monumenta.ch > Beda Venerabilis > 14
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 5, XIII. Ut e contra alter ad mortem veniens, oblatum sibi a daemonibus codicem suorum viderit peccatorum. <<<     >>> XV. Ut plurimae Scottorum Ecclesiae, instante Adamnano, catholicum Pascha susceperint; utque idem librum de Locis Sanctis scripserit.

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 5, CAPUT XIV. Ut item alius moriturus deputatum sibi apud inferos locum poenarum viderit.

1 Novi autem ipse fratrem, quem utinam non nossem, cuius etiam nomen, si hoc aliquid prodesset, dicere possem; positum in monasterio nobili, sed ipsum ignobiliter viventem. Corripiebatur quidem sedulo a fratribus ac maioribus loci, atque ad castigatiorem vitam converti ammonebatur. Et quamvis eos audire noluisset, tolerabatur tamen ab eis longanimiter, ob necessitatem operum ipsius exteriorum: erat enim fabrili arte singularis.
2 Serviebat autem multum ebrietati et caeteris vitae remissioris inlecebris; magisque in officina sua die [Al., diu] noctuque residere, quam ad psallendum atque orandum in ecclesia audiendumque cum fratribus verbum vitae concurrere consuerat. Unde accidit illi, quod solent dicere quidam, quia qui non vult ecclesiae ianuam sponte humiliatus ingredi, necesse habet in ianuam inferni non sponte damnatus introduci.
3 Percussus enim languore atque ad extrema perductus vocavit fratres, et multum moerens ac damnato similis coepit narrare, quia videret inferos apertos et Sathanan dimersum [Al., demersum; al., immersum] in profundis [Al., profundum] tartari, Caiphanque [Al., Caiphan quoque] cum caeteris qui occiderunt Dominum, iuxta eum flammis ultricibus contraditum: in quorum vicinia, inquit, heu misero mihi locum despicio [Al., aspicio] aeternae perditionis esse praeparatum. Audientes haec fratres, coeperunt diligenter exhortari, ut vel tunc positus adhuc in corpore poenitentiam faceret [Al., ageret]. Respondebat ille desperans: 'Non est mihi modo tempus vitam mutandi, cum ipse viderim iudicium meum iam esse completum.
4 Talia dicens, sine viatico salutis obiit, et corpus eius in ultimis est monasterii locis humatum, neque aliquis pro eo vel missas facere, vel psalmos cantare, vel saltem orare praesumebat. O quam grandi distantia divisit Deus inter [Al. om. inter] lucem et tenebras! Beatus protomartyr Stephanus passurus mortem pro veritate, vidit caelos apertos, vidit gloriam Dei, et Iesum stantem a dextris Dei; et ubi erat futurus ipse post mortem, ibi oculos mentis ante mortem, quo laetior occumberet, misit.
5 At contra, faber iste tenebrosae mentis et actionis, imminente morte, vidit aperta tartara, vidit damnationem diaboli et sequacium eius; vidit etiam suum infelix inter tales carcerem, quo miserabilius ipse desperata salute periret, sed viventibus qui haec cognovissent causam salutis sua perditione relinqueret. Factum est hoc nuper in provincia Berniciorum; ac longe lateque diffamatum, multos [Al., multosque] ad agendam et non differendam scelerum suorum poenitudinem provocavit.
6 Quod utinam exhinc etiam nostrarum lectione litterarum fiat!
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.311 csg247.264 csg547.625 hab34.307 ubk402.74

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik