monumenta.ch > Beda Venerabilis > 4
Beda, Homiliae, 1, HOMILIA III. DE ADVENTU DOMINI. <<<     >>> HOMILIA V. IN VIGILIA NATIVITATIS DOMINI.

Beda Venerabilis, Homiliae, 1, HOMILIA IV. IN FERIA SECUNDA PRIM. HEBDOM. ADVENTUS.

0 IOAN. I. In illo tempore Ioannes testimonium perhibet de Domino, et clamat dicens: Hic erat quem dixi vobis, qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat.
1 Redemptoris nostri praecursor, testimonium de ipso perhibens, certitudinem humanitatis eius pariter et divinitatis aeternitatem manifesta voce pronuntiat. Clamat enim dicens, sicut modo cum Evangelium legeretur vestra fraternitas audivit: Hic erat, quem dixi vobis, qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat. In eo namque quod ait, qui post me venturus est, ordinem humanae dispensationis qua post eum natus, post eum etiam praedicaturus, baptizaturus, signa facturus et mortem erat passurus, insinuat. In eo vero quod subiungit, Ante me factus est, sublimitatem eiusdem humanitatis, quae caeteris omnibus creaturis erat merito praeferenda, designat. Quod enim ait, Ante me, non ad ordinem temporis, sed ad distantiam pertinet dignitatis, iuxta quod de Ioseph filiis, benedicente Iacob, scriptum est: Constituitque Ephraim ante Manassem [Gen. XLVIII], ubi recte potuit dicere: Manasses, qui post me venit, ante me factus est. Id est, qui post me natus est, potentia regni me antecessit. Quamobrem Ioannes de Domino, Qui post me, inquit, venturus est, ante me factus est: id est, qui post me ad praedicandum venturus est, culmine me regni et sacerdotii perennis antecellit. Quare autem is qui post eum venturus erat, eum dignitate antecelleret, aperuit cum subiungit, Quia prior me erat, id est, quia aeternus ante saecula Deus erat, propterea me, licet posterior natus, gloria maiestatis etiam in assumpta humanitate praeibit. Exposito autem evangelista praecursoris Domini testimonio quod de illo perhibuerat, reddit statim suae assertionis, quod coeperat illi dare, testimonium. Nam sequitur:
2 Et de plenitudine eius omnes nos accepimus, gratiam pro gratia. Superius namque dixit, quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate [Ioan. I]. Quod cum praecursoris quoque eius testimonio confirmasset dicentis: Hic erat quem dixi vobis, qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat [Ibid.]; rursus ipse quae coeperat exsequitur dicens: Et de plenitudine eius omnes nos accepimus, gratiam pro gratia [Ibid.]. Plenus quippe erat Dominus Spiritu sancto, plenus gratia et veritate, quia, sicut Apostolus ait, In ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter [Colos. II]; de cuius plenitudine nos omnes iuxta modum capacitatis nostrae accepimus, quia unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. De solo namque mediatore Dei et hominum homine Iesu Christo veraciter dici potuit: Et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini [Isai. XI]. Omnes vero sancti non plenitudinem Spiritus eius, sed de plenitudine eius quantum ille donat, accipiunt: Quia per Spiritum alii datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem spiritum, alteri fides in eodem spiritu, alii gratia sanitatum in uno spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. Haec autem omnia operatur unus ac idem Spiritus, dividens singulis prout vult (Cor. XII). Quia ergo de plenitudine nostri conditoris non quiddam, sed omne quidquid boni habemus, accepimus, curandum summopere est ne quispiam se de bona actione vel cogitatione incautus extollat; ne si ingratus largitori remanserit, perdat bonum quod accepit, ac digne apostolica increpatione percellatur, qua dicitur: Quid enim habes quod non accepisti? Si autem acceperis, quid gloriaris quasi non acceperis? [I Cor. IV.] Unde ipse Apostolus, quia nihil dignum nosse vel operari posset, si non de plenitudine Christi acciperet, alibi testatur manifeste dicens: Non quia sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est [II Cor. III]. Et alio loco: Et gratia eius, inquit, in me vacua non fuit, sed plus illis omnibus laboravi: non autem ego, sed gratia Dei mecum [I Cor. XV]. Quod ipsum suis auditoribus humiliter cogitandum sedulus inculcat; unde est illud: Cum tremore et metu vestram salutem operamini. Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate [Phil. II].
3 Cum autem dixisset evangelista nos omnes de plenitudine Christi accepisse, confestim subiunxit, et ait: Gratiam pro gratia. Geminam ergo nos gratiam accepisse testatur, unam videlicet in praesenti, alteram in futuro: in praesenti quidem fidem quae per dilectionem operatur, in futuro autem vitam aeternam. Fides quippe quae per dilectionem Dei operatur, gratia Dei est; quia ut crederemus, ut diligamus, ut operemur bona quae novimus, non ullis praecedentibus meritis nostris, sed ipso largiente percipimus, qui dicit: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat [Ioan. XV]. Et ut vitam propter fidem, dilectionem, et opera bona percipiamus aeternam, gratia Dei est, quia ne a bono deviemus itinere, ipso duce semper opus habemus, cui dicitur: Deduc me in via tua, et ambulabo in veritate tua [Psal. LXXXVI]; ac si aperte dicatur: Nisi te duce ingrediens viam veritatis quam coepi, tenere nequaquam sufficio. Ne in bonis operibus deficiamus, illius auxilio debemus semper inniti, qui ait: Quia sine me nihil potestis facere; unde bene Psalmista, ut initium fidei et bonae actionis a Domino nobis dari signaret, ait: Deus meus, misericordia eius praeveniet me [Psal. LIX]. Et ut bona quae agimus illo opitulante perficienda doceret, iterum dicit: Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitae meae [Psal. XXIII]. Ut mercedem vitae aeternae, quae bonis redditur operibus, gratis nobis tribui ostenderet, ait: Qui coronat te in miseratione et misericordia [Psal. CIII]. In misericordia quippe et miseratione nos coronat, quando propter bona opera quae nobis ipse misericorditer exercenda donavit, supernae beatitudinis praemia retribuit. Et hoc est quod dicitur accipere nos gratiam pro gratia, quia nimirum pro gratia bonae conversationis quam dedit, et ne deficere possit, ipse servans adiuvat, dabit gratiam beatae remunerationis, in qua misericordias eius in aeternum cantemus. Denique Apostolus ipsam vitae aeternae perceptionem, quae utique meritis praecedentibus redditur gratiam vocare non dubitavit: qui cum praemisisset stipendium peccati esse mortem, noluit e contrario dicere stipendium iustitiae esse vitam aeternam; sed ait: Gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro [Rom. VI]. Non quia non iuste meritis bonis a iusto iudice datur, sed quia ipsa merita quibus dantur primo sunt a pio Salvatore gratis data. Sequitur:
4 Quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est. Lex quidem data est per Moysen, in qua quid agendum, quid vitandum sit coelesti iure decernitur; sed quod illa praecipit, non nisi gratia Christi completur. Illa quidem monstrare peccatum, iustitiam docere, et transgressores sui reos ostendere valebat; porro gratia Christi diffusa per Spiritum charitatis in cordibus fidelium, facit ut quod lex praecipit impleatur; unde illud quod scriptum est: Non concupisces [Deut. V], per Moysen lex est quia iubetur, sed per Christum fit gratia, quando quod iubetur impletur. Veritas autem facta est per Christum, quia umbram habebat lex bonorum futurorum, non ipsam imaginem rerum. Et sicut alibi dicit Apostolus: Omnia in figura contingebant illis [I Cor. X]; sed pro umbra lucem veritatis, pro figura legis ipsam imaginem rerum quae figurabatur exhibuit Christus, quando data Spiritus gratia, aperuit discipulis suis sensum ut intelligerent Scripturas. Lex per Moysen data est, cum populus aspersione sanguinis agni mundari praeceptus est; gratia et veritas quae in lege figurabatur, per Iesum Christum facta est, cum ipse passus in cruce lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Lex per Moysen data est, quia populum praeceptis salutaribus instituens, si haec observaret, terram repromissionis intraturum, et in ea perpetuo victurum; sin alias, prosternendum ab hostibus praedixit. Gratia et veritas per Iesum Christum facta est, quia dato Spiritus sui dono, et legem spiritualiter intelligi et servari posse donavit, et eos qui servant in veram coelestis vitae beatitudinem, quam terra repromissionis signabat, introducit. Quae sit autem summa gratiae et veritatis quae per Iesum Christum facta est, evangelista subdendo manifestat:
5 Deum nemo vidit unquam. Unigenitus qui est in sinu Patris, ipse narravit. Nulla etenim gratia maior hominibus dari, nulla veritas altior potest ab hominibus cognosci, quam ea de qua unigenitus Dei Filius suis fidelibus narrans: Beati, inquit, mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt [Matth. V]; et de qua Patri supplicans ait: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te verum et unum Deum, et quem misisti Iesum Christum [Ioan. XVII]. Quae nimirum beatissima perceptio gratiae et veritatis, quoniam in huius saeculi vita fieri non potest, recte dicitur: Deum nemo vidit unquam [I Ioan. IV], id est, nemo corruptibili adhuc et mortali carne circumdatus incircumscriptam divinitatis potest lucem contueri; unde manifestius dicit Apostolus: Quem nemo vidit hominum, nec videre potest [I Tim. VI]. Nemo enim hominum dicitur, nemo humano adhuc habitu aggravatus, humana conversatione caducus. Hinc est enim quod Moyses qui Deum, quem in angelo videbat, in ipsa eius natura videre desiderans, orabat: Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi gloriam tuam [Exod. XXXIII], audivit: Non poteris videre faciem meam, non enim videbit me homo, et vivet [Ibid.]. Neque huic assertioni putandum est esse contrarium quod aliquoties patriarchae vel prophetae Deum vidisse perhibentur. Apparuit enim Dominus Abrahae in convalle Mambre. Et ait Iacob: Vidi Dominum facie ad faciem [Genes. XXXII]. Item Isaias: Anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum [Isa. VI]. Sed recte intelligendum in cunctis huiusmodi visionibus homines sanctos Deum non per ipsam naturae suae speciem, sed per quasdam imagines esse contemplatos. Et viderunt ergo sancti Deum per subiectam creaturam, verbi gratia, ignem, angelum, nubem, electrum; et tamen veraciter attestatur Ioannes, quia Deum nemo vidit unquam [I Ioan. IV]. Veraciter dicitur Moysi: Non enim videbit me homo, et vivet [Exod. XXXIII]; quia fragili adhuc vasculo carnis inclusi per circumpscriptas rerum imagines videre possunt, quem per incircumscriptum aeternitatis suae lumen nequaquam valent intueri.
6 Qua autem ratione ad visionem incommutabilis et aeterni luminis pervenire debeat evangelista consequenter exposuit, dicens: Unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse narravit [Ioan. XIV]. Cui simile est quod ipse Dominus ait: Nemo venit ad Patrem nisi per me [Matth. XI]. Et alibi: Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Ipsius quippe ducatu ad Patrem venire, ipsius magisterio Patrem et Filium, nec non et Spiritum sanctum, unum Deum ac Dominum nosse debemus; quia nimirum ipse homo factus pro nobis, in hominis habitu loquens, nobis quid de sanctae Trinitatis unitate recte sentiendum, qualiter ad eius contemplationem fidelibus properandum, quibus actibus ad hanc sit perveniendum, clara luce revelavit. Ipse sacramentis suae incarnationis nos induens, sui nos Spiritus charismatibus sanctificans, ut ad hanc venire valeamus adiuvat. Ipse peracto in hominis forma iudicio novissimo, ad visionem nos divinae maiestatis sublimiter introducet, atque arcana nobis regni coelestis mirabiliter enarrabit.
7 Sane quod ait: Qui est in sinu Patris, in secreto Patris significat. Neque enim sinus Patris pueriliter est cogitandus in similitudinem nostri sinus quem habemus in vestibus; aut putandus est Deus, qui humanorum forma membrorum compaginatus non est, sic sedere quemadmodum nos; sed quia sinus noster intus est, more nostro loquens Scriptura, in sinu Patris esse dicit quem in secreto Patris, quo humanus intuitus pertingere non valet, semper manentem vult intelligi. Non tunc autem solum enarrabit unigenitus Filius Deum, id est sanctae et individuae Trinitatis, quae est unus Deus, gloriam manifestabit hominibus, cum post universale iudicium omnes pariter electos ad visionem claritatis eius introducet. Sed et quotidie narrat, cum singulis quibusque fidelibus perfectorum mox a carnis corruptione solutis implere coepit quod promisit: Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum [Ioan. XIV]. Me ipsum, inquit, manifestabo dilectoribus meis, ut quem in sua cognovere mortalem, in mea iam natura Patri et Spiritui sancto videre possint aequalem. Verum hoc de apostolis, martyribus, confessoribus caeterisque arctioris ac perfectioris vitae viris fieri credendum est; quorum unus certaminum suorum conscius non dubitavit de seipso testari, Cupio dissolvi et cum Christo esse [Phil. I]. Caeterum sunt plures in Ecclesia iusti qui post carnis solutionem continuo beata paradisi requie suscipiuntur, exspectantes in magno gaudio, in magnis gaudentium choris, quando recepto corpore veniant et appareant ante faciem Dei. At vero nonnulli propter bona quidem opera ad electorum sortem praeordinati, sed propter mala aliqua, quibus polluti de corpore exierunt, post mortem severe castigandi excipiuntur flammis ignis purgatorii, et vel usque ad diem iudicii longa huius examinatione a vitiorum sorde mundantur; vel certe prius amicorum fidelium precibus, eleemosynis, ieiuniis, fletibus, hostiae salutaris oblationibus absoluti poenis, et ipsi ad beatorum perveniunt requiem: quibus tamen omnibus unigenitus Filius qui est in sinu Patris, Deum iuxta modum suae capacitatis cuique narrabit, cum tempore resurrectionis benedictionem dederit, cui legem dedit, ut ambulantes de virtute fidei et spei in virtutem contemplationis videant Deum deorum in Sion, id est, incommutabilis specula veritatis, cuius beneficiis et muneribus aeternis laus et gratiarum actio in omnia saecula saeculorum. Amen.
Beda Venerabilis HOME

bke47.5r

Beda, Homiliae, 1, HOMILIA III. DE ADVENTU DOMINI. <<<     >>> HOMILIA V. IN VIGILIA NATIVITATIS DOMINI.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 4

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik