monumenta.ch > Beda Venerabilis > 15
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 5, XIV. Ut item alius moriturus deputatum sibi apud inferos locum poenarum viderit. <<<     >>> XVI. Quae in eodem libro de loco Dominicae nativitatis, passionis, et resurrectionis commemoraverit.

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 5, CAPUT XV. Ut plurimae Scottorum Ecclesiae, instante Adamnano, catholicum Pascha susceperint; utque idem librum de Locis Sanctis scripserit.

1 Quo tempore [DCCI] plurima pars Scottorum in Hibernia, et nonnulla etiam de Brittonibus in Brittania, rationabile et ecclesiasticum Paschalis observantiae tempus Domino donante suscepit. Siquidem [Adamnan. Fastis Benedictinis colitur IX Kal. Octob. Fuit et alius S. Adamnanus, presbyter Coludiensis, IV, 25.] Adamnan presbyter et abbas monachorum qui erant in insula Hii, cum legationis gratia missus a sua gente, venisset ad Aldfridum regem Anglorum, et aliquandiu in ea provincia moratus, videret ritus Ecclesiae canonicos; sed et a pluribus qui erant eruditiores esset sollerter admonitus, ne contra universalem Ecclesiae morem, vel in observantia Paschali, vel in [Aliis. E quibus fuit tonsura, V, 21, iuxta finem.] aliis quibusque decretis cum suis paucissimis, et in extremo mundi angulo positis vivere praesumeret, mutatus mente est; ita ut ea quae viderat et audierat in Ecclesiis Anglorum, suae suorumque consuetudini libentissime praeferret.
2 Erat enim vir bonus et sapiens, et scientia Scripturarum nobilissime instructus.
3 Qui cum domum rediisset, curavit suos qui erant in Hii, quive eidem erant subditi monasterio, ad eum quem cognoverat, quemque ipse toto ex corde susceperat, veritatis callem perducere, nec valuit. Navigavit [Al. add. itaque] Hiberniam et praedicans eis, ac modesta exhortatione declarans legitimum Paschae tempus, plurimos eorum, et pene omnes qui ab Hiiensium dominio erant liberi, [Ab err. avit. correct. Al., errore correctos, om. avito; al., errore habito carrectos.] ab errore avito correctos ad unitatem reduxit catholicam, ac legitimum Paschae tempus observare perdocuit.
4 Qui cum celebrato in Hibernia canonico Pascha, ad suam insulam revertisset, suoque [Al., suisque in] monasterio catholicam temporis Paschalis observantiam instantissime praedicaret, nec tamen perficere quod conabatur posset, contigit eum ante expletum anni circulum migrasse de saeculo [DCCII]. Divina utique gratia disponente, ut vir unitatis ac pacis studiosissimus ante ad vitam raperetur aeternam, quam, redeunte tempore Paschali, graviorem cum eis qui eum ad veritatem sequi nolebant, cogeretur habere discordiam.
5 [Scripsit. Scripsit et Vitam S. Columbae, quam in tres libros digessit.] Scripsit idem vir de Locis Sanctis [Librum. Hoc Adamnani opusculum exstat apud Mabillon., Act. Ben. saec. III, part. II, p. 502. Incertum est, cum Adamnanus legatus ad Aldfridum venerit, vel suum librum ei porrexerit. Hoc autem constat, quod ad regem venerit ante an. 705, quia eo anno rex mortuus est: cum etiam Matt. Westm. asserat eum an. 701 ad Aldfridum missum, in re tam obscura eius auctoritatem tutus sequor. (Vide Patrol. t. LXXXVIII, col. 779.)] librum legentibus multis utillimum; cuius auctor erat docendo ac dictando Galliarum episcopus Arcuulfus, qui locorum gratia sanctorum venerat Hierosolymam, et lustrata omni terra repromissionis, Damascum quoque, Constantinopolim, Alexandriam, multas [Al., multasque] maris insulas adierat; patriamque navigio revertens, vi tempestatis in occidentalia Brittaniae littora delatus est: ac post multa, ad memoratum Christi famulum Adamnanum perveniens, ubi doctus in Scripturis sanctorumque locorum gnarus esse compertus est, libentissime est ab illo susceptus, [Al. add. et] libentius auditus; adeo ut quaeque ille se in Locis sanctis memoratu digna vidisse testabatur, cuncta mox iste litteris mandare curaverit.
6 Fecitque opus, ut dixi, multum [Al., multis] utile, et maxime illis qui longius ab eis locis in quibus patriarchae et apostoli erant, secreti, ea tantum de his quae lectione didicerint, norunt. Porrexit autem librum hunc Adamnan Aldfrido regi, ac per eius est largitionem etiam minoribus ad legendum contraditus. Scriptor quoque ipse multis ab eo muneribus donatus, [Al., add. in] patriam remissus est. De cuius scriptis aliqua decerpere, ac nostrae huic Historiae inserere commodum fore legentibus reor.
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.312 csg247.266 csg547.626 hab34.308 ubk402.75

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik