monumenta.ch > Beda Venerabilis > 8
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 5, VII. Ut Caedualla, rex Occidentalium Saxonum, baptizandus Romam venerit: sed et successor eius Ini eadem beatorum apostolorum limina devotus adierit. <<<     >>> IX. Ut Ecgberct vir sanctus ad praedicandum in Germaniam venire voluerit, nec valuerit: porro Uictberct advenerit quidem; sed quia nec ipse aliquid profecisset, rursum in Hiberniam unde venerat, redierit.

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 5, CAPUT VIII. Ut, Theodoro defuncto, archiepiscopatus gradum Berctuald susceperit: et inter plurimos quos ordinavit, etiam Tobiam virum doctissimum Hrofensi Ecclesiae fecerit antistitem.

1 Anno autem post hunc quo Caedualla Romae [Defunctus est. Baronius, recensita Theodori morte, adiungit Adrianum abbatem pariter obiisse; venit ille quidem cum Theodoro in Brittaniam, sed ad coelum ivit multo posterius. Nam teste Beda, V, 21, anno post obitum Uilfridi proximo, id est an. 710 defunctus est.] defunctus est proximo, id est, sexcentesimo nonagesimo incarnationis Dominicae, [Theodorus. «Hic excitavit fidelium voluntatem ut in civitatibus et villis ecclesias fabricarent, parochias distinguerent, et assensus regios his procuravit; ut si qui sufficientes essent super proprium fundum construere ecclesias, earumdem perpetuo patronatu gauderent: si inter limites alterius alicuius dominii ecclesias facerent, eiusdem fundi domini notarentur pro patronis.» ELMHAM.] Theodorus beatae memoriae archiepiscopus senex et plenus dierum, id est, annorum octoginta octo, defunctus est: quem se numerum annorum fuisse habiturum, ipse iamdudum somnii revelatione edoctus suis praedicere solebat. Mansit autem in episcopatu annis viginti duobus, sepultusque est in ecclesia sancti Petri, [In qua omnium. Archiepiscopi ante Theodorum non in ipsa ecclesia sepulti sunt, sed in porticu illius aquilonali, II, 3. In hac S. Petri ecclesia archiepiscopi sepulti sunt, usque dum Cudberctus archiepiscopus a Romano pontifice et rege Eadberto an. 758 liberam in ecclesia Christi sepulturam impetravit; construxit igitur prope ecclesiam Christi in honorem S. Iohannis Baptistae basilicam, ubi ipse et successores, excepto Lamberto, condebantur. X Script., p. 1295, 1772, 2210; SPELM. Conc. I, p. 289.] in qua omnium episcoporum Doruvernensium sunt corpora deposita: de quo una cum consortibus eiusdem sui gradus recte ac veraciter dici potest, quia corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum vivet in generationes et generationes.
2 Ut enim breviter dicam, tantum profectus spiritalis tempore praesulatus illius Anglorum Ecclesiae, quantum nunquam antea potuere, coeperunt. Cuius personam, vitam, aetatem, et obitum, epitaphium quoque monumenti ipsius versibus heroicis triginta et quatuor palam ac lucide cunctis illo advenientibus [Al., venientibus] pandit; quorum primi sunt hi: Hic sacer in [Tumba. S. Theodori corpus una cum S. Augustini aliorumque reliquiis levatum est anno 1091, octavo Id. Septemb., teste Gotselino monacho, cuius haec verba in lib. II Transl. cap. 27: «Praenominatissimi autem Theodori remoto in translatione tumbae operculo sua omnibus affatim satisfecit thurificatio, ita ut in claustrum fratrum etiam haec erumperet oblectatio. Iacebat uti a primordio erat depositus integra forma metropolitani sacerdotii pallio et monachili tantum obductus cuculla. Tanta erat gratia, ut arbitraretur adhuc solida vigere carne.» etc.] tumba pausat cum corpore praesul Quem nunc Theodorum lingua Pelasga vocat. Princeps pontificum, felix, summusque sacerdos Limpida discipulis dogmata disseruit.
3 Ultimi autem hi: Namque diem nonamdecimam September habebat, Cum carnis [Claustra. Al., claustro.] claustra spiritus egreditur. Alma novae scandens felix consortia vitae, Civibus angelicis iunctus in arce poli.
4 [Successit. Codices vulgg. ponunt hic caput nonum cum argumento, ut supra cap. 8.] Successit autem Theodoro in episcopatu [Berctuald. Chron. Sax., Pol., Virg. aliique hunc dicunt primum ex Anglis archiepiscopum, superiores omnes Italos aut Romanos facientes; sed contra auctoritatem Bedae, qui testatur III, 20, Deusdedit fuisse de gente Occidentalium Saxonum, et Theodorum, IV, 1, de Tharso Ciliciae oriundum. Will. Malms. Berctualdum prodit prius Glastoniae, quam in Racuulf monasterio, abbatiam tenuisse. Gale, Script. XV, p. 308. Hic a papa Vitaliano suscepit pallium. X Script., p. 1640. Huic archiepiscopo Ualdheri ep. Lundon. mittit epistolam de discordiis inter regem West-Saxonum et suae patriae regnatores. Quam e libro Cottoniano, qui inscribitur Augustus II, exscriptam vide in Append. n. 24. Alius Berctuald, sive Beorthuald memoratur, filius fratris Ethelredi regis apud Heddium, c. 39.] Berctuald, qui erat [Abbas. An. 679 Berctualdo abbati et eius monasterio Hlotharius rex Cant. dat terram in Thanato in loco dicto Westanea, et XII mansiones in Sturia. X Script., p. 2207, et vide chart. ipsam in append. n. 25.] abbas in monasterio [Al. add. quodam], quod iuxta ostium aquilonale [Al., aquilonare] fluminis [Genladae. Hodie Inlade.] Genladae positum [Al. add. quod] [Racuulf. Oppidum a Romanis olim Regulbium, de quo vide Iohannis Battleii Antiq. Rutupin., a Saxonibus Raculfminster, hodie Reculver dictum. Iuxta idem tempus, quo Aedilberct suam curiam Augustino dedit et Racuulfi palatium sibi et successoribus fecit, monasterium etiam ibi construebatur, cuius abbas ultimus fuit Wenredus. Mon. Angl. Tom. I, p. 26. Sed secundum Chron. Sax., an. 669, Ecgberct rex dedit Basso presbytero Racuulf, in quo monasterium aedificaret.] Racuulfe nuncupatur: vir et ipse scientia Scripturarum imbutus, sed et ecclesiasticis simul ac monasterialibus disciplinis summe instructus, tametsi praedecessori suo minime comparandus: qui [Electus. Sergius papa primatum totius Brittaniae Berctualdo confirmavit, ut duae epistolae eius docent, una regibus Athelredo, Alfredo et Adulfo, altera episcopis Brittaniae scripta. Will. Malms. Pont. I.] electus est quidem in episcopatum anno Dominicae Incarnationis sexcentesimo nonagesimo [Secundo. Canon. Lichfeld., primo, sed male.] secundo, die primo mensis Iulii, regnantibus in Cantia [Uictredo. Hic 30,000 marcis auri ab Ina pacem emit: et an. 694 dat ecclesiae beatae Mariae apud Liminges, terram 4 aratrorum Wihelmestun vocatam. X Script. p. 2208, et vocat concilium Baccanceldense, Spelm. Conc. I; Chron. Sax. Etiam dat hoc ipso anno, non an. 695, ut vult Spelmannus, Eabbae, abbatissae de Menstre, terram 4 aratrorum in insula Tenetis dictam Humantium. Spelm. Conc. I, 192. Item sub huius auspiciis concilium Berghamstedae celebrari dicitur an. 696, namque is annus est Uictredi, qui regnum incepit an. 691, quintus. Ibid. 194. Eodem anno, non 690, ut vult Thorn. apud X Script., p. 1771, dat monasterio SS. Petri et Pauli terram 5 aratrorum in Litleborne. Item supradictae abbatissae terram dictam Haeg, 40 manentium. X Script., 2234. An. 699 ecclesias suae ditionis liberas facit a tributis. Spelm. Conc. I, p. 198. Hic etiam aedificavit S. Martini ecclesiam in villa Dovar et monachos illi imposuit, Mat. Westm., an. 692.] Uictredo et [Suaebhardo. Quis hic fuit, dubium est. Thorn. asserit eum Cantii regnum violenter obtinuisse; sed Matth. Westm. prodit eum Uictredi fuisse fratrem; et Flor. Wig., postquam dixisset Withredum in regno fuisse confortatum, subiungit cum eo Suebheardum partem regni tenuisse; sed si partem imperii vi tenuit Suebheardus, confortatus in regno alter dici vix potest: verisimile est igitur hos fuisse fratres, iunctisque viribus amice administrasse rempublicam. Hic dedit Eabbae abbatissae 44 manentes in Insudaneye et 12 manentes in Sturreye; item terram duorum aratrorum in Sturie, et trium aratrorum in Bodesham. X Script., p. 1770 et 2231.] Suaebhardo [Al., Wictredo et Suebbardo]; ordinatus [Al. add. est] autem anno sequente tertio die Kalendarum Iuliarum, Dominica a Goduine [Al., Godwino] metropolitano episcopo [Galliarum. Perperam hic legunt aliqui Walliarum. Beda enim, V, 12, expresse dicit Berctualdum trans mare ivisse ordinandum, sed non a Sergio papa, ut scribit Baronius, sed a Goduino, Galliarum episcopo.] Galliarum: et sedit in sede sua pridie Kalendarum Septembrium Dominica; qui inter multos quos ordinavit antistites, etiam [Gebmundo. Quo anno hic obiit incertum. Chr. Sax., Flor. Wig., Matth. Westm. et alii ann. 693 defunctum praedicant; quod videtur verum: quia si Gebmundus tunc superfuisset, Berctuald forsan mare non transiisset, sed ab illo consecrationem potius accepisset. Tobian quoque eius successorem a 694 Baccanceldensi concilio interfuisse constat. E contra Gebmund Berghamstedensi concilio an. 696 adfuisse dicitur; et exstat privilegium Uictredi an. 696, in quo illius fit mentio. Warthonus quidem hoc concilium et privilegium nil moratur. Angl. Sacr. t. I. In hac re ego vero quid decernam, dubius haereo.] Gebmundo Hrofensis Ecclesiae praesule defuncto, Tobiam pro illo consecravit, virum Latina, Graeca et Saxonica lingua atque eruditione multipliciter [Al., multiplici] instructum.
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.293 csg247.248 csg547.621 hab34.289 ubk402.62

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik