monumenta.ch > Beda Venerabilis > 6
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 5, V. Ut item puerum comitis orando a morte revocaverit. <<<     >>> VII. Ut Caedualla, rex Occidentalium Saxonum, baptizandus Romam venerit: sed et successor eius Ini eadem beatorum apostolorum limina devotus adierit.

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 5, CAPUT VI. Ut clericum suum cadendo contritum, aeque [Al. om. aeque] orando ac benedicendo a morte revocaverit.

1 Neque hoc praetereundum silentio [Al. add. arbitror], quod famulus Christi Herebald [Al., Heritbald], in seipso ab eo factum solet narrare miraculum, qui tunc quidem in clero illius conversatus, nunc [Al. add. in] monasterio quod est iuxta ostium Tini fluminis, abbatis iure praeest. 'Vitam, inquit, illius, quantum hominibus aestimare fas est, quod [Al., quam; al., quia] praesens optime cognovi, per omnia episcopo dignam esse comperi.
2 Sed et cuius meriti apud internum testem [Al., iudicem] habitus sit, et in multis aliis, et in meipso maxime expertus sum: quippe quem ab ipso, ut ita dicam, mortis limite revocans, ad viam vitae sua oratione ac benedictione reduxit. Nam cum primaevo adolescentiae [Al. add. meae] tempore in clero illius degerem legendi quidem canendique studiis traditus, sed non adhuc animum perfecte a iuvenilibus cohibens inlecebris, contigit die quadam nos iter agentes cum illo devenisse in viam planam et amplam aptamque cursui equorum: coeperuntque iuvenes qui cum ipso erant, maxime laici, postulare episcopum ut cursu maiore equos suos invicem probare liceret.
3 At ille primo negavit, otiosum dicens esse quod desiderabant; sed ad ultimum multorum unanima intentione devictus: Facite, inquit, si vultis, ita tamen ut Herebald ab illo se certamine funditus [Al. om. funditus] abstineat. Porro ipse diligentius obsecrans, ut et mihi certandi cum illis copia daretur, fidebam namque equo quem mihi ipse optimum donaverat, nequaquam impetrare potui.
4 'At cum saepius huc atque illuc spectante me et episcopo, concitatis in cursum equis reverterentur; et ipse lascivo superatus animo non me potui cohibere, sed, prohibente licet illo, ludentibus me miscui, et simul cursu equi contendere coepi. Quod dum agerem, audivi illum post tergum mihi cum gemitu dicentem: O quam magnum vae facis mihi sic equitando!
5 Et ego audiens, nihilominus coeptis institi vetitis. Nec mora, dum fervens equus quodam itineris concavum valentiore impetu transiliret, lapsus decidi, et mox velut emoriens sensum penitus motumque omnem perdidi. Erat namque illo in loco lapis terrae aequalis obtectus cespite tenui, neque ullus alter in tota illa campi planitie lapis inveniri poterat; casuque evenit, vel potius divina provisione, ad puniendam inobedientiae meae culpam, ut hunc capite ac manu quam capiti ruens subposueram, tangerem, atque infracto pollice capitis quoque iunctura solveretur; et ego, ut dixi, simillimus mortuo fierem.
6 Et quia moveri non poteram, tetenderunt ibidem papilionem in qua iacerem. Erat autem hora diei circiter septima [Al., circiter horam . . . septimam], a qua ad vesperum usque quietus, et quasi mortuus permanens, tunc paululum revivisco, ferorque domum a sociis, ac tacitus tota nocte perduro. Vomebam autem sanguinem, eo quod et interanea essent ruendo convulsa.
7 At episcopus gravissime de casu et interitu meo dolebat, eo quod me speciali diligeret affectu: nec voluit nocte illa iuxta morem cum clericis suis manere, verum solus in oratione persistens noctem ducebat pervigilem, pro mea, ut reor, sospitate supernae pietati supplicans. Et mane primo ingressus ad me, ac dicta super me oratione, vocavit me nomine meo, et quasi de somno gravi excitatum interrogavit si nossem quis esset qui loqueretur ad me.
8 At ego aperiens oculos, aio: Etiam tu es antistes meus amatus. Potes, inquit, vivere? Et [Al., At] ego: Possum, inquam, per orationes vestras, si voluerit Dominus. Qui imponens capiti meo manum, cum verbis benedictionis rediit ad orandum: et post pusillum me revisens [Al., ad me revertens] invenit sedentem et iam loqui valentem: coepitque me interrogare, divino, ut mox patuit, admonitus instinctu, an me esse baptizatum absque scrupulo nossem: cui ego, absque ulla me hoc dubietate scire respondi, quia salutari fonte in remissionem peccatorum essem ablutus; et nomen presbyteri a quo me baptizatum noveram, dixi.
9 At ille: Si ab hoc, inquit, sacerdote baptizatus es, non es perfecte baptizatus: novi namque eum, et quia cum esset presbyter ordinatus, nullatenus, propter ingenii tarditatem, potuit catechizandi vel baptizandi ministerium discere, propter quod et ipse illum ab huius praesumptione ministerii quod regulariter implere nequibat, omnimodis [Al., omnino] cessare praecepi.
10 Quibus dictis, eadem hora me cathechizare ipse curavit; factumque est ut, exsufflante illo in faciem meam, confestim me melius habere sentirem. Vocavit autem medicum, et dissolutam mihi emicranii [Al., mei cranii, om. mihi] iuncturam componere atque alligare iussit. Tantumque mox accepta eius benedictione convalui, ut in crastinum ascendens equum, cum ipso iter in alium locum facerem: nec multo post plene curatus, vitali etiam unda perfusus sum.
11 [Mansit. Historici affirmant Iohannem in episcopatu Eboracensi triginta tres annos mansisse, et cum ob aetatem officio suo minus sufficeret, secessisse ad monasterium suum Beverlac, et ibi post tres annos defunctum. Et licet Beda hoc loco videatur asserere Iohannem post trigesimum tertium annum praesulatus mox obiisse, non tamen id nimis stricto sensu intelligendum est; nam eodem tempore quo Uilfrid episcopatum recepit, id est, an. 686, Bosa defunctus, et Iohannes in eius locum substitutus, V, 3. Primo igitur anno episcopatus fixo, tricesimum tertium in 718 incidere necesse est, et tres anni etiam secessui conceduntur usque ad an. 721, quo obiit.] Mansit autem in episcopatu annos triginta tres, et sic caelestia regna conscendens sepultus est in porticu sancti Petri, in monasterio suo, quod dicitur In silva Derorum, anno ab incarnatione Dominica septingentesimo vicesimo primo. Nam cum [Al. add. post] prae maiore senectute minus episcopatui administrando sufficeret, ordinato in episcopatum [Al., episcopum] Eboracensis Ecclesiae Uilfrido presbytero suo, secessit ad monsterium [Al. add. suum] praefatum, ibique vitam in Deo digna conversatione complevit [DCCXVIII].
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.288 csg247.244 csg547.620 hab34.284 ubk402.59

Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 5, V. Ut item puerum comitis orando a morte revocaverit. <<<     >>> VII. Ut Caedualla, rex Occidentalium Saxonum, baptizandus Romam venerit: sed et successor eius Ini eadem beatorum apostolorum limina devotus adierit.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 6

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik