Beda Venerabilis, Homiliae, 1, HOMILIA V. IN VIGILIA NATIVITATIS DOMINI.
0 | MATTH. I. In illo tempore cum esset desponsata mater Iesu Maria Ioseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens de spiritu sancto. |
1 | Nativitatem Domini et Salvatoris nostri Iesu Christi, qua aeternus ante saecula Dei Filius hominis ex tempore filius apparuit, Matthaeus evangelista brevi quidem sermone, sed plena veritate, describit, qui cum patrum generationes ab Abraham usque ad Ioseph virum Mariae perduxisset, omnesque communi humanae creationis ordine genitos simul et generantes ostendisset, mox de ipso locuturus, quantum eius generatio a caeteris distaret aperuit; quia videlicet caeteri per coniunctionem maris et feminae solitam, ipse autem per virginem, ut pote Dei Filius nasceretur in mundum. Et quidem decebat omnimodis, ut cum Deus homo propter homines fieri vellet, non alia quam virgine matre nasceretur; cum virginem generare contingeret, non alium quam qui Deus esset Filium procrearet. |
2 | Cum esset, inquit, desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto. Quo haec ordine, vel qua in civitate sit celebrata conceptio, Lucas evangelista sufficienter exponit; quod quia vestrae sanctitati constat esse notissimum, dicendum paucis de his quae Matthaeus scribit, notandumque in primis in eo verbo quod ait: Antequam convenirent, verbo conveniendi non ipsum concubitum, sed nuptiarum quae praecedere solent tempus insinuatum, quando ea quae prius sponsata fuerat, esse coniux incipit. Ergo antequam convenirent dicit, antequam nuptiarum solemnia rite celebrarent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto. Si quidem memorato ordine postea convenerunt, quando Ioseph ad praeceptum angeli accepit coniugem suam, sed non concumbebant, quia sequitur, Et non cognoscebat eam. Inventa est autem in utero habens a nullo alio quam Ioseph, qui licentia maritali futurae uxoris pene omnia noverat, ideoque tumentem eius uterum mox curioso deprehendit intuitu. Sequitur: |
3 | Ioseph autem vir eius cum esset vir iustus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. Videns Ioseph sponsam concepisse suam, quam bene noverat a nullo viro fuisse attactam, cum esset iustus et iuste omnia vellet agere, optimum duxit ut neque hoc aliis proderet, neque ipse eam acciperet uxorem, sed mutato occulte nuptiarum proposito, in conditione eam sponsae manere pateretur ut erat: nam et in Isaia legerat virginem de domo David concepturam et parituram Dominum, de qua etiam domo noverat genus duxisse Mariam, atque ideo non discredebat in ea prophetiam hanc fuisse complendam; sed si eam occulte dimitteret, neque acciperet coniugem, et illa sponsa pareret, nimirum perpauci essent qui eam virginem et non potius autumarent esse meretricem. Unde consilium Ioseph repente consilio meliore mutatur, ut videlicet ad conservandam Mariae famam, ipse eam, celebrato nuptiarum convivio, coniugem acciperet, sed castam perpetuo custodiret. Maluit namque Dominus aliquos modum suae generationis ignorare, quam suae castitatem infamare genitricis. Nam sequitur: |
4 | Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis apparuit ei, dicens: Ioseph, fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. Pariet autem Filium, et vocabis nomen eius Iesum. Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Quibus profecto verbis modus conceptionis simul et dignitas partus edocetur: quia videlicet de Spiritu sancto concepit, et paritura sit Christum; quem etsi aperta voce angelus Christum non appellat, in eo tamen quod etymologiam nominis Iesu exponens, ipsum salutis ostendit auctorem populique Salvatorem, cum populum eius nuncupat, manifesta ratione quia sit Christus significat, ut per haec et quae nescierat discat Ioseph, et a contactu Dei genitricis funditus mentem amoveat. Quam tamen dispensatione iustae necessitatis accipere iubetur solo de nomine coniugem, ne videlicet quasi adultera lapidaretur a Iudaeis, et ut in Aegyptum fugiens haberet solatium masculi, qui familiari cura, et tutor femineae fragilitatis, et testis esset eius perpetuae virginitatis. Produnt catholici expositores et alias causas quare Dei genitricem Ioseph accipere debuerit coniugem, quas in suis qui vult inveniet locis. Adhibet autem evangelista partui virginali etiam prophetici sermonis exemplum, ut tantae miraculum maiestatis eo certius crederetur, quo hoc non solum ipse factum praedicaret, sed etiam a propheta praedictum recoleret. Nam et huic evangelistae, id est Matthaeo moris est omnia quae narrat etiam propheticis affirmare testimoniis: scripsit namque Evangelium suum ob eorum vel maxime causam qui ex Iudaeis crediderant, nec tamen a legis caeremoniis, quamvis renati in Christo, valebant evelli; et propterea satagebat eos a carnali legis et prophetarum sensu ad spiritualem, qui de Christo est, erigere, quatenus sacramenta fidei Christianae tanto securius perciperent, quando haec non alia esse quam quae prophetae praedixerant agnoscerent. Ecce virgo, inquit, in utero habebit, et pariet Filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus [Isa. VII]. Nomen Salvatoris, quod nobiscum Deus a propheta vocatur, utramque naturam unius personae ipsius significat. Qui enim ante tempora natus ex Patre Deus est, ipse in plenitudine temporum Emmanuel, id est nobiscum Deus, in utero matris factus est, quia nostrae fragilitatem naturae in unitatem suae personae suscipere dignatus est, quando Verbum caro factum est et habitavit in nobis: mirum videlicet in modum incipiens esse quod nos sumus, et non desinens esse quod erat, sic assumens naturam nostram, ut quod erat ipse non perderet. |
