monumenta.ch > Beda Venerabilis > 32
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 4, XXXI. Ut quidam ad tumbam eius sit a paralysi sanatus . <<<    

Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 4, CAPUT XXXII. Ut alter ad reliquias eius nuper fuerit ab oculi languore curatus.

1 Nec silentio praetereundum quod ante triennium per reliquias eius factum [DCCXXVIII], nuper mihi per ipsum in quo factum est, fratrem innotuit. Est autem factum in monasterio quod iuxta amnem [Dacore. Amnis cadens in fl. Aymot qui paulo superius erumpit e lacu Hulswalter et comitatus Westm. meriae et Cumbriae dividit. Adhuc traditio est de antiquo mon. ad huius amnis ripas posito, a quo etiam amne viculus ipse nomen retinet.] Dacore constructum ab eo cognomen accepit, cui tunc vir religiosus [Suidberct. Non temere confundendus hic Suidberct cum Suidbercto episcopo Verdensi, de quo Beda fuse infra V, 12.] Suidberct abbatis iure praefuit. Erat in eo quidam adolescens cui tumor deformis palpebram oculi foedaverat, qui cum per dies crescens oculo interitum minaretur, curabant medici hunc adpositis pigmentorum fomentis emollire, nec valebant. Quidam abscidendum esse dicebant [Al., docebant]; alii hoc fieri metu maioris periculi vetabant. Cumque tempore non pauco frater praefatus tali incommodo laboraret, neque imminens oculo exitium humana manus curare valeret, quin [Al. add. potius] per dies augesceret, contigit eum subito divinae pietatis gratia per sanctissimi Patris Cudbercti reliquias sanari.
2 Nam quando fratres sui corpus ipsius post multos sepulturae annos incorruptum reperierunt [Al., repererant], tulerunt partem de capillis quam more reliquiarum rogantibus amicis dare, vel ostendere in signum miraculi possent.
3 Harum particulam reliquiarum eo tempore habebat penes se quidam de presbyteris eiusdem monasterii, nomine Thruidred, qui nunc ipsius monasterii abbas est. Qui cum die quadam ingressus ecclesiam, aperuisset thecam reliquiarum, ut portionem earum roganti amico praestaret, contigit et ipsum adolescentem cui oculus languebat, in eadem ecclesia tunc adesse.
4 Cumque presbyter portionem quantam voluit, amico dedisset, residuum dedit adolescenti, ut suo in loco reponeret. At ille salubri instinctu admonitus, cum accepisset capillos sancti capitis, adposuit palpebrae languenti, et aliquandiu tumorem illum infestum horum adpositione comprimere ac mollire curabat. Quo facto, reliquias, ut iussus erat, sua in theca recondidit, credens suum oculum capillis viri Dei quibus adtactus [Al., adlatus] erat, ocius esse sanandum. Neque [Al., add. enim] eum sua fides fefellit. Erat enim, ut referre erat solitus, tunc hora circiter secunda [Al., horam . . . . secundam] diei. Sed cum alia, quaeque dies illa exigebat, cogitaret et faceret, imminente hora ipsius diei sexta, repente contingens oculum, ita sanum cum palpebra invenit, ac si nil unquam in eo deformitatis ac tumoris apparuisset.
Beda Venerabilis HOME

bnf5226.278 csg247.235 csg547.618 hab34.274 ubk402.51

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik