Beda Venerabilis, Homiliae, 1, HOMILIA II. IN FESTO VISITATIONIS BEATAE MARIAE.
0 | LUCAE I. In illo tempore, exsurgens Maria abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda, et intravit in domum Zachariae, et salutavit Elizabeth, etc. |
1 | Lectio quam audivimus sancti Evangelii, et redemptionis nostrae nobis semper veneranda primordia praedicat, et salutaria semper imitandae humilitatis remedia commendat. Nam quia peste superbiae attactum genus humanum perierat, decebat ut medicamentum humilitatis quo sanaretur, prima mox incipientis salutis tempora praetenderent. Et quia per temeritatem seductae mulieris mors in mundum introierat, congruum fuit [Al., fuerat] ut in indicium vitae revertentis mulieres se devotae humilitatis invicem ac pietatis praevenirent obsequiis. Prior ergo nobis beata Dei genitrix ad sublimitatem patriae coelestis iter ostendit humilitatis, non minus religionis, quam castitatis exemplo venerabilis. Siquidem gloria virginei et intemerati corporis qualis sit vita supernae civitatis, ad quam suspiramus, insinuat, ubi neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli Dei in coelis, ac virtutem mentis eximiam, qua ad hanc pertingere debeamus, indicat. Namque sicut praecedente sancti Evangelii lectione cognovimus, postquam angelica visione et allocutione meruit sublimari, postquam se coelesti onustandam partu didicit, nequaquam se de donis coelestibus quasi a se haec essent extulit: sed ut magis magisque donis esset apta divinis, in custodia humilitatis gressum mentis fixit, ita evangelizanti sibi archangelo respondens: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Ut vero ex hodierna lectione audivimus, eamdem, quam angelo exhibuerat humilitatem, hominibus quoque curavit exhihere, et quod maioris est virtutis, hoc etiam minoribus. Quis enim nesciat virginem Deo consecratam, muliere Deo dedita gradum habere potiorem? Quis dubitet matrem regis aeterni iure matri militis praeferendam? Attamen ipsa, memor Scripturae praecipientis, Quanto magnus es, te in omnibus humilia [Eccli. III]: mox, ut angelus qui loquebatur ei ad coelestia rediit, surgit ac montana conscendit, gestansque in utero Deum servorum Dei habitacula petit, ac requirit alloquia. Et apte post visionem angeli in montana subiit, quae, gustata suavitate supernorum civium, humilitatis gressibus ad virtutum alta se transtulit. Intrat ergo domum Zachariae atque Elizabeth, quam servum ac praecursorem Domini parituram noverat, salutat, non quasi dubia de oraculo quod acceperat, sed ut congratulatura de dono, quod conservam accepisse didicerat: non ut verbum angeli mulieris attestatione probaret, sed ut mulieri provectae aetatis virgo iuvencula ministerium sedula impenderet. |
2 | Ut autem salutationem Mariae Elizabeth audivit, exsultavit infans in utero eius, et repleta est Spiritu sancto Elizabeth. Aperiente os ad salutandum beata Maria, repleta est mox Spiritu sancto Elizabeth, repletus est et Ioannes: atque uno eodemque Spiritu ambo edocti, illa salutantem quae esset agnovit, et ut matrem Domini sui debita cum benedictione venerata est, ille ipsum Dominum esse qui in utero virginis portaretur intellexit: et quia lingua necdum valuit, animo exsultante salutavit, officiumque suae praecursionis quam devote, quam libenter iuvenis esset impleturus, et antequam nasceretur adveniente Domino quibus valebat indiciis intimavit. Aderat namque tempus quo impleretur angeli sermo quem dixerat: Quia Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae [Luc. I]. |
3 | Repleta est ergo Spiritu sancto Elizabeth, et exclamavit voce magna. Recte voce magna, quia magna Dei dona cognovit; recte voce magna, quia illum quem ubique praesentem noverat, etiam corporaliter adesse sentiebat. Magna etenim voce non tam clamosa quam devota intelligendum est. Neque enim modicae vocis devotione Dominum laudare valebat, quae Spiritu sancto plena flagrabat: quae et illum in utero gestabat, quo in natis mulierum maior nemo esset [Ed. Basil., est]: et eum advenisse gaudebat, qui conceptus ex carne matris virginis filius Altissimi vocaretur, et esset. |
4 | Exclamavit autem, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. Non solum benedicta inter mulieres, sed inter mulieres benedictas maiori benedictione specialiter insignis. Benedictus fructus ventris tui. Nec ipse generali sanctorum more benedictus, sed sicut Apostolus ait: Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula [Rom. IX]. De huius ortu fructus Psalmista mystico sermone testatur, dicens: Etenim Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum [Psal. LXXXIV]. Dedit quippe Dominus benignitatem, quia genus humanum a reatu praevaricationis per unigenitum suum liberare disposuit: dedit benignitatem, qui eius ingressui virginalis uteri templum Spiritus sancti gratia consecravit. Et terra nostra dedit fructum suum, quia eadem virgo quae de terra corpus habuerat, Filium genuit divinitate quidem Deo Patri coaequalem, sed sibi carnis veritate consubstantialem. De hoc et Isaias humanae redemptionis tempus intuens, ait: In illa die erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terrae sublimis [Isa. IV]. Germen namque Domini fuit in magnificentia et gloria, cum sempiternus Dei Filius in carne temporaliter apparens, magnitudine virtutum coelestium mundo clarus effulsit. Fructus quoque terrae sublimis effectus est, quando carnem quam de nostra natura Deus mortalem susceperat, virtute resurrectionis immortalem iam redditam ad coelos sublevavit. Recte ergo dicitur, Benedicta tu [Ed. Bas. om. tu] in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui. Benedicta est enim incomparabiliter, quae et divini germinis suscepit gloriam, et coronam integritatis servavit. Benedicta tu inter mulieres, per cuius partum virgineum a natis mulierum maledictio primae matris exclusa est. Benedictus fructus ventris illius, per quem et semel incorruptionis, et supernae haereditatis, quam perdidimus in Adam, fructum recepimus. Et vere ac singulariter benedictus, qui non nostro more postquam natus est, gratiam a Domino benedictionis percepit, sed ipse ad salvandum mundum benedictus qui [Ed. Bas. om. qui] venit in nomine Domini. |
5 | Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? O quanta in prophetissae mente humilitas, quam verus sermo Domini quem dixit: Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem et quietum et trementem verba mea? [Isa. LXVI.] Matrem quidem Domini, quae ad se venerat, mox ut vidit, esse cognovit: sed nihil in se talis meriti reperiens quo digna fieret a tanta hospite visitari, Unde hoc mihi, inquit, ut mater Domini mei veniat ad me? quia nimirum ipse Spiritus, qui ei prophetiae donum contulit, munus pariter humilitatis praestitit. Prophetico repleta spiritu genitricem ad se adventasse Salvatoris intellexit, sed humilitatis spiritu circumspecta minus dignam se eius adventu deprehendit. |
6 | Ecce enim ut facta est vox salvationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. Intellexit Elizabeth, eodem quo impleta erat Spiritu revelante, quid illa exsultatio sui significasset infantis, hoc est illius venisse matrem cuius ipse praecursor ac demonstrator esset futurus. Et quam miranda, quam cita sancti Spiritus operatio! Nulla quippe in discendo mora est, ubi Spiritus sanctus doctor adest. In uno eodemque momento cum voce salutantis gaudium nascitur infantis, quia dum vox ad aures pervenit corporales, virtus spiritualis cor intravit audientis, nec solum genitricem, sed et sobolem amore Domini advenientis accendit. Unde mox eadem praecursoris Domini genitrix ea quae in occulto cognoverat, his qui simul aderant et audiebant palam evangelizare curavit. Nam subdit: |
7 | Et beata quae credidit, quoniam perficientur in ea; quae dicta sunt ei a Domino. Nam et hoc quoque per Spiritum didicit Elizabeth, quae angelus ad Mariam verba protulerit, quod illa mox evangelizanti crediderit, quod haec, divina operante potentia, absque ulla essent dubietate complenda. Mirumque in modum idem Spiritus eam cum replevit, praesentium simul praeteritorum et futurorum scientia instruxit. De praesentibus namque se edoctam monstravit, cum beatam Mariam matrem Domini sui vocans, quia Redemptorem humani generis in utero gestaret, indicavit. Unde etiam fructum ventris eius singulariter benedictum esse professa est. Praeteritorum se notitiam accepisse signavit, quae et verba angeli ad Mariam, et consensum Mariae credentis sibi innotuisse prodidit. Sed et futurorum scientiam sibi non negatam intimavit, cum perficienda a Domino, quae ei dicta essent aperuit. Quis autem, fratres mei, dicere, quis aestimare sufficiat, quae tunc gratia spiritus Dei genitricem repleverit, cum tanta in matre praecursoris lux doni coelestis emicuit? Verum audiamus verba quae dixit, si forte ex his valeamus aliquantulum dignoscere quid intus habuerit. Audita ergo responsione Elizabeth, qua eam beatam inter mulieres praedicavit, matrem Domini sui cognominavit, fide fortem laudavit, ad cuius ingressum seipsam cum filio Spiritu sancto repletam esse signavit, non amplius tacere potuit dona quae perceperat, sed quae semper animo gerebat, ubi aptum tempus invenit, etiam devota oris professione patefecit. Namque ut virginalem decebat pudorem, acceptum divinitus [Ms., divinitatis] oraculum aliquandiu silentio tegebat, arcanum mysterii coelestis in sui pectoris abdito venerabatur occultum, exspectabat reverenter donec ipse donorum distributor quid sibi doni specialis tribuisset, quid secreti revelasset, quandocunque vellet, ostenderet. At postquam eadem quae sibi erant charismata praestita per alios Spiritu revelante esse patefacta cernebat, mox ipsa etiam thesaurum coeli quem in corde servabat, aperuit. Ait ergo: |
8 | Magnificat anima mea Dominum. Et exsultavit Spiritus meus in Deo salutari meo. Quibus profecto verbis primo dona sibi specialiter concessa confitetur, deinde generalia Dei beneficia quibus generi humano in aeternum consulere non desistit, enumerat. Eius autem anima Dominum magnificat, qui omnes interioris hominis sui affectus divinis laudibus ac servitiis mancipat, qui observantia praeceptorum Dei semper eius potentiam maiestatis se cogitare demonstrat. Eius spiritus in Deo salutari suo exsultat, quem nihil in terrenis libet, nulla caducarum rerum affluentia emollit, nulla adversitas frangit, sed sola illius a quo salus speratur aeterna, sui conditoris, memoria delectat. Quae cum omnibus perfectis verba recte conveniant, maxime tamen ea beatam Dei genitricem proferre decebat, quae meriti privilegio singularis spirituali ipsius dilectione flagrabat, cuius corporali conceptione gaudebat. Quae iure in Iesu, id est, in salutari suo speciali prae caeteris sanctis gaudio potuit exsultare, quia quem perpetuum salutis auctorem noverat, hunc ipsum temporali ortu de carne sua nasciturum esse sciebat, quatenus in una eademque persona veraciter suus et filius esset et Dominus. Quae sequentibus quoque verbis, quam vilia de seipsa senserit edocet, et quod omne quidquid boni meriti habuit, hoc superna gratia largiente perceperit, dicens: |
9 | Quia respexit humilitatem ancillae suae: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Humilem quippe Christi ancillam suo iudicio se fuisse demonstrat, sed respectu se gratiae coelestis repente sublimatam pronuntiat, atque in tantum glorificatam, ut sua beatitudo praecipua merito cunctarum gentium voce miretur. Addidit etiam adhuc divinae pietatis munera, quae mirabiliter accepit, digna gratiarum actione collaudans. |
10 | Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen eius. Nil igitur suis meritis tribuit, quae totam magnitudinem ad illius donum refert, qui essentialiter potens et magnus existens, fideles suos de parvis atque infirmis fortes facere consuevit, et magnos. Bene autem addidit, Et sanctum nomen eius, ut admoneret audientes, imo omnes ad quos eius verba pervenirent, instrueret ad fidem, et invocationem eiusdem nominis advolare, quatenus et ipsi sanctitatis aeternae ac salutis verae possent esse participes, iuxta illud propheticum: Et erit: omnis quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit [Ioel. II]. Ipsum enim est nomen, de quo supra ait, Et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. Unde adhuc apertius addit: |
11 | Et misericordia eius a progenie in progenies, timentibus eum. Progenies autem et progenies vel utriusque populi, Iudaei videlicet et gentilis, appellat, vel certe omnium per orbem nationum, quas in Christo credituras esse praevidebat: quia, sicut Petrus ait, Non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente qui timet eum, et operatur iustitiam, acceptus est illi [Act. X]. Concinit autem his beatae Mariae verbis ipsius Domini sermo, quo non tantum matrem, quae se corporaliter meruit generare, sed et omnes qui sua praecepta servarent, pronuntiavit esse beatos. Cum enim docente illo populum quodam loco, et miracula faciente, omnes sapientiam eius ac virtutes mirarentur, extollens vocem quaedam mulier de turba, dixit illi: Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti [Luc. XI]. At ille testimonium veritatis prolatum libenter accipiens, continuo respondit: Beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud, ut ipsa quoque mulier, imo universi qui audiebant, se beatos fore confiderent, si divinis vellent obtemperare mandatis. Ac si aperte dicat: Quamvis singulare privilegium beatitudinis habeat, quae Filium Dei incarnatum virgo in utero gestare, parere, ac nutrire digna exstitit, praecipuum tamen in eadem vita perpetuae beatitudinis locum et ipsi sunt habituri qui eius fidem ac dilectionem casto in corde concipiunt, qui sedula in mente praeceptorum eius memoriam portant, qui hanc et in mente proximorum solerti exhortatione nutrire satagunt. Verum quia venerabilis Dei genitrix misericordiam eius omnibus per orbem qui eum timerent adfuturam esse per docuit, restat ut etiam superbi et contemnentes monita veritatis, quid mereantur, insinuet. |
12 | Fecit, inquit, potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui. In brachio suo, in ditione propriae virtutis significat. Non enim alieno ad operandum indiget auxilio, cui, sicut scriptum est, subest cum voluerit posse. Quod ad distinctionem nostrae bonae operationis dicit, qui non in nostrae iuribus libertatis, sed in Deo facimus virtutem, et sicut alias scriptum est: Et brachium eorum non salvavit eos, sed dextra tua, et brachium tuum, et illuminatio vultus tui [Psal. XLIII]. Dispersit autem superbos mente cordis sui, quia initium omnis peccati superbia, ob cuius meritum Dominus genus humanum a stabili habitatione patriae coelestis eiiciens, in huius peregrinationem exsilii longe lateque dispulit: sed et his qui in peccatis perdurare non timent, graviorem futurae dispersionis vindictam reservavit. |
13 | Deposuit potentes de sede. Eosdem potentes appellat quos ante dixerat superbos. Qui ideo nimirum superbi vocantur, quia supra mensuram se suae conditionis extollunt; potentes autem, non quia vere potentes sunt, sed quia confidentes in virtute sua, conditoris adiutorium quaerere detrectant. Illi autem vere potentes sunt qui dicere cum Apostolo norunt: Omnia possumus in eo qui nos confortat [Philip. IV]. De qualibus scriptum est: Deus potentes non abiicit, cum et ipse sit potens [Iob. XXXVI]. Deposuit ergo potentes de sede, et exaltavit humiles, quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur. Quamvis etiam ita recte possit intelligi, quod nonnunquam illi ipsi, qui merito suae elationis a Domino fuerant deiecti, denuo miserante illo ad humilitatis gratiam redeant, sicque merito devotae humilitatis erigantur ad gloriam. Denique Saulus ad superbiam de sede doctrinae legalis depositus est, sed mox ob humilitatis subiectionem ad evangelizandam Christi fidem levatus. |
14 | Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes. Qui aeterna perfecte nunc esuriunt, atque ad haec appetenda infatigabili operum iustorum instantia certare non desistunt, satiabuntur utique cum sui Redemptoris gloria, quam desiderabant, apparuerit. At quicunque coelestibus divitiis terrenas praeponere gaudent, hi nimirum tempore ultimae discretionis inanes totius beatitudinis dimittuntur a Domino, ideoque cum diabolo perennis miseriae poena plectuntur. Quod etiam in hac vita ex parte non minima videmus impleri, ut et humiles videlicet supernae bonitatis alimoniis repleantur, virtutumque coelestium largitate ditescant: et qui vel de terrenis divitiis gloriantes superbiunt, vel de opibus se bonorum operum quasi haec per se habeant, extollunt, intus a lumine veritatis inanescunt. Singulis autem his versiculis, quos de diverso superborum atque humilium statu beata Maria protulit, adiungendum est quod praemisit, A progenie in progenies, quia nimirum per omne labentis saeculi tempus Creator iustus ac misericors et superbis resistere, et humilibus dare gratiam consuevit. Unde bene post generalem divinae pietatis et iustitiae commemorationem, ad specialem novae incarnationis dispensationem, qua mundum redimere dignatus est, confessionis suae verba convertit, dicens: |
15 | Suscepit Israel puerum suum, memorari misericordiae suae. Israel quippe vir videns Deum interpretatur. Quo nomine omnis redemptorum hominum coetus designatur, propter quos ut Deum videre valeant, ipse Deus homo visibilis inter homines apparuit. Qui suscepit Israel quasi medicus aegrum quem curaret, quasi rex populum, quem ab hostium incursione defenderet, imo hoste prostrato liberum redderet, ac secum perpetuo regnare donaret. Et bene addidit, Puerum suum, videlicet humilem obedientemque significans, quia non nisi per virtutem humilitatis quis ad sortem potest redemptionis attingere. Unde et Dominus ait: Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum [Matth. XVIII]. Bene quoque subiunxit, Memorari misericordiae suae, quia quod Deus hominem ut redimeret, assumpsit, non humanae meritum conditionis, sed divinae donum pietatis exstitit. Quid enim post culpam praevaricationis, nisi iustam Conditoris iram meruimus? Unde restat ut quotquot ad salutem vitamque recuperamur aeternam, non hoc nobis, sed eius gratiae tribuamus, cui dictum est: In ira misericordiae memor eris [Habac. III]. |
16 | Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in saecula. Patrum memoriam faciens beata Maria, recte Abraham nominatim exprimit, quia etsi multi Patres ac sancti dominicae incarnationi testimonium mystice protulerunt, ipsi tamen primo manifeste sunt eiusdem incarnationis, ac nostrae redemptionis arcana praedicta: ipsi specialiter dictum est: Atque in te benedicentur universae cognationes terrae [Gen. XII]: Quod ad Dominum Salvatorem pertinere nullus fidelium dubitat, qui ad dandam nobis benedictionem perpetuam, de stirpe Abrahae ad nos venire dignatus est. Semen autem Abrahae non illos tantum dicit electos, qui ex Abrahae progenie sunt corporaliter editi, verum etiam nos qui de gentibus ad Christum congregati, illis fidei societate patribus copulamur, a quibus prosapiae carnalis origine longe segregamur. Et nos enim semen ac filii sumus Abrahae, cum sacramentis nostri Redemptoris, qui de genere Abrahae carnem assumpsit, renascimur. Nos sumus filii Abrahae, cum illum videre solerti intentione quaerimus cuius diem ipse Abraham exsultavit ut videret, et vidit et gavisus est. Hinc autem Apostolus ait: Si autem vos Christi, ergo semen Abrahae estis, secundum promissionem haeredes. Recte autem in conclusione subiungitur, In saecula, quia nimirum praefata promissio supernae haereditatis nullo unquam fine claudetur. Nam et usque in finem saeculi huius non deerunt, qui in Christum credendo semen fiant Abrahae, et futurae beatitudinis eidem semini manebit gloria perennis. Unde nos necesse est, fratres charissimi, quibus aeterna merces a Domino promittitur, indefesso nisu mentis pro eius perceptione luctari. Oportet enim ut pro obtinendo bono, quod sine fine cupimus habere, sine ulla intermissione donec accipiamus, certare curemus. Verba igitur evangelicae lectionis frequenti meditatione revolvamus, exempla beatae Dei genitricis Mariae semper animo retineamus, ut et in conspectu Dei humiles inventi, et proximis quoque honore debito submissi mereamur una cum ipsa perpetuo sublimari. Studeamus sollicite ne nos laudantium indebite favor extollat, cum illam videamus inter verba verae laudationis inconcussam humilitatis tenuisse constantiam. Si immoderatus temporalium rerum nos appetitus delectat, reminiscamur quia iudex noster divites dimittit inanes: si temporalis afflictio forte mentem conturbat, recogitemus quia et humiles exaltat. Nunquam de impetranda admissorum venia desperemus, quia misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum. Nulli inter mala quae fecit gravior impoenitendi culpa surripiat, quia Deus superbis resistit, eosque a beatorum sorte secernens, per varia poenarum loca pro peccatorum varietate dispergit. Fit autem, largiente Domino, ut si beatae Mariae semper actus et dicta recolamus, semper in nobis et observantia eastitatis et virtutis opera perseverent. Nam et optimus ac saluberrimus in sancta Ecclesia mos inolevit, ut hymnus ipsius quotidie cum psalmodia vespertinae laudis ab omnibus canatur, quatenus ex hoc animos fidelium et frequentior dominicae incarnationis memoria ad affectum devotionis accendat, et recogitata saepius exempla genitricis illius in virtutum soliditate confirment. Et hoc opportune ad vesperas fieri complacuit, ut videlicet fatigata per diem et distenta diversis cogitationibus mens nostra, incumbente tempore quietis, ad unionem se suae considerationis colligeret; iamque salubriter admonita quidquid superfluum vel nocivum diurna negatione contraxisset, totum hoc nocturnis precibus denuo ac lacrymis ex tempore mundaret. Verum nos quia in longum duximus sermonem, iam conversi ad Dominum clementiam ipsius postulemus, ut et memoriam beatae Mariae congruis veneremur officiis, et ad celebranda dominicae nativitatis solemnia purioribus animis venire mereamur, adiuvante ipso ad facienda opera spiritualia, et ad percipienda dona coelestia desiderium nostrum, qui pro nobis incarnari, atque inter homines vivendi formam dare voluit unigenitum suum Iesum Christum Dominum nostrum, cum quo vivit et regnat Deus in unitate Spiritus sancti per omnia saecula saeculorum. Amen. |