5 | Exsurgens autem Ioseph a somno, fecit sicut praecepit ei angelus Domini, et accepit coniugem suam, et non cognoscebat eam. Accepit eam ad nomen coniugis ob causas quas praediximus, et non cognoscebat eam ad opus coniugale ob arcana quae didicerat. Quod si quis huic nostrae expositioni obsistere, et contendere voluerit beatam Dei genitricem nunquam a Ioseph celebratis nuptiis in nomen coniugis assumptam, exponat ipse melius hunc sancti Evangelii locum, pariterque ostendat licitum fuisse apud Iudaeos ut sponsae suae quisque carnali copula misceretur, et sano eius intellectui libenter cedimus: tantum ne erga matrem Domini quidquam gestum, quod publica opinio possit infamare, credamus. Quod vero additur, Donec peperit filium suum primogenitum, nemo ita intelligendum putet quasi post natum filium eam cognoverit, ut quidam perverse opinantur. Scire enim debet vestra fraternitas, quia fuere haeretici qui propter hoc quod dictum est, Non cognoscebat eam donec peperit filium, crederent Mariam post natum Dominum cognitam esse a Ioseph, et inde ortos eos quos fratres Domini Scriptura appellat, assumentes et hoc in adiutorium sui erroris, quod primogenitus nuncupatur Dominus. Avertat Deus hanc blasphemiam a fide omnium nostrum, donetque nobis catholica pietate intelligere parentes nostri Salvatoris intemerata semper fuisse virginitate praeclaros, et non filios, sed cognatos eorum fratres Domini consueto Scripturarum more nuncupari, sed ob id evangelistam an post natum ei filium eam cognoverit dicere non curasse, quia nulli hoc ambigendum putaverit. Et revera nulli ambigendum est quod iusti coniuges, quibus in virginitatis castimonia permanentibus Dei Filium nasci singulari gratia datum est, nullatenus ex eo castitatis iura temerare, et templum Dei sacrosanctum suae semine corruptionis attaminare potuerint. Notandum quoque est quod primogeniti non iuxta haereticorum opinationem soli sint quos fratres sequuntur alii, sed iuxta auctoritatem Scripturarum omnes qui primi vulvam aperiunt, sive fratres eos aliqui, seu nulli sequantur. Attamen Dominus speciali ratione potest primogenitus dictus intelligi, iuxta hoc quod in Apocalypsi dicit de illo Ioannes: qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae [Apoc. I]. Et apostolus Paulus: Nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus [Rom. VIII]. Primogenitus quippe mortuorum vocatur, quia post multos licet fratres incarnatus, primus omnium surrexit a mortuis, et viam de morte credentibus vitae coelestis aperuit. Primogenitus est in multis fratribus, quia quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, quorum recte primogenitus appellatur, quia omnes adoptionis filios, etiam illos qui incarnationis eius tempora nascendo praecesserunt, dignitate praegreditur. Si quidem illi possunt cum Ioanne veracissime testari, quia qui post nos venit, ante nos factus est, id est, post nos quidem in mundo genitus, sed merito virtutis et regni primogenitus omnium nostrum iure vocatus. Qui et in ipsa divina nativitate non inconvenienter potest primogenitus dici, quia priusquam creaturam faciendo gigneret aliquam, coaeternum sibi Pater aeternus genuit Filium; priusquam verbo veritatis adoptionis sibi filios redimendo gigneret aliquos, coaeternum sibi Pater aeternus genuit Verbum: unde ipsum Verbum, ipse Dei Filius, videlicet virtus et sapientia loquitur: Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam [Eccl. XXIV]. Peperit ergo Maria Filium suum primogenitum, id est, suae substantiae filium; peperit eum qui et ante omnem creaturam Deus de Deo natus erat, et in ea qua creatus est humanitate omnem merito creaturam praeibat. |
6 | Et vocabis, inquit, nomen eius Iesum. Iesus Hebraice, Latine Salutaris sive Salvator dicitur; cuius vocationem nominis prophetis liquet esse certissimam, unde sunt illa magno visionis eius desiderio cantata: Anima autem mea exsultabit in Domino, et delectabitur in salutari eius [Psal. XXXV]. Defecit in Salutari tuo anima mea. Ego autem in Domino gloriabor [Psal. CXVIII]. Gaudebo in Deo Iesu meo [Abac. III]. Et maxime illud: Deus in nomine tuo salvum me fac [Psal. LIII], ac si diceret: Nominis tui gloriam qui Salvator vocaris, in me salvando clarifica. Iesus ergo nomen est filii qui ex virgine natus est, angelo exponente, significans quod ipse salvet populum a peccatis eorum. Qui autem salvat a peccatis idem utique a corruptionibus mentis et corporis, quae ob peccata contigerunt, salvabit. Christus vero vocabulum est sacerdotalis vel regiae dignitatis. Nam et sacerdotes ac reges in lege a charismate, id est unctione olei sancti appellabantur Christi, significantes eum qui verus rex et pontifex apparens in mundo unctus est oleo laetitiae prae participibus suis. A qua unctione, id est charismate, ipse Christus; et eiusdem unctionis, id est gratiae spiritualis participes sunt Christiani vocati. Qui per id quod Salvator est, nos salvare a peccatis; per id quod pontifex est, nos reconciliare Deo Patri; per id quod rex est, regnum nobis Patris sui dare dignetur aeternum Iesus Christus Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen. |