Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 5, CAPUT PRIMUM. Ut Oidiluald [Al., Oidilvaldus] successor Cudbercti in anachoretica vita, laborantibus in mari fratribus, tempestatem orando sedaverit.
1 | [DCLXXXVII.] Successit autem viro Domini Cudbercto, in exercenda vita solitaria quam in insula Farne ante episcopatus sui tempora gerebat, vir venerabilis Oidiluald, qui multis annis in monasterio quod dicitur Inhrypum, acceptum presbyteratus officium condignis gradu ipse [Al., ipso] consecrabat actibus. Cuius ut meritum vel vita qualis fuerit, certius clarescat, unum eius narro miraculum quod mihi unus e fratribus propter quos et in quibus patratum est, ipse narravit: videlicet Gudfrid, venerabilis Christi famulus et presbyter, qui etiam postea fratribus eiusdem Ecclesiae Lindisfarnensis in qua educatus est, abbatis iure praefuit. |
2 | 'Veni, inquit, cum duobus fratribus aliis ad insulam Farne, loqui desiderans cum reverentissimo Patre Oidilualdo: cumque allocutione eius refecti et benedictione petita domum rediremus, ecce subito, positis nobis in medio mari, interrupta est serenitas qua vehebamur, et tanta ingruit tamque fera tempestatis hiems [Al., tempestas hiemis], ut neque velo neque remigio quicquam proficere, neque aliud quam mortem sperare valeremus. |
3 | Cumque diu multum cum vento pelagoque frustra certantes tandem post terga respiceremus, si forte vel ipsam de qua egressi eramus, insulam aliquo conamine repetere possemus, invenimus nos undiqueversum pari tempestate praeclusos, nullamque spem nobis [Al. om. nobis] in nobis restare salutis. Ubi autem longius visum levavimus, vidimus in ipsa insula Farne, egressum de latibulis suis amantissimum Deo Patrem Oidilualdum iter nostrum inspicere. |
4 | Audito etenim fragore procellarum ac ferventis Oceani, exierat videre quid nobis accideret: cumque nos in labore ac desperatione positos cerneret, flectebat genua sua ad Patrem Domini nostri Iesu Christi pro nostra vita et salute precaturus [Al., deprecaturus]. Et cum orationem compleret, simul tumida aequora placavit; adeo ut cessante per omnia saevitia tempestatis, secundi nos venti ad terram usque per plana maris terga comitarentur. |
5 | Cumque evadentes ad terram, naviculam quoque nostram ab undis exportaremus, mox eadem quae nostri gratia modicum siluerat, tempestas rediit, et toto illo die multum [Al. om. multum] furere non cessavit, ut palam daretur intelligi, quia modica illa quae provenerat intercapedo quietis ad viri Dei preces nostrae evasionis gratia caelitus donata est [Al., esset].' |
6 | Mansit autem [Al., itaque] idem vir Dei in insula Farne duodecim annis ibidemque defunctus [Al. add. est]; sed in insula Lindisfarnensi iuxta praefatorum corpora episcoporum, in ecclesia beati [Al., sancti] apostoli Petri sepultus est. Gesta vero sunt haec temporibus Aldfridi [Al. Adfridi] regis [DCXCIX], qui post fratrem suum Ecgfridum genti Nordanhymbrorum decem et novem [Al., octo] annis praefuit. |