Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 5, CAPUT IX. Ut Ecgberct vir sanctus ad praedicandum in Germaniam venire voluerit, nec valuerit: porro Uictberct advenerit [Al., adierít] quidem; sed quia nec ipse aliquid profecisset, rursum in Hiberniam unde venerat, redierit.
1 | Eo tempore [DCLXXXIX] venerabilis, et cum omni honorificentia nominandus famulus Christi et sacerdos Ecgberct, quem in Hibernia insula peregrinam ducere vitam pro adipiscenda in caelis patria retulimus, proposuit animo pluribus prodesse; id est, inito opere apostolico, verbum Dei aliquibus earum quae nondum audierant, gentibus evangelizando committere: quarum in Germania plurimas noverat esse nationes, a quibus Angli vel Saxones qui nunc Brittaniam incolunt, genus et originem duxisse noscuntur; unde hactenus a vicina gente Brittonum corrupte Garmani [Al., Germani] nuncupantur. Sunt autem Fresones, Rugini, Danai, Hunni [Al., Dani, Huni], antiqui Saxones Boructuari [Al., Boructuarii]: sunt [Al. add. etiam] alii perplures hisdem in partibus populi paganis adhuc ritibus servientes, ad quos venire praefatus Christi miles circumnavigata Brittania disposuit, si quos forte ex illis ereptos Satanae ad Christum transferre valeret, vel si hoc fieri non posset, Romam venire ad videnda atque adoranda beatorum apostolorum ac martyrum Christi limina cogitavit. |
2 | Sed ne aliquid horum perficeret, superna illi oracula simul et opera restiterunt. Siquidem electis sociis strenuissimis et ad praedicandum verbum idoneis, utpote actione simul et eruditione praeclaris, praeparatisque omnibus quae navigantibus esse necessaria videbantur, venit die quadam mane primo ad eum unus de fratribus, discipulus quondam in Brittania, et minister Deo dilecti sacerdotis Boisili, cum esset idem Boisil praepositus monasterii Mailrosensis sub abbate Eata, ut supra narravimus, referens ei visionem quae sibi eadem nocte apparuisset: 'Cum expletis, inquiens, hymnis matutinalibus in lectulo [Al., lecto] membra posuissem [Al., deposuissem], ac levis mihi somnus obrepisset, apparuit magister quondam meus et nutritor amantissimus Boisil, interrogavitque me, an eum cognoscere possem. Aio: Etiam, tu es enim Boisil. At ille: Ad hoc inquit, veni, ut responsum Domini Salvatoris Ecgbercto adferam, quod te tamen referente oportet ad illum venire. |
3 | Dic ergo illi quia non valet iter quod proposuit, implere: Dei enim voluntatis est ut ad Columbae monasteria magis pergat docenda.' Erat autem Columba primus doctor fidei Christianae transmontanis Pictis ad aquilonem, primusque fundator monasterii quod in Hii insula multis diu Scottorum Pictorumque populis venerabile mansit. Qui videlicet Columba nunc, a nonnullis composito a Cella et Columba nomine, Columcelli vocatur. Audiens autem verba visionis Ecgberct, praecepit fratri qui retulerat ne cuiquam haec alteri referret, ne forte inlusoria esset visio. |
4 | Ipse autem tacitus rem considerans, veram [Al., veracem] esse timebat: nec tamen a praeparando [Al., parando] itinere, quo ad gentes docendas iret, cessare volebat. |
5 | At post dies paucos rursum venit ad eum praefatus frater, dicens quia et ea nocte sibi post expletos Matutinos [Al., expletas Matutinas] Boisil per visum apparuerit, dicens: 'Quare tam negligenter ac tepide dixisti Ecgbercto quae tibi dicenda praecepi? At nunc vade, et dic illi quia, velit nolit, debet ad monasteria Columbae venire, quia aratra eorum non recte incedunt: oportet autem eum ad rectum haec tramitem revocare. |
6 | ' Qui haec audiens denuo praecepit fratri, ne haec cui [Al., cuiquam] patefaceret. Ipse vero, tametsi certus est factus de visione, nihilominus tentavit iter dispositum cum fratribus memoratis incipere. Cumque iam navi imposuissent quae tanti itineris necessitas poscebat, atque opportunos aliquot dies [Al., diebus] ventos exspectarent, facta est nocte quadam tam saeva tempestas, quae perditis nonnulla ex parte his quae in navi erant rebus, ipsam in littus [Al., latus] iacentem inter undas relinqueret: salvata sunt tamen omnia quae erant Ecgbercti, et sociorum eius. Tum ipse [Al., ille] quasi propheticum illud dicens, 'Quia propter me est tempestas haec, subtraxit se illi profectioni, et remanere domi passus est. |
7 | At vero unus de sociis eius, vocabulo Uictberct, cum esset et ipse contemptu mundi ac doctrinae scientia insignis, nam multos annos in Hibernia peregrinus anachoreticam in magna perfectione vitam egerat [DCXC], ascendit navem, et Fresiam perveniens duobus annis continuis genti illi ac regi eius Rathbedo [Al., Radhbedo] verbum salutis praedicabat, neque aliquem tanti laboris fructum apud barbaros invenit auditores. |
8 | Tunc reversus ad dilectae locum peregrinationis [DCXCI], solito in silentio vacare Domino coepit; et quoniam externis [Al., exterius] prodesse ad fidem non poterat, suis amplius ex virtutum exemplis prodesse curabat. |