monumenta.ch > Beda Venerabilis > 2
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 5, PRIMUM. Ut Oidiluald successor Cudbercti in anachoretica vita, laborantibus in mari fratribus, tempestatem orando sedaverit. <<<     >>> III. Ut puellam languentam orando sanaverit.

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 5, CAPUT II. Ut episcopus Iohannes mutum et scabiosum [Al. om. et scabiosum] benedicendo curaverit.

1 Cuius [Al., Huius] regni principio defuncto Eata episcopo [DCLXXXV], Iohannes, vir sanctus, Hagustaldensis Ecclesiae praesulatum suscepit: de quo plura virtutum miracula qui eum familiariter noverunt, dicere solent, et maxime vir reverentissimus ac veracissimus [Berthun. Diu diaconus S. Ioannis episcopi, postea in monasterio Inderauuda abbas ab eodem S. Ioanne constitutus, in decrepita aetate circa A. D. secundum Capgr. 740, secundum Lelandi Collect. 733 defunctus Idibus Maii, et in suo monasterio sepultus. Processu temporis eius reliquiae translatae, et iuxta feretrum S. Ioannis ad altare suum in ecclesia Beverlaci reconditae. In Martyrologio nomen eius scribitur inter sanctos ad 15 Maii.] Bercthun, diaconus quondam eius, nunc autem abbas monasterii quod vocatur Inderauuda, id est, in silva Derorum: e quibus aliqua memoriae tradere commodum duximus. Est [Al. add. autem] [Mansio. Haec mansio cum oratorio et coemeterio posita fuit in monte ripae Tini amnis imminente, qui Anglice Erneshow, Latine mons Aquilae dicitur, et ad Septentrionem sita. Vide de eo plura Richard. Pr. Hagust. X Script., p. 291.] mansio quaedam secretior, nemore raro e vallo circumdata, non longe ab Hagustaldensi ecclesia, id est, unius ferme milliarii et dimidii spatio interfluente Tino amne separata, habens coemeterium sancti Michaelis archangeli, in qua vir Dei saepius ubi opportunitas adridebat temporis, et maxime in Quadragesima, manere cum paucis, atque orationibus ac lectioni quietus operam dare consueverat.
2 Cumque tempore quodam, incipiente Quadragesima, ibidem mansurus adveniret, iussit suis quaerere pauperem aliquem maiore infirmitate vel inopia gravatum, quem secum habere illis diebus ad faciendam eleemosynam possent [Al., posset]: sic enim semper facere solebat.
3 Erat autem in villa non longe posita quidam adolescens mutus, episcopo notus, nam saepius ante illum percipiendae eleemosynae gratia venire consueverat, qui ne unum quidem sermonem unquam profari [Al. proferre] poterat; sed et scabiem tantam ac furfures habebat in capite, ut nil unquam capillorum ei in superiore parte capitis nasci valeret, tantum in circuitu horridi crines stare videbantur.
4 Hunc ergo adduci praecipit episcopus, et ei in conseptis eiusdem mansionis parvum tugurium fieri in quo manens quotidianam ab eis [Al., eo] stipem acciperet. Cumque una Quadragesimae esset impleta septimana, sequente Dominica iussit ad se intrare pauperem, ingresso eo linguam proferre ex ore ac sibi ostendere iussit; et adprehendens eum de mento, signum sanctae crucis linguae eius impressit, quam signatam revocare in os, et loqui illum praecepit: Dicito, inquiens, aliquod verbum, dicito Gae [Al., Gea; al., Gie], quod est, lingua Anglorum, verbum adfirmandi et consentiendi, id est etiam.
5 Dixit ille statim, soluto vinculo linguae, quod iussus erat. Addidit episcopus nomina litterarum: 'Dicito A,' dixit ille A. 'Dicito B;' dixit ille et hoc. Cumque singula litterarum nomina dicente episcopo responderet, addidit et syllabas ac verba dicenda illi proponere. Et cum in omnibus consequenter responderet, praecepit eum sententias longiores dicere; et fecit: neque ultra cessavit tota die illa et nocte sequente, quantum vigilare potuit, ut ferunt qui praesentes fuere, loqui aliquid, et arcana suae cogitationis ac voluntatis, quod nunquam antea potuit, aliis ostendere; in similitudinem illius diu claudi qui curatus [Al., add. est] ab apostolis Petro et Iohanne, exsiliens stetit et ambulabat; et intravit cum illis in templum ambulans, et exsiliens, et laudans Dominum; gaudens nimirum uti officio pedum, quo tanto erat tempore destitutus.
6 Cuius sanitati congaudens episcopus praecepit medico, etiam sanandae scabredini capitis eius curam adhibere.
7 Fecit ut iusserat, et iuvante benedictione ac precibus antistitis nata est cum sanitate cutis venusta species capillorum, factusque est iuvenis limpidus vultu et loquela promptus, capillis pulcherrime crispis, qui ante fuerat deformis, pauper et mutus. Sicque de percepta laetatus sospitate, offerente etiam ei episcopo ut in sua familia manendi locum acciperet, magis domum reversus est.
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.283 csg247.239 csg547.619 hab34.279 ubk402.55

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik