1 | Anno Dominicae Incarnationis septingentesimo quinto, Aldfrid rex Nordanhymbrorum defunctus est anno regni sui vicesimo necdum impleto; cui succedens in imperium filius suus Osred, puer octo circiter annorum, regnavit annis undecim. Huius regni principio antistes occidentalium Saxonum [Haeddi. Aeddi quidam erat qui fuit cantandi magister, IV, 2, et qui scripsit Vitam S. Uilfridi a Galeo editam inter Script. XV. Alius etiam Haedda fuit, qui post Sexuulfi obitum Lichfeldensi parochiae an. 691 praefectus est, et Legecestrensi etiam post eiectum Uilfridum. Malms. Pont. IV, et Angl. Sacr. I, 428. Noster vero primo abbas fuit apud Streaneshalc (vide not. ad III, 7), postea consecratus episcopus an. 676, IV, 12. An. 678: «Regiam libertatem insulae Glastoniae de rege Centwino ad vetustam ecclesiam impetravit, et liberam electionem fratribus ibidem Deo servientibus ab eodem rege perquisivit, ut haberent ius eligendi et constituendi sibi rectorem secundum Regulam S. Benedicti.» Usserii Britt. Eccl. Ant., p. 59. Script. XV, p. 308. Huius etiam cum consensu et licentia Baldred rex dedit ecclesiae Glastoniensis aliquot hidas et capturam piscium. Haeddi etiam Glastoniae, Caeldualla pagano annuente, Lantokay dedit, quam donationem confirmat Ina in magno suo privilegio ann. 725 facto. Script. XV, p. 308, 311. Subscripsit tribus chartis a Caedualla, Baldredo et Ina, Aldhelmo abbati Malmsburiensi factis. Vide Aldhelmi Vit. apud Angl. Sacr. II, 11, 12. Hic transtulit S. Birini corpus ad Ventanam civitatem, III, 7.] Haeddi [Al., Heddi] caelestem [Migravit. «Haeddi episcopus in superiore coemiterio monachorum in pyramide saxea quondam nobiliter exsculpta adhuc requiescit.» Usser. Antiq., p. 59. Chron. Sax. ait hunc an. 703 obiisse, et Matth. Westm. an. 704. Sed apparet ex hoc cap. illum non defunctum fuisse ante an. 705. Colitur Nonis Iulii.] migravit ad vitam. Bonus quippe erat vir ac iustus et episcopalem vitam, sive doctrinam magis insito sibi virtutum amore [Quam lectionibus. Gulielm. Malms. de hac re non parvo «movetur scrupulo, quippe qui legerit eius formales epistolas non nimis indocte compositas, et Aldhelmi ad eum scripta maximam vim eloquentiae et scientiae redolentia.» Malms. Pont. II.] quam lectionibus institutus exercebat. |
2 | Denique reverentissimus antistes Pecthelm, de quo in sequentibus suo loco dicendum est, qui cum successore eius Aldhelmo multo tempore adhuc [Diaconus. Postea episcopus Candidae Casae, V, 24.] diaconus sive monachus fuit, referre est solitus, quod in loco quo defunctus est, ob meritum sanctitatis eius multa sanitatum [Al. om. sanitatum] sint patrata miracula, hominesque provinciae illius solitos ablatum inde pulverem propter languentes in aquam mittere, atque huius gustum sive aspersionem multis sanitatem aegrotis et hominibus et pecoribus conferre: propter quod frequenti ablatione [Al., oblatione] pulveris sacri, fossa sit ibidem facta non minima. |
3 | Quo defuncto, episcopatus provinciae illius in duas parochias [Divisus. Remanserunt autem episcopo Wintoniensi duae provinciae tantum, Hamptonensis sc. et Sutheriensis: alteri vero provinciae, Wiltunensis, Dorsetensis, Berucensis, Somersetensis, Devoniensis, Cornubiensis. Matt. West. An. 704 divisus est synodali concilio. Angl. Sacr. II, 20.] divisus est. Una data [Al. add. est] diuisus est. Una data Daniheli, quam usque hodie regit; altera Aldhelmo, cui annis quatuor: strenuissime praefuit: ambo et in rebus ecclesiasticis, et in scientia Scripturarum sufficienter instructi. Denique Aldhelm, cum adhuc esset presbyter, et abbas monasterii quod [Maildufi. «Maildufus vitam eremiticam ducens sub castello de Bladon, quod Saxonice dicitur Ingebbone castel . . . Regia habitatio et eius manerium non longe fuit a castello apud Brokenberg, praedictus Eremita petiit a Castellanis tugurium sibi fieri sub castello et obtinuit. Hic dum sibi necessaria deficerent, scholares sibi in disciplinatum adunavit. Brevi autem tempore scholares in exiguum conventum coaluere. Horum consortio S. Aldhelmus ad plenum informatus artem dialecticam adiecit erudire. Unde hinc fugiens ad pedes Adriani abbatis per aliquod tempus studuit, et sufficienter edoctus Meldunum repetiit. Qui postea cum sociis suis sub Maildufo monacho attonsus est, vivente Maildufo post tonsionem eius annos 14.» Lelandi Collect., III, 158; Monast. Angl. I, 50. Maildufus fuit natione Scotus. Malms. Reg. I, 2. Tempore Maildufi vix 60 cassatos eius coenobium habebat. Tot enim cassatis annumeratur villa Brocheneberge. Angl. Sacr., II, 12.] Maildufi urbem nuncupant, scripsit, iubente synodo suae gentis, [Librum egregium. Hunc Geruntio regi Brittonum Cornubiensium inscripsit. Quem vide apud Bonilac. Epist. in Biblioth. Patr., XIII, 86.] librum egregium adversus errorem Brittonum, quo vel Pascha non suo tempore celebrant, vel [Alia. «Praeterea ad Aldfridum regem Northumbrorum edidit librum haec continentem capitula, De septenarii numeri dignitate collecta ex Veteris et Novi Testamenti floribus et disciplinis philosophorum, De ammonitione fraternae charitatis, De insensibilium rerum natura, quae secundum metaphoram sermocinari figurantur, De pedum regulis. De Metaplasmo, De Sinalimpha, De Scansione et eclipsi versuum, De metro alterna interrogatio et responsio. Composuit et epistolas multas.» Angl. Sacr., II, 7. Extant apud Bibl. Patr. XIII: De laude virginum carmen, De octo principalibus vitiis, Liber de aenigmatibus, poetica nonnulla, et Liber de laude virginitatis.] alia perplura ecclesiasticae castitati et paci contraria gerunt, multosque eorum qui Occidentalibus Saxonibus subditi erant Brittones, ad catholicam Dominici Paschae celebrationem huius lectione perduxit. |
4 | Scripsit et de Virginitate librum eximium, quem in exemplum Sedulii geminato opere, et versibus hexametris, et prosa composuit. Scripsit et alia nonnulla, utpote vir undecumque doctissimus: nam et sermone nitidus, et scripturarum, ut dixi, tam liberalium quam ecclesiasticarum erat eruditione mirandus. Quo defuncto, pontificatum [Al., episcopatum] pro eo suscepit [Fortheri. Subscripsisse fingitur Baccanceldensi concilio an. 798 habit, X Script., 2211. Spelm., Conc. I, 317. Ex appositis vero huius, Danielis et Accae nominibus, qui diu ante obierunt, constat haec acta esse spuria. Huic Berctuald misit epistolam, quae est 58 inter epistolas S. Bonifacii. An. 737, cum Frithogitha West-Saxonum regina profectus est Romam. Chr. Sax. Westm. ait hoc factum an. 738.] Fortheri [DDCCIX], qui usque hodie superest; vir et ipse in Scripturis sanctis multum eruditus. |
5 | Quibus episcopatum administrantibus [DCCXI] [Statutum est. Secundum Westm. an. 711 episcopatum administrantibus Daniele et Fortheri; non vero, ut Spelm. videtur Conc. I, 209, Aldhelmo: quem iam defunctum Beda hoc loco diserte testatur.] statutum est synodali decreto, ut provincia Australium Saxonum, quae eatenus ad civitatis Ventanae, cui tunc Danihel praeerat, parochiam [Pertinebat. Quare pertinuit, vide IV, 15.] pertinebat, et ipsa sedem episcopalem ac proprium haberet episcopum: consecratusque est eis primus antistes Eadberct, qui erat abbas monasterii beatae memoriae Uilfridi episcopi, quod dicitur [Selaeseu. Vide IV, 13.] Selaeseu [Al., Selaeu]; quo defuncto, Eolla [Al., Ceolla] suscepit officium pontificatus. |
6 | Ipso autem ante aliquot annos ex hac luce subtracto, episcopatus usque hodie cessavit. |