Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 5, CAPUT XII. Ut quidam in provincia Nordanhymbrorum a mortuis resurgens, multa et tremenda et desideranda quae viderat narraverit.
1 | His temporibus [DCXCVI] miraculum memorabile, et antiquorum simile in Brittania factum est. Namque ad excitationem viventium de morte animae, quidam aliquandiu mortuus ad vitam resurrexit corporis, et multa memoratu digna quae viderat, narravit; e quibus hic aliqua breviter perstringenda esse putavi. Erat ergo paterfamilias in regione Nordanhymbrorum quae vocatur Incuneningum, religiosam cum domo sua gerens vitam; qui infirmitate corporis tactus, et hac crescente per dies ad extrema perductus, primo tempore noctis defunctus est; sed diluculo reviviscens ac repente residens, omnes qui corpori flentes assederant, timore immenso perculsos in fugam convertit: uxor tantum quae [Al. add. eum] amplius amabat, quamvis multum tremens et pavida, remansit: quam ille consolatus: 'Noli, inquit, timere, quia iam vere resurrexi a morte qua tenebar, et apud homines sum iterum vivere permissus; non tamen ea mihi qua ante consueram conversatione, sed multum dissimili ex hoc tempore vivendum est. |
2 | ' Statimque surgens abiit ad villulae oratorium, et usque ad diem in oratione persistens, mox omnem quam possederat substantiam in tres divisit portiones, e quibus unam coniugi, alteram filiis tradidit, tertiam sibi ipse [Al., sibi ipsi] retentans, statim pauperibus distribuit. Nec multo post saeculi curis absolutus ad monasterium Mailros, quod Tuidi fluminis circumflexu maxima ex parte clauditur, pervenit; acceptaque tonsura, locum secretae mansionis quam praeviderat abbas, intravit: et ibi usque ad diem mortis in tanta mentis et corporis contritione duravit, ut multa illum, quae alios laterent, vel horrenda, vel desideranda vidisse, etiamsi lingua sileret, vita loqueretur. |
3 | Narrabat autem [Al., enim] hoc modo quod viderat: 'Lucidus, inquiens, aspectu, et clarus erat indumento qui me ducebat. Incedebamus autem tacentes, ut videbatur mihi, contra ortum solis solstitialem; cumque ambularemus, devenimus ad vallem multae latitudinis ac profunditatis, infinitae autem longitudinis; quae ad laevam nobis sita, unum latus flammis ferventibus nimium terribile, alterum furenti grandine ac frigore nivium [Al., nimium] omnia perflante atque verrente non minus intolerabile praeferebat. Utrumque autem erat animabus hominum plenum, quae vicissim hinc inde videbantur quasi tempestatis impetu iactari. |
4 | Cum enim vim fervoris immensi tolerare non possent, prosiliebant miserae in medium frigoris infesti: et cum neque ibi quippiam requiei invenire valerent, resiliebant rursus urendae in medium flammarum inextinguibilium. Cumque hac infelici vicissitudine longe lateque, prout aspicere poteram, sine ulla quietis intercapedine innumerabilis spirituum deformium multitudo torqueretur, cogitare coepi quod hic fortasse esset infernus, de cuius tormentis intolerabilibus narrare saepius audivi. |
5 | Respondit cogitationi meae ductor qui me praecedebat: Non hoc, inquiens, suspiceris; non enim hic infernus est ille quem putas. |
6 | 'At cum me hoc spectaculo tam horrendo perterritum paulatim in ulteriora produceret, vidi subito ante nos obscurari incipere loca, et tenebris omnia repleri. Quas cum intraremus, in tantum paulisper condensatae sunt, ut nihil praeter ipsas aspicerem, excepta dumtaxat specie et veste eius qui me ducebat. Et cum progrederemur sola sub nocte per umbras, ecce subito apparent ante nos crebri flammarum tetrarum globi, ascendentes quasi de puteo magno, rursumque decidentes in eumdem. |
7 | Quo cum perductus essem, repente ductor meus disparuit, ac me solum in medio tenebrarum et horridae [Al., horrendae] visionis reliquit. At cum iidem globi ignium sine intermissione modo alta peterent, modo ima baratri repeterent, cerno omnia quae ascendebant fastigia flammarum plena esse spiritibus hominum, qui instar favillarum cum fumo ascendentium nunc ad sublimiora proiicerentur, nunc retractis ignium vaporibus relaberentur in profunda [Al., profundum]. Sed et foetor incomparabilis cum eisdem [Al., eiusdem] vaporibus ebulliens, omnia illa tenebrarum loca replebat. |
8 | Et cum diutius ibi pavidus consisterem, utpote incertus quid agerem, quo verterem gressum, qui me [Al., qui mihi] finis maneret: audio subitum [Al., subito] post terga sonitum immanissimi fletus ac miserrimi, simul et cachinnum crepitantem quasi vulgi indocti captis hostibus insultantis. Ut autem sonitus idem clarior redditus ad me usque pervenit, considero turbam malignorum spirituum, quae quinque [Al. om. quinque] animas hominum moerentes eiulantesque, ipsa multum [Al., vero] exultans et cachinnans medias illas trahebat in tenebras: e quibus videlicet hominibus, ut dignoscere potui, quidam erat adtonsus ut clericus, quidam laicus, quaedam femina. |
9 | Trahentes autem eos maligni spiritus descenderunt in medium [Al., medio] baratri illius ardentis; factumque est ut cum longius subeuntibus eis, fletum hominum, et risum daemoniorum clare discernere nequirem, sonum tamen adhuc promiscuum in auribus haberem. Interea ascenderunt quidam spirituum obscurorum de abysso illa flammivoma, et adcurrentes circumdederunt me, atque oculis flammantibus, et de ore ac naribus ignem putidum efflantes angebant, forcipibus quoque igneis quos tenebant in manibus, minitabantur me comprehendere, nec tamen me ullatenus contingere, tametsi terrere praesumebant. |
10 | Qui cum undiqueversum hostibus et caecitate tenebratum conclusus huc illucque oculos circumferrem, si forte alicunde quid auxilii quo salvarer, adveniret, apparuit retro via [Al., viam] qua veneram quasi fulgor stellae meantis inter tenebras, qui paulatim crescens et ad me ocius festinans ubi adpropinquavit, dispersi sunt et aufugerunt omnes qui me forcipibus rapere quaerebant spiritus infesti. |
11 | 'Ille autem qui adveniens eos fugavit erat ipse qui me ante ducebat: qui mox conversus ad dexterum iter, quasi contra ortum solis brumalem me ducere coepit. Nec mora, exemptum tenebris in auras me serenae lucis eduxit: cumque me in luce aperta duceret, vidi ante nos murum permaximum, cuius neque longitudini hinc vel inde, neque altitudini ullus esse terminus videretur. |
12 | Coepi autem mirari quare ad murum accederemus, cum in eo nullam ianuam vel fenestram vel ascensum alicubi conspicerem. Cum ergo pervenissemus ad murum, statim nescio quo ordine fuimus in summitate eius. Et ecce ibi campus erat latissimus ac laetissimus, tantaque fragrantia vernantium flosculorum plenus, ut omnem mox foetorem tenebrosae fornacis, qui me pervaserat, effugaret admirandi huius suavitas odoris. |
13 | Tanta autem lux cuncta ea loca perfuderat, ut omni splendore diei, sive solis meridiani radiis videretur esse praeclarior. Erantque in hoc campo innumera hominum albatorum conventicula, sedesque plurimae agminum laetantium. Cumque inter choros felicium incolarum medios me duceret, cogitare coepi quod hoc fortasse esset regnum caelorum, de quo praedicari saepius audivi. |
14 | Respondit ille cogitatui meo: Non, inquiens, non [Al. om. non] hoc est regnum caelorum quod autumas. |
15 | 'Cumque procedentes transissemus, et has beatorum mansiones spirituum, aspicio ante nos multo maiorem luminis gratiam quam prius; in qua etiam vocem cantantium dulcissimam audivi; sed et odoris fragantia miri tanta de loco effundebatur, ut is quem antea degustans quasi maximum rebar, iam permodicus mihi odor videretur: sicut etiam lux illa campi florentis eximia, in comparatione eius quae nunc apparuit lucis, tenuissima prorsus videbatur, et parva. |
16 | In cuius amoenitatem loci cum nos intraturos sperarem, repente ductor substitit; nec mora, gressum retorquens, ipsa me qua venimus via reduxit. |
17 | 'Cumque reversi [Al., reversione] perveniremus ad mansiones illas laetas spirituum candidatorum, dixit mihi: Scis quae sint ista omnia quae vidisti? Respondi ego. Non. Et ait: Vallis illa quam aspexisti flammis ferventibus et frigoribus horrenda rigidis, ipse est locus in quo examinandae et castigandae sunt animae illorum, qui differentes confiteri et emendare scelera [Al. add. sua] quae fecerant, in ipso tandem mortis articulo ad poenitentiam confugiunt, et sic de corpore exeunt: qui tamen quia confessionem et poenitentiam vel in morte habuerunt, omnes in die iudicii ad regnum coelorum perveniunt [Al., pervenient). Multos autem preces viventium et eleemosynae et ieiunia et maxime celebratio missarum, ut etiam ante diem iudicii liberentur, adiuvant. |
18 | Porro puteus ille flammivomus ac putidus quem vidisti, ipsum est os gehennae, in quo quicumque semel inciderit nunquam inde liberabitur in aevum. Locus vero iste florifer, in quo pulcherrimam hanc iuventutem iocundari ac fulgere conspicis, ipse est in quo recipiuntur animae eorum qui in bonis quidem operibus de corpore exeunt, non tamen sunt tantae perfectionis, ut in regnum caelorum statim mereantur introduci qui tamen omnes in die iudicii ad visionem Christi et gaudia regni caelestis intrabunt. |
19 | Nam quicumque in omni verbo et opere et cogitatione perfecti sunt, mox de corpore egressi ad regnum caeleste perveniunt: ad cuius vicina [Al., vicinia] pertinet locus ille, ubi sonum cantilenae dulcis cum odore suavitatis ac splendore lucis audisti. Tu autem quia nunc ad corpus reverti et rursum inter homines vivere debes, si actus tuos curiosius discutere, et mores sermonesque tuos in rectitudine ac simplicitate servare studueris, accipies et ipse post mortem locum mansionis inter haec quae cernis agmina laetabunda spirituum beatorum. Namque ego cum ad tempus abscessissem a te, ad hoc feci ut quid de te fieri deberet agnoscerem. |
20 | Haec mihi cum dixisset, multum detestatus sum reverti ad corpus, delectatus nimirum suavitate ac decore loci illius quem intuebar, simul et consortio eorum quos in illo [Al. add. esse] videbam. Nec tamen aliquid ductorem meum rogare audebam: sed inter haec nescio quo ordine repente me inter homines vivere cerno. |
21 | Haec et alia quae viderat idem vir Domini, non omnibus passim desidiosis ac vitae suae incuriosis referre volebat, sed illis solummodo qui, vel tormentorum metu perterriti, vel spe gaudiorum perennium delectati, profectum pietatis ex eius verbis haurire volebant. Denique in vicinia cellae illius habitabat quidam monachus, nomine Haemgils, presbyteratus etiam quem bonis actibus adaequabat [Al., operibus adornabat], gradu praeeminens, qui adhuc superest, et in Hibernia insula solitarius ultimam vitae aetatem pane cibario et frigida aqua sustentat. Hic saepius ad eumdem virum ingrediens, audivit ab eo repetita interrogatione, quae et qualia essent quae exutus corpore videret [Al., viderat]: per cuius relationem, ad nostram quoque agnitionem pervenere quae de his pauca perstrinximus. |
22 | Narrabat autem visiones suas etiam regi Aldfrido viro undecumque doctissimo; et tam libenter, tamque studiose ab illo auditus est, ut eius rogatu [Al. add. in] monasterio supra memorato inditus, ac monachica sit tonsura coronatus, atque ad eum audiendum saepissime cum illas in partes devenisset accederet. Cui videlicet monasterio tempore illo religiosae ac modestae vitae abbas et presbyter Aediluald praeerat, qui nunc episcopalem Lindisfarnensis Ecclesiae cathedram condignis gradu actibus servat [Al., tenet]. |
23 | Accepit autem in eodem monasterio locum mansionis secretiorem, ubi liberius continuis in orationibus famulatui sui Conditoris vacaret. Et quia locus ipse super ripam fluminis erat situs, solebat hunc creber [Al., crebro] ob magnum castigandi corporis affectum ingredi, ac saepius in eo supermeantibus undis immergi; sicque ibidem quamdiu sustinere posse videbatur, psalmis vel precibus insistere, fixusque manere ascendente aqua fluminis [Al. add. et] usque ad lumbos, aliquando usque ad collum; atque inde egrediens ad terram nunquam ipsa vestimenta uda atque [Al., vel] algida deponere curabat, donec ex suo corpore calefierent et siccarentur. Cumque tempore hiemali defluentibus circa eum semifractarum crustis glacierum, quas et ipse aliquando contriverat quo haberet locum standi sive immergendi [Al. add. se] in fluvio, dicerent [Al., dicerentque] qui videbant: 'Mirum, frater Drycthelme (hoc enim erat viro nomen), quod tantam frigoris asperitatem ulla ratione tolerare praevales! |
24 | ' Respondebat ille simpliciter, erat namque homo simplicis ingenii ac moderatae naturae: 'Frigidiora ego vidi.' Et cum dicerent: 'Mirum quod tam austeram tenere continentiam velis!' Respondebat: 'Austeriora ego vidi.' Sicque usque ad diem suae vocationis infatigabili caelestium bonorum desiderio corpus senile inter quotidiana ieiunia domabat, multisque et verbo et conversatione saluti [Al., salutis causa] fuit. |