monumenta.ch > Beda Venerabilis > 24
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 5, XXIII. Qui sit in praesenti status gentis Anglorum, vel Brittaniae totius. <<<    

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 5, CAPUT XXIV. Recapitulatio chronica totius Operis; et de persona Auctoris.

1 Verum ea quae temporum distinctione latius digesta sunt, ob memoriam conservandam, breviter recapitulari placuit.
2 Anno igitur ante incarnationem Dominicam sexagesimo, Gaius [Iulius. Vide I, 2.] Iulius Caesar, primus Romanorum, Brittanias bello pulsavit, et vicit; nec tamen ibi regnum potuit obtinere.
3 Anno ab incarnatione Domini 46, [Claudius. Vide I, 3.] Claudius, secundus Romanorum, Brittanias adiens, plurimam insulae partem in deditionem recepit; et Oreadas quoque insulas Romano adiecit imperio.
4 Anno incarnationis Dominicae [Al., ab incarn. Domini] 167, Eleuther Romae praesul factus, quindecim annos Ecclesiam gloriosissime rexit: cui litteras rex Brittaniae [Lucius. Vide I, 4.] Lucius mittens, ut Christianus efficeretur petiit, et impetravit.
5 Anno ab incarnatione Domini 189, [Severus. Vide I, 5.] Severus imperator factus, decem et septem annis regnavit, qui Brittaniam vallo a mari usque ad mare praecinxit.
6 Anno 381, [Maximus. Vide I, 9.] Maximus in Brittania creatus imperator, in Galliam transiit, et Gratianum interfecit.
7 Anno 409, Roma a [Gothis. Vide I, 11.] Gothis fracta [Al. add. est]: ex quo tempore Romani in Brittania regnare cessarunt.
8 Anno 430, [Palladius. Vide I, 13.] Palladius ad Scottos in Christum credentes a Caelestino papa primus mittitur episcopus.
9 Anno 449, [Marcianus. Vide I, 15.] Marcianus cum Valentiniano imperium suscipiens, septem annis tenuit: quorum tempore Angli a Brittonibus accersiti [Al., arcesiti] Brittaniam adierunt.
10 Anno 538, eclipsis solis facta est XIV Kalendas Martii, ab hora prima usque ad tertiam.
11 Anno 540, eclipsis solis facta est XII Kalendas Iulias [Al., Iulii], et apparuerunt stellae pene hora dimidia ab hora diei tertia.
12 Anno 547, Ida regnare coepit, a quo regalis Nordanhymbrorum prosapia originem tenet, et duodecim annis in regno permansit.
13 Anno 565 [Al., 562], [Columba. Vide III, 4.] Columba presbyter de Scottia venit Brittaniam ad docendos Pictos, et in insula Hii monasterium fecit.
14 Anno 596, [Gregorius. Vide I, 23.] Gregorius papa misit Brittaniam Augustinum cum monachis, qui verbum Dei genti Anglorum evangelizarent.
15 Anno 597, venere Brittaniam praefati [Doctores. Vide I, 25.] doctores, qui fuit annus plus minus centesimus quinquagesimus adventus Anglorum in Brittaniam.
16 Anno 601, misit papa Gregorius [Pallium. Vide I, 29.] pallium Brittaniam Augustino iam facto episcopo, et plures verbi ministros, in quibus et Paulinum.
17 Anno 603, pugnatum [Al. add. est] ad [Degsastanae. Vide I, 34.] Degsastanae.
18 Anno 604, Orientales Saxones fidem Christi percipiunt [Al., perceperunt] sub rege Sabercto antistite [Mellito. Vide II, 3.] Mellito.
19 Anno 605, Gregorius [Al. add. papa] [Obiit. Vide II, 1.] obiit.
20 Anno 616, [Aedilberct. Vide II, 5.] Aedilberct rex Cantuariorum [Al. add. gentis] defunctus est.
21 Anno 625, [Paulinus. Vide II, 9.] Paulinus a Iusto archiepiscopo ordinatur genti Nordanhymbrorum antistes.
22 Anno 626, [Eanfled. Vide II, 9.] Eanfled, filia Aeduini regis, baptizata [Al. add. est] cum duodecim in sabbato Pentecostes.
23 Anno 627, [Aeduini. Vide II, 14.] Aeduini rex baptizatus cum sua gente in Pascha.
24 Anno 633, Aeduine rege perempto, Paulinus [Cantiam. Vide II, 20.] Cantiam rediit.
25 Anno 640, [Eadbald. Vide III, 8.] Eadbald rex Cantuariorum obiit.
26 Anno 642 [Al., 645], [Osuald. Vide III, 9.] Osuald rex occisus.
27 Anno 644, [Paulinus. Vide III, 14.] Paulinus, quondam Eboraci, sed tunc [Al. nunc] Hrofensis antistes civitatis, migravit ad Dominum.
28 Anno 651, [Osuini. Vide III, 14.] Osuini rex occisus, et Aidan episcopus defunctus est.
29 Anno 653, [Middilangli. Vide III, 21.] Middilangli sub principe Penda, fidei mysteriis sunt imbuti.
30 Anno 655, [Penda. Vide III, 24.] Penda periit [Al., Penda rex Merciorum occisus est], et Mercii sunt facti Christiani.
31 Anno 664, [Eclipsis. Vide III, 27.] eclipsis facta: [Note: Erconberct. Vide IV, 1.] Earconberct rex Cantuariorum defunctus, et [Colman. Vide III, 26.] Colman [Cum Scottis, etc. Al., cum suis ad Scottos; al. om. ad suos.] cum Scottis ad suos reversus est; et pestilentia venit; et Ceadda ac Uilfrid [Nordanhymbrorum. Vide III, 28] Nordanhymbrorum ordinantur episcopi.
32 Anno 668, [Theodorus. Vide IV, 1.] Theodorus ordinatur episcopus.
33 Anno 670, [Osuiu. Vide IV, 5.] Osuiu rex Nordanhymbrorum obiit.
34 Anno 673, [Ecgberct. Vide IV, 5.] Ecgberct, rex Cantuariorum obiit; et synodus facta est ad [Herutforda. Vide IV, 5.] Herutforda, praesente Ecgfrido rege, praesidente archiepiscopo Theodoro, utillima, decem capitulorum.
35 Anno 675, Uulfheri, rex Merciorum, postquam septem decim annos regnaverat, defunctus, Aedilfredo fratri reliquit imperium.
36 Anno 676, [Aedilred. Vide IV, 12.] Aedilred vastavit Cantiam.
37 Anno 678, [Chiffl., 677] [Cometa, etc. Vide IV, 12.] cometa apparuit; Uilfrid episcopus a sede sua pulsus est ab Ecgfrido rege; et pro eo Bosa, Eata et Eadhaeth consecrati antistites.
38 Anno 679, [Aelfuini. Vide IV, 20.] Aelfuini occisus.
39 Anno 680, synodus facta est in campo [Haethfeltha. Vide IV, 17.] Haethfeltha de fide catholica, praesidente archiepiscopo Theodoro: in qua adfuit [Iohannes. Vide IV, 18.] Iohannes abba Romanus. Quo anno [Hild. Vide IV, 23.] Hild abbatissa in Streanaeshalch obiit.
40 Anno 685, [Ecgfrid. . . Hlotheri. Vide IV, 26.] Ecgfrid rex Nordanhymbrorum occisus est [Al., obiit]. [Anno eodem. . . obiit om. Edit.] Anno eodem Hlotheri rex Cantuariorum obiit.
41 Anno 688, [Caeduald. Vide V, 7.] Caeduald rex Occidentalium Saxonum Romam de Brittania pergit.
42 Anno 690, [Theodorus. Vide V, 8.] Theodorus archiepiscopus obiit.
43 Anno 697, Osthryd regina a suis, id est, Merciorum primatibus, interempta.
44 Anno 698 [Al., 699], Berctred dux regius Nordanhymbrorum a Pictis interfectus.
45 Anno 704, [Aedilred. Vide V, 9.] Aedilred, postquam triginta unum [Al om. unum] annos Merciorum genti praefuit, monachus factus, Coenredo regnum dedit.
46 Anno 705, [Aldfrid. Vide V, 18.] Aldfrid rex Nordanhymbrorum defunctus est.
47 Anno 709, [Coenred. Vide V, 19.] Coenred rex Merciorum, postquam quinque [Al., sex] annos regnabat, Romam pergit.
48 Anno 711, Berctrid praefectus cum Pictis pugnavit.
49 Anno 716, [Ofred. Vide V, 22.] Osred rex Nordanhymbrorum interfectus, et rex Merciorum Ceolred defunctus; et vir Domini [Ecgberct. Vide V, 22.] Ecgberct Hiienses monachos ad catholicum Pascha et ecclesiasticam correxit tonsuram.
50 Anno 725, [Uictred. Vide V, 23.] Uictred rex Cantuariorum obiit.
51 Anno 729, [Cometae. . . Ecgberct. . . Osric. Vide V, 23.] cometae apparuerunt, sanctus Ecgberct transiit. Osric mortuus est.
52 Anno 731, Berctuald archiepiscopus [Obiit. . . Tatuini. Vide V, 23.] obiit. Anno eodem Tatuini consecratus archiepiscopus nonus Dorovernensis Ecclesiae, Aedilbaldo rege Merciorum quintum decimum agente annum imperii.
53 Haec de Historia Ecclesiastica Brittaniarum [Al., Brittanorum], et maxime gentis Anglorum, prout vel ex litteris antiquorum, vel ex traditione maiorum, vel ex mea ipse cognitione scire potui, Domino adiuvante digessi [Beda. De hoc nostro auctore vide plura in eius Vita infra edita.] Baeda famulus Christi [Al., Dei famulus] et presbyter monasterii beatorum apostolorum Petri et Pauli, quod est ad Uiuraemuda et Ingyruum.
54 Qui natus in territorio eiusdem monasterii [DCLXXIX], cum essem annorum septem, cura propinquorum datus sum educandus reverentissimo abbati Benedicto, ac deinde Ceolfrido; cunctumque ex eo tempus vitae in eiusdem monasterii habitatione peragens, omnem meditandis Scripturis operam dedi: atque inter observantiam disciplinae regularis et quotidianam cantandi in ecclesiia curam, semper aut discere, aut docere, aut scribere dulce habui.
55 Nono decimo autem vitae meae anno diaconatum [DCXCI]; tricesimo gradum presbyteratus [DCCII], utrumque per ministerium reverentissimi episcopi Iohannis, iubente Ceolfrido abbate, suscepi.
56 Ex quo tempore accepti presbyteratus usque ad annum aetatis meae quinquagesimum nonum [DCCXXXI], haec in Scripturam sanctam meae meorumque necessitati ex opusculis venerabilium Patrum breviter adnotare, sive etiam ad formam sensus et interpretationis eorum superadiicere curavi.
57 In principium Genesis, usque ad nativitatem Isaac, et iectionem [Al., eiectionem, deiectionem, reprobationem] Ismahelis, libros IV [Al., III].
58 De Tabernaculo, et vasis eius, ac vestibus Sacerdotum, libros III [Al., IV].
59 In primam partem Samuhelis, id est, usque ad mortem Saulis, libros III.
60 De aedificatione templi, allegoricae expositionis sicut et caetera, libros II.
61 Item in Regum librum XXX quaestionum.
62 In Proverbia Salomonis, libros III.
63 In Cantica canticorum, libros VII [Al., VIII; al., VI].
64 In Isaiam, Danihelem, duodecim prophetas, et partem Hieremiae distinctiones capitulorum ex tractatu B. Hieronymi excerptas.
65 In Ezram [Al., Esdram] et Neemiam, libros III.
66 In Canticum Habacum, librum I.
67 In librum beati Patris Tobiae, explanationis allegoricae de Christo et Ecclesia, librum I.
68 Item, capitula lectionum in Pentateuchum Mosi, Iosue, Iudicum.
69 In libros Regum, et Verba dierum.
70 In librum beati Patris Iob.
71 In Parabolas, Ecclesiasten, et Cantica canticorum.
72 In Isaiam Prophetam, Ezram quoque, et Neemiam.
73 In Evangelium Marci, libros IV.
74 In Evangelium Lucae, libros VI.
75 Omeliarum Evangelii, libros II.
76 In Apostolum quaecumque in opusculis sancti Augustini exposita inveni, cuncta per ordinem transcribere curavi.
77 In Actus Apostolorum, libros II.
78 In Epistolas VII [Al., VI] catholicas, libros singulos.
79 In Apocalypsin sancti Iohannis, libros III.
80 Item, Capitula lectionum in totum Novum Testamentum, excepto Evangelio.
81 Item, librum epistolarum ad diversos: quarum [Al., om. quarum] de sex aetatibus saeculi una est; de mansionibus filiorum Israel, una; una [Al. om. una] de eo quod ait Isaias: Et claudentur ibi in carcerem, et post dies multos visitabuntur; de ratione Bissexti, una; de Aequinoctio, iuxta Anatolium, una.
82 Item, de historiis sanctorum; librum vitae et passionis sancti Felicis confessoris de metrico Paulini opere in prosam transtuli.
83 Librum vitae et passionis sancti Anastasii, male de Graeco translatum, et peius a quodam imperito emendatum, prout potui, ad sensum [Al., prout ad sensum] correxi.
84 Vitam sancti Patris, monachi simul et antistitis, Cudbercti, et prius heroico metro, et postmodum plano sermone descripsi.
85 Historiam abbatum monasterii huius, in quo supernae pietati de servire gaudeo, Benedicti, Ceolfridi, et Huaetbercti in libellis duobus.
86 Historiam Ecclesiasticam nostrae insulae ac gentis, in libris V.
87 Martyrologium de natalitiis sanctorum martyrum diebus; in quo omnes quos invenire potui, non solum qua die, verum etiam quo genere certaminis, vel sub quo iudice mundum vicerint, diligenter [Al. om. diligenter] adnotare studui.
88 Librum Hymnorum, diverso metro, sive rhythmo.
89 Librum Epigrammatum heroico metro, sive elegiaco.
90 De Natura rerum, et de Temporibus libros singulos.
91 Item, de Temporibus librum unum maiorem.
92 Librum de Orthographia, alphabeti ordine distinctum.
93 Item, librum de metrica Arte; et huic adiectum [Al., adiunctum] alium de Schematibus sive Tropis libellum, hoc est, de figuris modisque locutionum, quibus Scriptura sancta contexta est.
94 Teque [Al., Te] deprecor, bone Iesu, ut cui propitius donasti verba tuae [Al. add. sapientiae vel] scientiae dulciter haurire, dones etiam benignus, aliquando ad te fontem omnis sapientiae pervenire, et parere [Al., apparere] semper ante faciem tuam. BEDAE CHRONOLOGIA CONTINUATA AUCTORE ANONYMO. (C)
95 [Anno 731 . . . fugatus om. Edit.] Anno 731, Ceoluulf rex captus et adtonsus et remissus in regnum, Acca episcopus de sua sede fugatus.
96 Anno [Al. add. ab incarnatione Domini] 732, Ecgberct pro Uilfrido episcopus [Factus. Edit.: factus. Cymbertus episc. Lindisfarorum obiit.] factus.
97 Anno 733, eclipsis facta est solis XIX [Al., XVIII] Kalendas Septembris circa horam diei tertiam; ita ut pene totus orbis solis, quasi nigerrimo et horrendo scuto videretur esse coopertus [Anno eodem Tatuini archiepiscopus, accepto ab apostolica auctoritate pallio, ordinavit Aluic et Sigfridum episcopos, add. in Edit., desunt ms. Mori.].
98 Anno 734, luna sanguineo rubore perfusa, quasi hora integra II Kalendarum Februariarum circa galli cantum, dehinc nigredine subsequente ad lucem propriam [Reversa. Hactenus Codex Mori, et omnes melioris notae mss.; sed quoniam quae sequuntur in editis Codd. exstant, mihi etiam inter alios fas erit puncta haec chronologica adiungere.] reversa.
99 Anno eodem, Tatuini episcopus obiit.
100 Anno 735, Nothelmus archiepiscopus ordinatur; et Ecgberctus episcopus, accepto ab apostolica sede Pallio, primus post Paulinum in archiepiscopatum confirmatus est; ordinavitque Fruidbertum et Fruiduualdum episcopos, et Baeda presbyter obiit.
101 Anno 737, nimia siccitas terram fecit infecundam; et Ceoluulfus sua voluntate adtonsus, regnum Eadbercto reliquit.
102 Anno 739, Edilhartus Occidentalium Saxonum rex obiit; et Nothelmus archiepiscopus.
103 Anno 740, Cudberctus pro Nothelmo consecratus est. Aedilbaldus rex Merciorum, per impiam fraudem vastabat partem Nordanhymbrorum; eratque rex eorum Eadberctus occupatus cum suo exercitu contra Pictos. Aediluualdus quoque episcopus obiit, et pro eo Conuulfus ordinatur antistes. Aruwini et Eadberctus interempti.
104 Anno 741, siccitas magna terram occupavit. Carolus rex Francorum obiit; et pro eo filii Caroloman et Pippin regnum acceperunt.
105 Anno 745, [Uilfrid. Episcopus forsan Huicciorum, non Eboracensis.] Uilfrid episcopus, et Ingualdus Lundoniae episcopus, migraverunt ad Dominum.
106 Anno 747, Herefridus vir Dei obiit.
107 Anno 750, Cudretus, rex Occidentalium Saxonum, surrexit contra Aedilbaldum regem et Oengusum. Theneorus atque Eanredus obierunt. Eadberctus Campum Cyil cum aliis regionibus suo regno addidit.
108 Anno 756, anno regni Eadbercti quinto, Idibus Ianuarii, ecclipsis solis facta est. Postea eodem anno et mense, hoc est, nono Kalendarum Februariarum, luna eclipsim pertulit, horrendo et nigerrimo scuto.
109 Bonifacius, qui et Uinfridus, Francorum episcopus, cum quinquaginta tribus martyrio coronatus est; et pro eo Redgerus consecratur archiepiscopus a Stephano papa.
110 Anno 757, Aedilbaldus rex merciorum a suis tutoribus noctu morte fraudulenta miserabiliter peremptus occubuit: Beonredus regnare coepit: Cymuulfus [Al., Cynewulfus] rex Occidentalium Saxonum obiit. Eodem etiam anno Offa, fugato Beonredo, Merciorum regnum sanguinolento quaesivit gladio.
111 Anno 758, Eadberctus rex Nordanhymbrorum Dei amoris causa et coelestis patriae, violentia accepta sancti Petri tonsura, filio suo Osuulfo regnum reliquit.
112 Anno 759, Osuulfus a suis ministris facinorose occisus est; et Edilualdus anno eodem a sua plebe electus, intravit in regnum: cuius secundo anno magna tribulatio mortalitatis venit et duobus ferme annis permansit, populantibus duris ac diversis aegritudinibus, maxime tamen dysenteriae languore.
113 Anno 761, Oengus Pictorum rex obiit, qui regni sui principium usque ad finem facinore cruento tyrannus perduxit carnifex: et Osuini occisus est.
114 Anno 765 Aluchredus rex susceptus est in regnum.
115 Anno 766, Ecgberctus archiepiscopus prosapia regali ditatus ac divina scientia imbutus, et Erithubertus [Al., Fritherhtus] vere fideles episcopi ad Dominum migraverunt.
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.345 csg247.297 csg547.634 hab34.346 ubk402.99

Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 5, XXIII. Qui sit in praesenti status gentis Anglorum, vel Brittaniae totius. <<<    
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 24

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik