Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 5, CAPUT III. Ut [Al. add. idem] puellam languentam orando sanaverit.
1 | [DCLXXXVI.] Narravit idem Bercthun et aliud de praefato antistite miraculum. Quia cum reverentissimus vir Uilfrid post longum exilium in episcopatum esset Hagustaldensis Ecclesiae receptus, et idem Ioannes, defuncto Bosa viro multae sanctitatis et humilitatis, episcopus pro eo Eboraci substitutus, venerit ipse tempore quodam ad monasterium virginum in loco qui vocatur Uetadun, cui tunc Heriburg abbatissa praefuit. |
2 | 'Ubi cum venissemus, inquit, et magno universorum gaudio suscepti essemus, indicavit nobis abbatissa, quod quaedam de numero virginum quae erat filia ipsius carnalis, gravissimo languore teneretur: quia phlebotomata est nuper in brachio, et cum esset in studio, tacta est infirmitate repentini doloris, quo mox increscente, magis gravatum est brachium illud vulneratum, ac versum in tumorem, adeo ut vix duabus manibus circumplecti posset, ipsaque iacens in lecto prae nimietate doloris iam moritura videretur. |
3 | Rogavit ergo episcopum abbatissa ut intraret [Al., intrare] ad eam, ac benedicere illam dignaretur, quia crederet eam ad benedictionem vel tactum illius mox melius habituram. Interrogans autem ille quando phlebotomata esset puella, et ut cognovit quia in luna quarta, dixit: Multum insipienter et indocte fecistis in luna quarta phlebotomando. |
4 | Memini enim beatae memoriae Theodorum archiepiscopum dicere, quia periculosa sit satis illius temporis phlebotomia, quando et lumen lunae, et rheuma Oceani in cremento est. Et quid ego possum puellae, si moritura est, facere? At illa instantius obsecrans pro filia quam oppido diligebat, nam et abbatissam eam pro se facere disposuerat, tandem obtinuit ut ad languentem intraret. |
5 | Intravit ergo me secum adsumto ad virginem quae iacebat multo, ut dixi, dolore constricta, et brachio in tantum grossescente, ut nihil prorsus in cubito [Al., cubitu] flexionis haberet: et adstans dixit orationem super illam, ac benedicens egressus est. Cumque post haec hora competente consederemus ad mensam, adveniens quidam clamavit me foras [Al., ducens foras], et ait: Postulat Quoenburg [Al., Quenburg], hoc enim erat nomen virginis, ut ocius regrediaris ad eam. |
6 | Quod dum facerem, reperi illam ingrediens vultu hilariorem, et velut sospiti similem. Et dum adsiderem illi, dixit: Vis petamus bibere? At [Al., Et] ego; Volo, inquam, et multum delector, si potes. Cumque oblato poculo biberemus ambo, coepit mihi dicere quia ex quo episcopus oratione pro me, et benedictione completa egressus est, statim melius habere incipio; etsi necdum vires pristinas recepi, dolor tamen omnis et de brachio ubi ardentior inerat, et de toto meo corpore, velut ipso episcopo foras eum exportante, funditus ablatus est, tametsi tumor adhuc brachii manere videretur. |
7 | Abeuntibus autem nobis inde, continuo fugatum dolorem membrorum fuga quoque tumoris horrendi secuta est; et erepta morti ac doloribus virgo, laudes Domino Salvatori una cum caeteris qui ibi erant, servis illius referebat.' |