prophetis: Ecce virgo concipiet, et pariet Filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel [Isa. VII]. Legerat: Bos cognovit possessorem suum, et asinus praesepe domini sui. Videbat Dominum positum in praesepi, quo bos et asinus solent nutriendi advenire. Meminerat sibi dictum ab angelo: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei [Luc. I]. Legerat modum nativitatis eius, non nisi angelo revelante, potuisse cognosci, dicente Isaia: Generationem autem eius quis enarrabit [Isa. LIII]? Legerat: Et tu, turris gregis nebulosa, filia Sion, usque ad te veniet, et veniet potestas prima, regnum filiae Ierusalem [Mich. IV]. Audiebat angelicas virtutes, quae sunt filiae supernae civitatis, apparuisse pastoribus in loco, qui a conventu pecorum antiquitus turris gregis vocabatur, et est uno milliario ad orientem Bethleem, ubi etiam nunc tria pastorum illorum monumenta in ecclesia monstrantur. Noverat tunc venisse in carne Dominum, cui una et aeterna est cum Patre potestas, qui regnum daret Ecclesiae, filiae scilicet coelestis Hierusalem. Conferebat ergo Maria ea quae fienda legerat, cum his quae iam facta cognovit: non haec tamen ore promens, sed clauso servans in corde suo. |
9 | Et reversi sunt pastores, glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos. Discamus et nos, fratres charissimi, a contemplatione dominicae dispensationis qua nobis pie subvenire dignatus est, ad agendas semper beneficiis eius gratias reverti. Si enim illi, sola adhuc nativitate eius cognita, reversi sunt glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant, quanto magis oportet nos, qui totam incarnationis illius seriem ex ordine cognovimus, qui sacramentis illius imbuti sumus, in omnibus gloriam eius ac laudem non solum verbo, sed etiam factis praedicare; neque unquam oblivisci quod ideo Deus homo natus est, ut nos ad imaginem et similitudinem suae divinitatis renascendo reficeret: ideo namque baptizatus est aqua, ut ad nostrorum ablutionem scelerum omnium fluenta fecundaret aquarum; ideo tentatus in eremo, ut vincendo tentatorem nobis quoque vincendi peritiam virtutemque tribueret; ideo mortuus, ut mortis destrueret imperium; ideo resurrexit et ascendit in coelum, ut nobis resurgendi a mortuis, atque in coelestibus perpetuo regnandi spem exemplumque praeberet. Pro quibus singulis reversi ad intuitum piissimae dispensationis eius, glorificemus et laudemus ipsum Deum ac Dominum nostrum Iesum Christum, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. Amen. |