1 | Anno autem regni Aldfridi tertio [DCLXXXVIII], [Caedualla. Is praedationum in Cantia et alibi poenitens Romam perrexit. Bromton X Script. p. 742. Duasque chartas confecisse dicitur, priorem Uilfrido an. 680, in qua concessit Pagaham cum appendiciis: posteriorem Theodoro et Ecclesiae Christi Cant., an. 687, in qua concessit Geddinge et Wdetun. Evidentiae Eccl. Christi Cant. X Script., p. 2207.] Caedualla [Al., Cedualla], rex [Occidentalium Saxonum. Antiquitus dicti Geuissae. Vide notam ad III, 7. Si quis aliud velit, noverit Geuissos etiam deduci a Geuiso, proavo Cerdici. Fuit Cerdicus filius Elesae, nepos Eslae, pronepos Geuisi.] Occidentalium Saxonum, cum genti suae duobus annis strenuissime praeesset, relicto imperio propter Dominum regnumque perpetuum, venit Romam, hoc sibi gloriae singularis desiderans adipisci, ut ad limina beatorum apostolorum fonte baptismatis ablueretur, in quo solo didicerat generi humano patere vitae caelestis introitum: simul etiam sperans quia mox baptizatus, carne solutus, ad aeterna gaudia iam mundus transiret: quod utrumque ut mente disposuerat, Domino iuvante [Al., adiuvante] completum est. Etenim illo perveniens, pontificatum agente Sergio, baptizatus est die sancto Sabbati Paschalis, anno ab incarnatione Domini sexcentesimo octuagesimo nono: et in albis adhuc positus, languore correptus, duodecimo Kalendarum Maiarum die solutus [Al. add. est] a carne, et beatorum est regno [Al., consortio] sociatus in caelis. Cui etiam tempore baptismatis papa memoratus Petri nomen imposuerat, ut beatissimo apostolorum principi, ad cuius [Sacratissimum, etc. Al., sanctissimum corpus per longa locorum intervalla pio.] sacratissimum corpus a finibus terrae pio doctus amore venerat, [Etiam nominis . . . . Al., etiam nomen referret: qui.] etiam nominis ipsius consortio iungeretur: qui in eius quoque ecclesia sepultus est: et iubente pontifice epitaphium in eius monumento scriptum [Al., scriptum est, ut] in quo et memoria devotionis ipsius fixa per saecula maneret, et legentes quoque vel audientes exemplum facti, ad studium religionis accenderet. |
2 | Scriptum est ergo hoc modo: Culmen, opes, subolem, pollentia regna, triumphos, Exuvias, proceres, moenia, castra, lares; Quaeque patrum virtus, et quae congesserat ipse Caedual armipotens, liquit amore Dei, Ut Petrum, sedemque Petri rex cerneret hospes, Cuius fonte meras sumeret almus aquas, Splendificumque iubar radianti carperet haustu, Ex quo vivificus fulgor ubique fluit. Percipiensque alacer redivivae premia vitae, Barbaricam rabiem, nomen et inde suum Conversus convertit ovans, Petrumque vocari Sergius antistes iussit, ut ipse pater Fonte renascentis, quem Christi gratia purgans Protinus [Ablatum. Edit., albatum: al. ablutum.] ablatum vexit in arce poli. Mira fides regis! |
3 | clementia maxima Christi, Cuius consilium nullus adire potest! [Sospes. Al., Hospes,] Sospes enim veniens supremo ex orbe Britanni, Per varias gentes, per freta, perque vias, Urbem Romuleam vidit, templumque verendum Aspexit, Petri mystica dona gerens. Candidus inter oves Christi sociabilis ibit: Corpore nam tumulum, mente superna tenet. Commutasse magis sceptrorum insignia credas, Quem regnum Christi promeruisse vides. |
4 | Hic depositus est Caedual [Al., Cedual], qui et Petrus, rex [Saxonum. Sanderus legendum putat Brittanorum, eumque confirmat Baronius, addens tres Caeduallas a Beda memoratos: primum, qui occidit Aeduinum, II, 20; secundum qui interfecit Aedilualchum, IV, 15; tertium, qui huic Caeduallae successit, ibidem; sed in hoc deceptus est errore Codicum, qui loco Ini ponunt Is, quem Baronius Caeduallam tertium esse putavit. Duo igitur tantum fuere Caeduallae, unus rex Brittonum, II, 20, alter vero Saxonum fuit; nec solum titulo tenus, quia Saxones debellavit, ut arbitratur Baronius, sed quia de regio genere Geuissorum editus, ut Beda diserte testatur, IV, 15. Vide etiam notam ad cap. iam cit.] Saxonum, sub die duodecimo Kalendarum Maiarum, indictione secunda; qui vixit annos plus minus triginta, imperante domno Iustiniano piissimo Augusto, anno et [Al., eius] consulatus quarto, pontificante apostolico viro domno [Al., domino] Sergio papa anno secundo. |
5 | Abeunte autem Romam Caedualla [DCCXXV], [Successit. Chron. Sax. et ab eo Flor. Wig. asserunt Inim abiisse Romam an. 728, sed constat tam ex Beda quam ex Chron. Sax. Inim Caeduallae successisse an. 688, et post regnum 37 annorum Romam profectum: Romam igitur petiisse an. 725 necesse est.] successit in regnum Ini [Al., Hii] [De stirpe regia. Ini enim fuit filius Cenredi, Cenredus Ceolwaldi, Ceolwaldus Cuthwulfi, Cuthwulfus Cuthwini, Cuthwinus Celmi, Celmus Cynerici, Cynericus Creoddae, Creodda Cerdici.] de stirpe regia; qui cum triginta et septem annis imperium tenuisset gentis illius, [Et ipse relicto. Longam huius derelictionis historiam narrat G. Malm. I, 2. Ubi rex pia reginae fraude allectus omnem huius mundi pompam despicere didicit.] et ipse, relicto regno [Al., imperio] ac [ Iuvenioribus. Aethelhardo eius successori, et Oswaldo clitoni, contra quem eodem adhuc pugnavit anno Aethelhardus. CAPUT VIII. Edd. vulgg. ponunt hic distinctum caput et argumentum: De Obitu Theodori archiepiscopi. ] iuvenioribus [Al., iunioribus] commendato, ad limina beatorum apostolorum Gregorio pontificatum tenente profectus est, cupiens in vicinia sanctorum locorum ad tempus peregrinari in terris, quo familiarius a sanctis recipi mereretur in caelis: quod his temporibus plures de gente Anglorum, nobiles, ignobiles, laici, clerici, viri ac feminae certatim facere consuerunt. |