Beda Venerabilis, Homiliae, 1, HOMILIA PRIMA. IN FESTO ANNUNTIATIONIS BEATAE MARIAE.
0 | LUCAE I. In illo tempore missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph, de domo David, et nomen virginis Maria, etc. |
1 | Exordium nostrae redemptionis, fratres charissimi, hodierna nobis sancti Evangelii lectio commendat, quae angelum a Deo de coelis missum narrat ad Virginem, ut novam in carne nativitatem Filii Dei praedicaret, per quam nos, abiecta vetustate noxia, renovari atque inter Filios Dei computari possimus. Ut ergo ad promissae salutis mereamur dona pertingere, primordia eius intenta curemus aure percipere. |
2 | Missus est, inquit, angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph. Aptum profecto humanae restaurationis principium, ut angelus a Deo mitteretur ad virginem partu consecrandam divino, quia prima perditionis humanae fuit causa, cum serpens a diabolo mittebatur ad mulierem spiritu superbiae decipiendam: imo ipse in serpente diabolus veniebat, qui genus humanum, deceptis parentibus primis, immortalitatis gloria nudaret. Quia ergo mors intravit per feminam, apte redit et vita per feminam. Illa a diabolo seducta per serpentem, viro gustum necis obtulit; haec a Deo edocta per angelum, mundo auctorem salutis edidit. |
3 | Missus est ergo angelus Gabriel a Deo. Raro autem legimus quia apparentes hominibus angeli designantur ex nomine. Verum quotiescunque fit, ideo utique fit ut etiam nomine ipso quod ministraturi veniant, insinuent. Gabriel namque fortitudo Dei dicitur. Et merito tali nomine praefulget, quia nascituro in carne Deo testimonium perhibet. De quo Propheta in Psalmo: Dominus, inquit, fortis et potens, Dominus potens in praelio [Psal. XXIV]. Illo nimirum praelio, quo potestates aereas debellare, et ab earum tyrannide mundum veniebat eripere. |
4 | Ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph, de domo David, et nomen virginis Maria. Quod dicitur de domo David, non tantum ad Ioseph, sed etiam pertinet ad Mariam. Legis namque erat praeceptum ut de sua quisque tribu ac familia duceret uxorem, Apostolo quoque attestante, qui, ad Timotheum scribens, ait: Memor esto Dominum Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum Evangelium meum [II Tim. II]. Ideo enim veraciter ex semine David ortus est Christus, quia incorrupta eius genitrix veram de stirpe David originem duxit. Cur autem Dominus non de simplici virgine, sed de desponsata viro concipi et nasci voluerit, plurimae a patribus rationabiles causae proferuntur, e quibus permaxima est, ne velut stupri rea damnaretur, si virum non habens filium procrearet: deinde ut in his etiam quae domestica cura naturaliter exigebat, puerpera solatio sustentaretur virili. Oportebat ergo beatam Mariam habere virum, qui et testis integritatis eius certissimus, et nati ex ea Domini ac Salvatoris nostri esset nutritius fidelissimus: quique et pro eo parvulo, secundum legem, hostias ad templum deferret, et eum, instante persecutionis articulo, in Aegyptum cum matre ferret ac referret, aliaque illi perplura, quae assumptae humanitatis fragilitas poscebat, necessaria ministraret. Nec multum obfuit si quis illum ad tempus eius filium credidit, cum praedicantibus Apostolis post ascensionem eius cunctis palam credentibus, quod de virgine natus esset, patuerit. Nec praetereundum quod beata Dei genitrix meritis praecipuis etiam nomine testimonium reddidit. Interpretatur enim stella maris. Et ipsa quasi sidus eximium inter fluctus saeculi labentis gratia privilegii specialis refulsit. |
5 | Et ingressus autem angelus ad eam, dixit: Ave, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus. Quae salutatio quantum humana consuetudine inaudita, tantum est beatae Mariae dignitati congrua. Vere etenim gratia erat plena, cui divino munere collatum est, ut prima inter feminas gloriosissimum Deo virginitatis munus offerret. Unde iure angelico aspectu simul et affatu meruit perfrui, quae angelicam studebat vitam imitari. Vere gratia erat plena, cui ipsum, per quem gratia et veritas facta est, Iesum Christum generare donatum est. Et ideo vere Dominus cum illa erat, quam et prius novae castitatis amore a terrenis ad coelestia desideranda sustulit, et postmodum, mediante humana natura, omni plenitudine divinitatis consecravit. Vere quoque benedicta inter mulieres, quae sine exemplo muliebris conditionis cum decore virginitatis gavisa est honore parentis, quodque virginem matrem decebat, Deum filium procreavit. Quae postquam more humanae fragilitatis, et visione angelica, et insolita est salutatione turbata, mox idem angelus eam repetito sermone ne timeat hortatur: quodque maxime timorem pellere consuevit, quasi bene cognitam ac domesticam proprio eam nomine vocat, et quare gratia plenam diceret, diligenter edocet. |
6 | Ne timeas, inquit, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum. Ecce concipies in utero, et paries Filium, et vocabis nomen eius Iesum: hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur. Notandus solerter ordo verborum, et tanto arctius est cordi inserendus, quanto manifeste patet quia in his tota redemptionis nostrae summa consistit. Nam manifestissime Dominum Iesum, id est, Salvatorem nostrum, et verum Dei Patris, et verum hominis matris Filium praedicat. |
7 | Ecce, inquit, concipies in utero, et paries Filium. Agnosce verum hunc hominem, veram de carne virginis assumpsisse substantiam carnis. |
8 | Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur. Confitere eumdem etiam Deum verum de Deo vero, et aeterno Patri filium semper esse coaeternum. Quod autem futuro tempore dicitur, Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, nemo ita intelligendum putet quod Dominus Christus ante partum virginis non fuerit, sed ita hoc potius dictum intelligamus, quia potentiam divinae maiestatis quam Dei Filius aeternaliter habuit, hanc idem homo natus ex tempore acceperit, ut una in duabus naturis persona esset mediatoris ac Redemptoris nostri. |
9 | Et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius. Sedem David regnum dicit Israeliticae plebis, quod suo tempore David, iubente pariter et iuvante Domino, fideli devotione gubernavit. Dedit ergo Dominus Redemptori nostro sedem David patris eius, quando hunc de genere David incarnari disposuit, ut populum quem David temporali rexit imperio, ipse gratia spirituali ad aeternum proveheret regnum de quo Apostolus ait: Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suae [Coloss. I]. Hinc est quod idem populus divino admonitus instinctu, cum passurus ille Hierosolymam properaret, in eius laudem gaudens decantabat: Benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israel [Ioan. XII]. Et iuxta alium evangelistam: Benedictum quod venit regnum patris nostri David [Marc. XI]. Aderat enim tempus quo redempti per eius sanguinem mundi rex agnosceretur, non solum domus David, sed et totius Ecclesiae, imo omnium conditor et rector saeculorum. Unde recte angelus, postquam dixit, Et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, continuo subiunxit Et regnabit in domo Iacob in aeternum. Domum namque Iacob Ecclesiam dicit universam, quae per fidem et confessionem Christi ad patriarcharum pertinet sortem, sive in iis qui de patriarcharum stirpe carnis originem duxerunt, seu in illis qui de aliis nationibus carnaliter editi, spirituali lavacro sunt in Christo renati. In qua videlicet domo regnabit in aeternum, et regni eius non erit finis. Regnat quippe in ea in praesenti vita, cum electorum corda per fidem et dilectionem suam inhabitans regit, atque ad percipienda supernae retributionis dona continua protectione gubernat. Regnat in futuro, cum eosdem, finito statu temporalis exsilii, ad habitationem patriae coelestis introducit: in qua praesenti eius visione semper admoniti nihil aliud agere quam eius vacare laudibus gaudent. |
10 | Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Quomodo, inquit, fieri potest, ut concipiam pariamque filium, quae in castimonia virginitatis vitam consummare disposui? Non autem quasi incredula verbis angeli, quomodo haec impleri valeant, inquirit, sed certa quia oportebat impleri quod et tunc ab angelo audiebat, et prius a propheta dictum legerat, quo id ordine implendum sit, interrogat: quia videlicet propheta qui hoc futurum praedixit, quomodo fieri posset non dixit, sed angelo dicendum reservavit. |
11 | Respondens ergo angelus dixit ei: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Superveniens in virginem spiritus Sanctus duobus modis, in ea divinae suae potentiae efficaciam ostendit: quia et mentem illius adeo, quantum humana fragilitas patitur, ab omni vitiorum sorde castificavit, ut coelesti digna esset partu; et in utero illius sanctum ac venerabile Redemptoris nostri corpus sola sui operatione creavit: id est, nullo interveniente virili attactu, carnem de carne virginis sacrosanctam intemerata formavit. Quem enim prius aperte Spiritum sanctum dixit, hunc ipsum denuo virtutem Altissimi nominavit: iuxta hoc quod Dominus, cum eiusdem Spiritus adventum discipulis promitteret, ait: Et ego mitto promissum Patris mei in vos: vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto [Luc. XXIV]. Obumbravit autem beatae Dei genetrici virtus Altissimi: quia Spiritus sanctus cor illius cum implevit, ab omni aestu concupiscentiae carnalis temperavit, emundavit a desideriis temporalibus, ac donis coelestibus mentem simul illius consecravit, et corpus. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei: quia quod de sanctificatione Spiritus concipies, sanctum erit quod gignitur. Congruit conceptioni nativitas, ut quae contra humanae conditionis morem virgo concipis, supra humanae consuetudinis modum Dei Filium generes. Omnes quippe homines in iniquitate concipimur, et in delictis nascimur: quotquot autem donante Deo ad vitam praeordinati sumus aeternam, ex aqua et spiritu sancto renascimur. Solus vero Redemptor noster pro nobis incarnari dignatus, mox sanctus natus est: quia sine iniquitate conceptus est . Possumus sane in eo quod dicitur, Et virtus Altissimi obumbrabit tibi, altius quiddam de sacramento Dominicae incarnationis intelligere. Obumbrari enim nobis dicimus cum, fervente meridiano sole, vel arborem mediam, vel aliud quodlibet umbraculi genus inter nos et solem opponimus, quo ardorem eius vel lucem nobis tolerabiliorem reddamus. Redemptor ergo noster non immerito solis luce vel ardore designatur, qui nos veritatis scientia illustrat et amore inflammat; unde ipse per prophetam dicit: Vobis autem timentibus nomen meum orietur sol iustitiae [Malach. IV]. Cuius scilicet solis radios beata Virgo suscepit, quando Dominum concepit. Sed idem sol, id est, divinitas Redemptoris nostri, tegumine se humanae naturae quasi umbraculo quodam obtexit, quo mediante Virginis eum viscera ferre sufficerent: sicque virtus Altissimi obumbravit ei, dum divina Christi potentia et eam praesentialiter implevit, et ut capi ab illa posset substantia se nostrae fragilitatis obnubilavit. |
12 | Et ecce Elizabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua. Non quasi incredulam exemplis hortatur ad fidem, sed ut bene iam credenti quae audierat, ampliora supernae dispensationis miracula replicat, ut quae Dominum virgo erat paritura, praecursorem quoque Domini de anu ac diu sterili parente cognosceret esse nasciturum. Nec mirandum iuxta historiam, quod Elizabeth cognata dicatur Mariae, cum superius haec de domo David, illa de filiabus Aaron orta esse narratur. Legimus namque quod ipse Aaron de tribu Iuda, de qua David ortus est, uxorem acceperit, videlicet Elizabeth filiam Amminadab, sororem Naason, qui fuit dux tribus Iuda in deserto, cum egrederentur ex Aegypto. Rursusque regnantibus David posteris legimus, quod Ioiada pontifex maximus uxorem habuerit de tribu regali, hoc est, Iosabeth, filiam regis Ioram. Ipse est Ioiada, cuius filium Zachariam virum aeque sanctissimum lapidaverunt inter templum et altare, sicut etiam ipse Dominus beatorum martyrum mentionem faciens in Evangelio testatur. Unde tribus utraque, hoc est, regia et sacerdotalis, cognatione semper adinvicem probatur esse coniuncta. Potuit autem huiusmodi coniunctio etiam recentiori tempore fieri, datis nuptum feminis de tribu in tribum, ut manifeste beatam Dei genitricem, quae de tribu regia descendit, cum tribu sacerdotali cognationem generis habuisse constaret, quod ministeriis coelestibus aptissime congruit. Oportebat namque ut apparens in mundo mediator Dei et hominum de utraque tribu carnis originem haberet, quia nimirum ipse in humanitate assumpta utramque habiturus erat personam, sacerdotis scilicet et regis. Siquidem de regia eius potestate, qua electis suis regnum perenne tribuit, et praesens sancti Evangelii lectio testatur: quia regnabit in domo Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis. Porro de pontificali eius dignitate, in qua pro nostra redemptione hostiam suae carnis offerre dignatus est, testatur Propheta, qui ait: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech [Psal. CX]. Accepta autem tanta gratia, videamus beata Maria in quanta humilitatis arce persistat. |
13 | Ecce, inquit, ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Magnam quippe humilitatis constantiam tenet, quae se ancillam sui conditoris dum mater eligitur, appellat. Beata in mulieribus angelico oraculo praedicatur, incognita adhuc caeteris mortalibus arcana nostrae redemptionis edocentur: nec se tamen de singularitate meriti excellentioris singulariter extollit, sed potius suae conditionis ac divinae dignationis in omnibus memor, famularum se Christi consortio humiliter adiungit, famulatum Christo devota quod iubetur, impendit. Fiat, inquit, mihi secundum verbum tuum, fiat ut Spiritus sanctus adveniens me coelestibus dignam mysteriis reddat, fiat ut in meo utero Filius Dei humanae substantiae habitum induat, atque ad redemptionem mundi tanquam sponsus suo procedat de thalamo. Cuius vocem mentemque nos, fratres charissimi, pro modulo nostro sequentes, famulos esse nos Christi in cunctis actibus nostris motibusque recolamus, eius semper obsequiis omnia corporis nostri membra mancipemus, ad eius implendam voluntatem totum mentis nostrae dirigamus intuitum: sicque perceptis eius muneribus gratias recte vivendo reddamus, ut ad maiora percipienda digni existere mereamur. Precemur seduli cum beata Dei genitrice ut fiat nobis secundum verbum eius, illud videlicet verbum, quo rationem suae incarnationis ipse exponens, dicit: Sic enim dilexit Deus mundum, ut unigenitum Filium suum daret, ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam [Ioan. III]. Nec dubitandum quin nos de profundis ad se clamantes citius exaudire dignabitur, propter quos necdum se cognoscentes, ipse ad profundam hanc vallem lacrymarum descendere dignatus est Iesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. |