monumenta.ch > Beda Venerabilis > 4
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 5, III. Ut puellam languentam orando sanaverit. <<<     >>> V. Ut item puerum comitis orando a morte revocaverit.

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 5, CAPUT IV. Ut coniugem comitis infirmam aqua benedicta curaverit.

1 Aliud quoque non multum huic dissimile miraculum de praefato antistite narravit idem abbas, dicens: 'Villa erat comitis cuiusdam qui vocabatur [Puch. Villa huius comitis dicta est Burton australis duobus millibus passuum a Beverlaco. Yolfrida eius filia monialis facta apud Beverlic, cuius matrem, ut ex capite patet, liberaverat S. Iohannes acerbissimo languore. Puch dedit cum filia manerium de Walkingtone. Yolfrida obiit III Id. Mart. an. 742, cuius ossa sepulta sunt Beverlaci. Manerium de Walkingtone est hodie etiam episcopi Dunelmensis.] Puch, non longe a monasterio nostro, id est, duum [Al., duorum] ferme millium spatio separata: cuius coniux quadraginta ferme diebus erat acerbissimo languore detenta, ita ut tribus septimanis non posset de cubiculo in quo iacebat, foras efferri.
2 Contigit autem eo tempore virum Dei illo ad dedicandam ecclesiam ab eodem comite vocari. Cumque dedicata esset ecclesia, rogavit comes eum ad prandendum in [Al. om. in] domum suam ingredi. Renuit episcopus, dicens se ad monasterium, quod proxime [Al., proximum) erat, debere reverti. At ille, obnixius precibus instans, vovit etiam se eleemosynas pauperibus daturum, dummodo ille dignaretur eo die domum suam ingrediens ieiunium solvere. Rogavi et ego una cum illo, promittens etiam me eleemosynas in alimoniam inopum dare, dum ille domum comitis pransurus ac benedictionem daturus intraret.
3 Cumque hoc tarde ac difficulter impetraremus, intravimus ad reficiendum. Miserat autem episcopus mulieri quae infirma iacebat, de aqua benedicta quam in dedicationem ecclesiae consecraverat, per unum de his qui mecum venerant fratribus, praecipiens ut gustandam illi daret, et ubicunque maximum ei dolorem inesse didicisset, de ipsa eam aqua lavaret.
4 Quod ut factum est, surrexit statim mulier sana, et non solum se infirmitate longa carere, sed et perditas dudum vires recepisse sentiens, obtulit poculum episcopo ac nobis: coeptumque ministerium nobis omnibus propinandi usque ad prandium completum non omisit; imitata socrum beati Petri [Al. add. apostoli], quae cum febrium fuisset ardoribus fatigata, ad tactum manus Dominicae surrexit, et sanitate simul ac virtute recepta, ministrabat eis.
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.286 csg247.242 csg547.620 hab34.282 ubk402.57

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik