monumenta.ch > Beda Venerabilis > 20
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 5, XIX. Ut Coinred Merciorum, et Offa orientalium Saxonum rex in monachico habitu Romae vitam finierint; et de vita vel obitu Uilfridi episcopi. <<<     >>> XXI. Ut Ceolfrid abbas regi Pictorum architectos ecclesiae, simul et epistolam de catholico Pascha, vel de tonsura miserit.

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 5, CAPUT XX. Ut religioso abbati Hadriano Albinus, Uilfrido in episcopatum Acca successerit.

1 Anno post obitum praefati Patris proximo [DCCX], id est, quinto Osredi regis, reverentissimus Pater Hadrianus abbas (Vid. lib. IV, c. 1), cooperator in verbo Dei Theodori beatae memoriae episcopi, defunctus est, et in monasterio suo in ecclesia beatae Dei Genitricis sepultus (Vid. lib. II, c. 6); qui est annus quadragesimus primus, ex quo a Vitaliano papa directus est cum Theodoro; ex quo autem Brittaniam venit, tricesimus nonus.
2 Cuius doctrinae simul et Theodori inter alia testimonium perhibet, quod [Albinus. Bedam adiuvabat in historia scribenda. Praef. ad Hist. Benedictus fuit a Berctualdo Dominica in Octavis Paschae quae tunc fuit X Kal. Maii. Elm. W. Thorn. Chron. asserit eum esse primum Anglicum qui regebat istud monasterium, sed perperam, quia Benedictus Biscop de nobilibus Anglorum regimen monasterii a Theodoro accepit. BEDA, in Hist. abb. Wir., ann. 732. «In pace consummatus, sepultus est in ecclesia Dei genitricis iuxta beatum Hadrianum praedecessorem suum; sed in translatione sancti Augustini sociorumque eius idem pater Albinus cum beato Hadriano caeterisque ibidem consepultis de praefata ecclesia Dei genitricis in maiorem ecclesiam est translatus, positusque in muro retro altare sancti Gregorii.» THORN. Male igitur Quercetanus, in praefat. ad Op. Alcuini, statuit eum esse eumdem cum Alwino seu Albino, qui, ut Matt. West. refert, episcopus fuit apud Lichefeldiam an. 734, obiitque an. 737. In Martyrolog. Rom. nonum diem Ian. anniversarium habet.] Albinus discipulus eius qui monasterio ipsius in regimine successit, in tantum studiis scripturarum institutus est, ut Graecam quidem linguam non parva ex parte, Latinam vero non minus quam Anglorum, quae sibi naturalis est, noverit.
3 Suscepit vero pro Uilfrido episcopatum Hagustaldensis Ecclesiae [Acca. Hic prius fuit abbas, quam episcopus, Accae enim abbati suum Hexameron Beda inscribit. Et fuit forte abbas Hagustaldensis, nam sanctus Uilfrid moriens Accan presbytero coenobium in Hagustaldese in possessionem dare praecepit. HADD., 62. Ad Accam etiam Beda suam explanationem super Lucam et Marcum et alia scripsit. An. 732 episcopatu pulsus ob rationem nescio quam. Obiit an. 740, XIII Kal. Novemb. Ric. Hag., 14, 13: «Corpus eius ad Orientalem plagam Hagustaldensis ecclesiae extra parietem sepultum est. De quo loco post annos plusquam CCC depositionis suae a quodam presbytero divina revelatione translatum est ac in ecclesia intra feretrum positum.» Miracula quaedam quoque de eius reliquiis narrantur. SIM. DUNELM., pag. 101.] Acca presbyter eius, vir et ipse strenuissimus, et coram Deo et hominibus magnificus; qui et ipsius ecclesiae suae, quae in beati Andreae apostoli honorem consecrata est, aedificium multifario decore ac mirificis ampliavit operibus. Dedit namque operam, quod et hodie facit, ut adquisitis undecumque reliquiis beatorum apostolorum et martyrum Christi, in venerationem illorum poneret altaria, distinctis porticibus in hoc ipsum intra muros eiusdem ecclesiae, sed et historias passionis [Al., passionum] eorum, una cum caeteris ecclesiasticis voluminibus, summa industria congregans, amplissimam ibi ac nobilissimam bibliothecam fecit, necnon et vasa sancta et luminaria aliaque huiusmodi quae ad ornatum domus Dei pertinent, studiosissime paravit. Cantatorem [Al., cantorem] quoque egregium, vocabulo [Al., nomine] Maban, qui a successoribus discipulorum beati papae Gregorii in Cantia fuerat cantandi sonos edoctus, ad se suosque instituendos accersiit, ac per annos duodecim tenuit: quatenus et quae illi non noverant, carmina ecclesiastica doceret; et ea quae quondam [Al. om. quondam] cognita longo usu vel negligentia inveterare coeperunt, huius doctrina priscum renovarentur in statum.
4 Nam et ipse episcopus Acca cantator erat peritissimus, quomodo etiam in litteris sanctis doctissimus, et in catholicae fidei confessione castissimus, in ecclesiasticae quoque institutionis regulis sollertissimus exstiterat; et usquedum [Al. add. sua] praemia piae devotionis accipiat [Al., acciperet], existere non desistit [Al., destitit]: utpote qui a pueritia in clero sanctissimi ac Deo dilecti Boza, Eboracensis episcopi, nutritus atque eruditus est; deinde ad Uilfridum episcopum spe melioris propositi adveniens, omnem in eius obsequio usque ad obitum illius explevit aetatem: cum quo etiam [Romam. Vide V, 19.] Romam veniens multa illic quae in patria nequiverat, Ecclesiae sanctae institutis [Al., institutionis] utilia didicit.
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.326 csg247.279 csg547.629 hab34.324 ubk402.85

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik