Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 5, CAPUT XI. Ut viri venerabiles Suidberct in Brittania, Uilbrord Romae sint in Fresiam ordinati episcopi.
1 | Primis sane temporibus adventus eorum in Fresiam [DCXCII], mox ut comperit Uilbrord datam sibi a principe licentiam ibidem praedicandi, acceleravit venire Romam, cuius sedi apostolicae tunc Sergius papa praeerat, ut cum eius licentia et benedictione, desideratum evangelizandi gentibus opus iniret, simul et reliquias beatorum apostolorum ac martyrum Christi ab eo se sperans accipere, ut dum in gente cui praedicaret destructis idolis ecclesias institueret, haberet in promptu reliquias sanctorum quas ibi introduceret; quibusque ibidem depositis, consequenter in eorum honorem quorum essent illae [Al., essent, illa Sing.], singula quaeque loca dedicaret. |
2 | Sed et alia perplura quae tanti operis negotium quaerebat, vel ibi discere, vel inde accipere cupiebat. In quibus omnibus cum sui voti compos esset effectus, ad praedicandum rediit. |
3 | Quo tempore fratres qui erant in Fresia verbi ministerio mancipati, elegerunt ex suo numero virum modestum moribus et mansuetum corde Suidberctum qui eis ordinaretur antistes, quem Brittaniam destinatum ad petitionem eorum ordinavit reverentissimus Uilfrid episcopus, qui tunc forte patria pulsus in Merciorum regionibus exulabat. |
4 | Non enim eo tempore habebat episcopum Cantia, defuncto quidem Theodoro, sed necdum Berctualdo successore eius qui trans mare ordinandus ierat, ad sedem episcopatus sui reverso. |
5 | Qui videlicet Suidberct accepto episcopatus de Brittania regressus, non multo post ad gentem Boructuarorum secessit, ac multos eorum praedicando ad viam veritatis perduxit. Sed expugnatis non longo post tempore Boructuaris a gente antiquorum Saxonum, dispersi sunt quolibet hi qui verbum receperant; ipse [Al., ipseque] antistes cum quibusdam Pippinum petiit, qui interpellante Blithrydae [Al., Blithrude] coniuge sua, dedit ei locum mansionis in insula quadam Rheni, quae lingua eorum vocatur In littore: in qua ipse, constructo monasterio quod hactenus haeredes eius possident, aliquandiu continentissimam gessit vitam, ibique diem clausit ultimum. |
6 | Postquam vero per annos aliquot in Fresia, qui advenerant docuerunt [DCXCVI], misit Pippinus, favente omnium consensu, virum venerabilem Uilbrordum Romam, cuius adhuc pontificatum Sergius habebat, postulans ut eidem Fresonum genti archiepiscopus ordinaretur. Quod ita ut petierat impletum est anno ab incarnatione Domini sexcentesimo nonagesimo sexto. |
7 | Ordinatus est autem in ecclesia sanctae martyris Ceciliae, die natalis eius, imposito sibi a papa memorato nomine Clementis: ac mox remissus ad sedem episcopatus sui, id est, post dies quatuordecim ex quo in Urbem venerat. |
8 | Donavit autem ei Pippin locum cathedrae episcopalis in castello suo inlustri, quod antiquo gentium illarum verbo Uiltaburg, id est, Oppidum Uiltorum, lingua autem Gallica Traiectum vocatur; in quo aedificata ecclesia, reverentissimus pontifex longe lateque verbum fidei praedicans, multosque ab errore revocans, plures per illas regiones ecclesias, sed et monasteria nonnulla construxit. Nam non multo post alios quoque illis in regionibus ipse constituit antistites ex eorum numero fratrum qui vel secum, vel post se illo ad praedicandum venerant; ex quibus aliquanti iam dormierunt in Domino. |
9 | Ipse autem Uilbrord, cognomento Clemens, adhuc superest [DCCXXXI] longa iam venerabilis aetate, utpote tricesimum et sextum in episcopatu habens annum, et post multiplices [Al., multiplicis] militiae caelestis agones ad praemia remunerationis supernae tota mente suspirans. |