Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 5, CAPUT X. Ut Uilbrord [Al., Wilbrord] in Fresia praedicans, multos ad Christum converterit; et ut socii eius Hewaldi [Al., Ewaldi] sint martyrium passi.
1 | Ut autem vidit vir Domini Ecgberct, quia nec ipse ad praedicandum gentibus venire permittebatur, retentus [Al. add. est] ob aliam sanctae Ecclesiae utilitatem de qua oraculo fuerat praemonitus, nec Uictberct illas deveniens in partes, quicquam proficiebat, tentavit adhuc in opus verbi mittere viros sanctos et industrios, in quibus eximius Uilbrord presbyterii gradu et merito praefulgebat. |
2 | Qui cum illo advenissent, erant autem numero duodecim, divertentes ad Pippinum ducem Francorum, gratanter ab illo suscepti sunt: et quia nuper citeriorem Fresiam, expulso inde Rathbedo [Al., Radhbedo] rege, ceperat, illo eos ad praedicandum misit; ipse quoque imperiali auctoritate iuvans, ne qui [Al., quis] praedicantibus quicquam molestiae inferret; multisque eos qui fidem suscipere vellent beneficiis adtollens: unde factum est, opitulante gratia divina, ut multos in brevi ab idolatria ad fidem converterent Christi [DCXCII]. |
3 | Horum secuti exempla duo quidam presbyteri de natione Anglorum, qui in Hibernia multo tempore pro aeterna patria exulaverant, venerunt ad provinciam antiquorum Saxonum, si forte aliquos ibidem praedicando Christo adquirere possent. Erant autem unius ambo, sicut devotionis, sic etiam vocabuli: nam uterque eorum appellabatur Hewald; ea tamen distinctione, ut pro diversa capillorum specie unus Niger Hewald, alter Albus Hewald diceretur: quorum uterque pietate religionis imbutus, sed Niger Hewald magis sacrarum litterarum erat scientia institutus [Al., instructus]. Qui venientes in provinciam, intraverunt hospitium cuiusdam villici, petieruntque ab eo, ut transmitterentur ad satrapam qui super eum [Al., eos] erat, eo quod haberent aliquid legationis et causae utilis [Al., utilitatis], quod deberent ad illum perferre. |
4 | Non enim habent regem iidem antiqui Saxones, sed satrapas plurimos suae genti praepositos, qui ingruente belli articulo mittunt aequaliter sortes, et quemcumque sors ostenderit, hunc tempore belli ducem omnes sequuntur, huic obtemperant; peracto autem bello, rursum aequalis potentiae omnes fiunt satrapae. Suscepit ergo eos villicus, et promittens se mittere eos ad satrapam qui super se erat, ut petebant, aliquot diebus secum retinuit. |
5 | Qui cum cogniti essent a barbaris quod essent alterius religionis, nam [Al. add. hymnis] et psalmis semper atque orationibus vacabant, et quotidie sacrificium Deo victimae salutaris offerebant, habentes secum vascula sacra et tabulam altaris vice dedicatam, suspecti sunt habiti, quia si pervenirent ad satrapam et loquerentur cum illo, averterent illum a diis suis et ad novam Christianae fidei religionem transferrent, sicque paulatim omnis eorum provincia veterem cogeretur nova [Al., in novam] mutare culturam. |
6 | Itaque rapuerunt eos subito, et interemerunt: Album quidem Hewaldum veloci occisione gladii, Nigellum autem longo suppliciorum cruciatu et horrenda membrorum omnium discerptione: quos interemptos in Rheno [Al., Rhenum] proiecerunt. Quod cum satrapa ille quem videre volebant audisset, iratus est valde quod ad se venire volentes peregrini non permitterentur; et mittens occidit vicanos illos omnes, vicumque incendio consumpsit. Passi sunt autem praefati sacerdotes et famuli Christi quinto Nonarum Octobrium die. |
7 | Nec martyrio eorum caelestia defuere miracula. Nam cum perempta eorum corpora amni, ut diximus, a paganis essent iniecta, contigit ut haec contra impetum fluvii decurrentis, per quadraginta fere millia passuum, ad ea usque loca ubi illorum erant [Al., essent] socii, transferrentur. Sed et radius lucis permaximus atque ad caelum usque altus omni nocte supra locum fulgebat illum ubicumque ea pervenisse contingeret, et hoc etiam paganis qui eos occiderant intuentibus. |
8 | Sed et unus ex eis in visione nocturna apparuit cuidam de sociis suis, cui nomen erat Tilmon, viro illustri, et ad saeculum quoque nobili, qui de milite factus fuerat monachus; indicans quod eo loci corpora eorum posset invenire, ubi lucem de caelo terris radiasse conspiceret. Quod ita completum est. Inventa namque eorum corpora iuxta honorem martyribus condignum recondita sunt, et dies passionis vel inventionis eorum congrua illis in locis veneratione celebratur. |
9 | Denique gloriosissimus dux Francorum Pippin ubi haec comperit misit, et adducta [Al., comperit, . . . adducta] ad se eorum corpora condidit cum multa gloria in ecclesia Coloniae civitatis, iuxta Rhenum. Fertur autem quia in loco in [Al. om. in] quo occisi sunt fons ebullierit, qui in eodem loco usque hodie copiosa fluenti sui dona profundat [Al., perfundat]. |