monumenta.ch > Beda Venerabilis > 17
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 5, XVI. Quae in eodem libro de loco Dominicae nativitatis, passionis, et resurrectionis commemoraverit. <<<     >>> XVIII. Ut Austrates Saxones episcopos acceperint Eadberctum et Eollan , Occidentales Danihelem et Aldhelmum; et de scriptis eiusdem Aldhelmi.

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 5, CAPUT XVII. Quae item de loco ascensionis Dominicae, et sepulchris patriarcharum [Al. add. scripserit].

1 De loco quoque Dominicae ascensionis praefatus auctor hoc modo refert: 'Mons Olivarum altitudine monti Sion par est, sed latitudine et longitudine praestat, exceptis vitibus et olivis rarae ferax arboris, frumenti quoque et hordei fertilis. Neque enim brucosa, sed herbosa et florida soli illius est qualitas: in cuius summo vertice, ubi Dominus ad caelos ascendit, ecclesia rotunda grandis, ternas per circuitum cameratas habet porticus, desuper tectas. Interior namque domus propter Dominici corporis meatum camerari et tegi non potuit: altare ad orientem habens angusto [Al., augusto] culmine protectum, in cuius medio ultima Domini vestigia, caelo desuper patente ubi ascendit, visuntur.
2 Quae cum quotidie a credentibus terra tollatur, nihilominus manet, eamdemque adhuc speciem veluti impressis signata [Al., signatam] vestigiis servat. Haec circa aerea rota iacet, usque ad cervicem alta, ab occasu habens introitum, pendente desuper in trochleis magna lampade, tota [Al., totaque] die et nocte lucente. In occidentali eiusdem ecclesiae parte [Al. add. sunt] fenestrae octo, totidemque e regione lampades in funibus pendentes usque Hierosolymam per vitrum fulgent; quarum lux corda intuentium cum quadam alacritate et compunctione pavefacere dicitur.
3 In die ascensionis Dominicae per annos singulos, missa peracta, validi flaminis procella desursum venire consuevit, et omnes qui in ecclesia adfuerint terrae prosternere.'
4 De situ etiam Chebron [Al., Hebron] et monumentis Patrum ita scribit: 'Chebron quondam civitas et metropolis regni David, nunc ruinis tantum quid tunc [Al., tum] fuerit ostendens. Uno ad orientem stadio speluncam duplicem in valle habet, ubi sepulchra patriarcharum quadrato muro circumdantur, capitibus versis ad aquilonem; et haec singula singulis tecta lapidibus instar basilicae dolatis; trium patriarcharum candidis, Adam obscurioris et vilioris operis, qui haud longe ab illis ad [Al., in] borealem extremamque muri illius [Al., illius loci] partem pausat.
5 Trium quoque feminarum viliores et minores memoriae cernuntur.
6 'Mamre [Al., Mambre etiam] collis mille passibus [Al. add. est] a monumentis his ad boream, herbosus valde et floridus, campestrem habens in vertice planitiem; in cuius aquilonali parte quercus Abrahae duorum hominum altitudinis truncus ecclesia circumdata est.' Haec de opusculis excerpta praefati scriptoris ad sensum quidem verborum illius, sed brevioribus strictisque comprehensa sermonibus, nostris ad utilitatem legentium Historiis indere placuit.
7 Plura voluminis illius si qui [Al., si quem; al., si quis] scire delectat, vel in ipso illo volumine, vel [In eo. Quod vide editum infra suo loco.] in eo quod de illo dudum strictim excerpsimus, epitomate requirat.
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.315 csg247.269 csg547.626 hab34.312 ubk402.77

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik