Beda Venerabilis, Homiliae, 1, HOMILIA III. DE ADVENTU DOMINI.
0 | MARC. XIV. In illo tempore fuit Ioannes in deserto baptizans et praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum. |
1 | Adventum dominicae praedicationis Ioannes praeveniens, sicut ex lectione sancti Evangelii, fratres charissimi, audistis, fuit in deserto baptizans et praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum. Ubi solerter intuenda distinctio verborum qua dicitur quia fuit baptizans et praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum. Baptizabat namque ipse baptismo poenitentiae in confessionem et emendationem peccatorum, et praedicabat baptismum poenitentiae futurum in Christo in remissionem peccatorum: in cuius solo baptismate peccatorum remissio nobis donatur, Apostolo testante, qui ait: Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus [Eph. IV]. Quod baptisma poenitentiae recte vocatur, quia non ob aliud quis in fonte vitae baptizari desiderat nisi quia poenitet se noxa primae praevaricationis animae simul et corporis morte constringi. Quod si quaerimus quare Ioannes baptizaverit, cuius baptismate peccata remitti nequiverunt; patet aperta ratio, quia praecursionis suae servans officium, sicut ante Dominum nasci, praedicare et mori; ita etiam baptizare debebat: simul ne Domini dispensationem, si primus ipse baptisma hominibus daret, Pharisaeorum et scribarum carperet invidiosa contentio: sed si interrogare voluissent in qua potestate baptizaret, statim audirent: Baptismus Ioannis unde erat? E coelo, an ex hominibus? [Marc. II.] Quod cum e coelo esse negare non auderent, etiam eius quem Ioannes praedicebat opera coelitus acta cogerentur fateri. Nec tamen baptisma Ioannis, quamvis peccata non relaxaverit, infructuosum omnimodis accipientibus exstitit, quia ipse etsi non pro remissione peccatorum, pro signo tamen fidei et poenitentiae dabatur: ut videlicet recolerent se omnes qui hoc initiabantur a peccatis continere, eleemosynis insistere, in Christum credere, atque ad eius baptisma quo in remissionem peccatorum abluerentur, mox ut appareret, properare debere. Quod autem Ioannes in deserto baptismum suum dat, et baptisma Christi praedicat, imo totam a puero in desertis agit vitam: ideo fit ut summus doctor quod verbis praedicabat exemplis astrueret; et qui suos auditores a peccatis poenitendo discedere suadebat, ipse peccantium vitia, non solum munditia mentis, sed corporis situ declinaret. Typice autem desertum in quo Ioannes manebat, segregatam a mundi illecebris sanctorum vitam designat, qui sive solitarii, sive turbis admixti vivant, tota semper intentione animi praesentis saeculi desideria spernunt, soli Deo in abscondito cordis adhaerere, et in illo spem ponere delectantur: quam dilectissimam Deo solitudinem mentis, iuvante Spiritus sancti gratia desiderabat adire Propheta qui dicebat: Quis dabit mihi pennas sicut columbae? et volabo et requiescam [Psal. LV]; eamque se mox Domino iuvante consecutum gratulatus, quasi communibus terrenorum desideriorum implicamentis insultans adiungit: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine [Ibid.]. Denique Dominus liberatum sanguine agni populum de Aegypto, et per mare Rubrum eductum, prius in deserto quadraginta annis instituit, et sic in terram repromissionis induxit: quia nimirum populus fidelium non statim post baptisma coelestis patriae gaudia potest subire, sed primo longis virtutum exercendus agonibus, ac deinde perpetuis supernae beatitudinis est donandus muneribus. Quo autem fructu praedicaverit Ioannes, consequenter ostenditur cum dicitur: |
2 | Et egrediebatur ad eum omnis Iudaeae regio et Hierosolymitae universi, et baptizabantur ab illo in Iordane flumine, confitentes peccata sua. Patet litterae sensus, quia qui viciniores vel doctiores erant, primi affluenter verbum suscepere salutis. Sed quia Iudaea confessio, et Hierosolyma visio pacis dicitur, possumus intelligere eos mystice qui confessionem rectae fidei didicerint, qui visionem supernae pacis amaverint, in Iudaeae et Hierosolymitanorum appellatione designatos. Nam tales maxime tunc ad Ioannem in desertum pro accipiendo baptismate exisse credendi sunt. Tales etiam nunc audito Dei verbo de prisca sua conversatione egredi, ac solitudinem vitae spiritualis ad exemplum fidelium doctorum constat ingredi; quia nimirum vita novae conversationis quotidie castigati, quasi quotidiano Iordanis baptismate lacrymis suae compunctionis ab omni vitiorum subripientium contagione purgantur, iuxta eum qui dicit: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis stratum meum rigabo [Psal. VI]. Unde recte Iordanis rivus iudicii interpretatur: quia nimirum electi quo sollicitius suam conscientiam discutiendo examinant, eo latiores ex intimo cordis fonte lacrymarum fluvios fundunt, ut, quia minus perfectos se esse deprehendunt, sordes suae fragilitatis undis poenitentiae diluant. Sequitur: |
3 | Et erat Ioannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos eius, et locustas et mel silvestre edebat. Quantum ad litteram indumenti et escae, vilitas quae solitarium et poenitentiae praeconem decebat ostenditur. Sed et figurate pilis cameli, e quibus cilicium fit, poenitentia vel continentia, qua et ipse exercebatur et caeteros instituebat, exprimitur. Zona pellicea quae ex mortuo tollitur animante, et ipsum mortificasse membra sua terrena, et auditores suos idem docuisse signatur. Constat namque per lumbos saepe luxuriam designari: unde propter hanc capessendam et castitatis gloriam nanciscendam Dominus praecepit: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris [Luc. XII]. Qui ergo venereae motus concupiscentiae funditus edomuit, lumbos utique zona pellicea cinxit. Locustis, quae alacriter a terra evolant, sed citius ad terram redeunt, et melle silvestri quod simul edebat, brevitas pariter et dulcedo praedicationis eius intimatur, quia et libenter a populis audiebatur praedicans, et citissime Domino veniente praedicationi ac baptismati suo terminum posuit. Quod si quis habitum vel victum Ioannis ad figuram Domini Salvatoris interpretari desiderat, opportunum ducens ut quem prophetando monstrabat etiam vivendo significaverit, libenter huius est intentio sequenda; intelligendumque quod pili cameli propter cilicium eos qui peccata poenitendo, ieiunando, et flendo abstergere curant; zona pellicea, propter mortem animantis de quo fit, illos significet qui carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Et quia scriptum est: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis [Gal. III]; cum tales Christo intentione seduli amoris adhaerent, quasi pilis cameli vestiuntur, et zona pellicea circa lumbos accinguntur. Locusta propter brevem volatum mobilem Iudaicae gentis animum, quo inter Dominum et idola sursum et deorsum ferebatur insinuat. Mel silvestre dulcedinem naturalis ingenii qua inculti externarum nationum populi reficiebantur significat. Et dum ex utroque populo Dominus quos in unitatem sui corporis, quod est Ecclesia, docendo traiiciat eligit, locustis nimirum et melle silvestri pascitur; quia et ex ea quae instabili intentione coelestia quaesierat, et ex illa gente quae terrenae solum philosophiae saporem noverat, multos in membra sua convertit. Descripto autem Ioannis loco, ministerio, habitu et alimento, mox etiam praedicationis forma subinfertur. Nam sequitur: |
4 | Et praedicabat dicens: Venit fortior me post me. Fortis quidem est multum qui in confessionem peccatorum, fortior qui in remissionem baptizat; fortis, qui Spiritum sanctum habere dignus est; fortior, qui tribuere: fortis, quo in natis mulierum nemo maior est; fortior, cui minorato paulo minus ab angelis omnia subiecta sunt sub pedibus eius: fortis, qui regnum coelorum primus venit praedicare; fortior, qui hoc solus potuit dare: Cuius non sum dignus, inquit, procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius [Marc. I]. Et si ad hoc tantum ministerium quo calceamentorum eius corrigiam procumbens solveret se dignum fateretur, magnae profecto esset devotionis indicium; nunc autem, prae mirae humilitatis virtute, ne hoc quidem ministerio digne se fungi posse testatur. Quod si mysterio intendimus, patet legis decretum: quia qui debitam sibi propinquitatis iure uxorem non ipse accipere, sed alteri accipiendam permittere voluisset, in signo permissionis eiusdem calceamentum de pede solutum ei qui hanc acciperet dare iubebatur. Et quia Ioannem merito virtutum populi Christum esse credebant, sponsum profecto Ecclesiae credebant. Sed ipse Ioannes, ut quis sit ostendat, ait: Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi [Ioan. III]. Non ergo se sponsum patitur credi, ne amicitiam sponsi perdat, quod est ad solutionem calceamentorum eius se dignum non esse testari. Denique Moyses et Iosue cum duces Synagogae constituerentur, calceamentum solvere praecepti sunt, ut intelligerent eum qui haec mandabat sponsum, id est, Dominum synagogae credendum; se autem amicos sponsi, in eo quod eidem synagogae praeessent, appellari et esse debere. |
5 | Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu sancto. Apud evangelistam Matthaeum fertur dixisse Ioannes: Ego quidem baptizo vos in aqua in poenitentiam [Matth. III]. Ob hoc ergo baptizabat aqua Ioannes, ut omnes quos ad poenitendum Christoque credendum persuadere potuisset, sui signaculo baptismatis ab infidelium et impoenitentium turba secerneret: qui ne hoc sibi baptisma sufficere ad salutem crederent, sed ad Christi potius baptisma festinarent, consequenter adiunxit: Ille vero baptizabit vos Spiritu sancto. Baptizat quippe Spiritu sancto, qui munere Spiritus sancti peccata dimittit; et accepta remissione peccatorum, etiam Spiritus eiusdem gratiam tribuit. Nam et dationem charismatum in Spiritu baptisma Spiritus recte vocari testatur ipse qui ascensurus in coelum discipulis promittit, dicens: Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies [Act. I], significans decimo ascensionis suae die Spiritum sanctum super eos in linguis igneis esse venturum. Quaeritur sane utrum Dominus qui cunctos fideles Spiritu baptizat, ipse aliquos etiam baptizaverit aqua. Neque indignum tantae maiestati ducendum est baptizandi ministerium aliquibus discipulorum suorum exhibuisse, per quos in caetera sua membra baptismi dona propagaret, qui memorabile illud lavandi pedes discipulorum munus subire non despexit. Sed sive tunc per se, seu deinceps per suos aqua baptizaverit, solus tamen ipse Spiritu sancto baptizat, qui Spiritum nobis tribuit et operatur in nobis virtutes. Cuius in nobis gratiam, fratres mei, integram semper illibatamque conservare curemus, omni videlicet tempore bonis insistendo operibus, sed maxime nunc cum nativitatem ipsius Domini nostri Salvatoris proxime celebrare debemus, diligentius solito invigilando, ut quidquid negligentiae subripientis nobis inesse deprehenderimus, citius abstergere satagamus: quidquid habendae virtutis deesse nobis inspexerimus, citius acquirere studeamus, evulsis discordiarum, vituperationum, iurgiorum, murmurationum caeterorumque frutetis vitiorum, plantemus in nobis charitatem, gaudium, pacem, patientiam, bonitatem, benignitatem, fidem, mansuetudinem, continentiam, et caetera fructus Spiritus insignia, quatenus in illa die mundo corpore et pura conscientia ad altare dominicum accedere, et eius sacrosanctis mysteriis mereamur communicare sacramentis, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen. |